3
Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?*Quid ergo amplius. Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt. Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.Primum quidem, etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est. Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.Nunquid incredulitas. AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. Fidem. ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo. Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.]§Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis. Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?**Si autem iniquitas. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala? secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?††Si enim veritas. Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: Adhuc, id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem. et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.‡‡Et non sicut. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non. Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,§§Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10.. 10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam: 11 non est intelligens, non est requirens Deum.***Non est requirens. Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus. 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.†††Omnes declinaverunt, etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis. 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:‡‡‡Veloces pedes eorum. De quibus Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas Matth. 23.. Et item: Generatio mala et adultera Ibid. 16.. Et de quibus Isaias: Væ genti peccatrici, semini nequam Isa. 1., etc. 16 contritio et infelicitas in viis eorum:§§§Contritio. Talia faciunt, unde conterantur in hoc sæculo, per Titum et Vespasianum, et in futuro erunt infelices, puniti in anima et corpore. 17 et viam pacis non cognoverunt: 18 non est timor Dei ante oculos eorum.] 19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:*In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant. 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur. 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus. 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:§Justitia autem, etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quæ magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est. 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.**Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum. 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,††Justificati gratis. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis, id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus. 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum‡‡Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta. 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.§§In sustentatione. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret. 27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.***Exclusa est. Sive glorificationem dixerit laudabilem quæ in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: Ut excludanturii qui probati sunt Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere. 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.†††Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur. 29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.‡‡‡Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.

*3:1 Quid ergo amplius. Objicit sibi quod videt posse objici, ut solvat. Quandoquidem Judæus fit gentilis, et e converso. Ergo quid est plus Judæo, qui dicitur populus peculiaris Dei, quam gentili qui dicitur canis immundus? aut quid consecutus est de circumcisione? Ad hoc respondet: Valuit quidem olim, sed non ideo digniores sunt in fide, et hoc est: Multum est plus Judæo secundum priorem statum, quam gentili, et hoc per omnem modum. Omnis modus est vel in administratione temporalium, vel reseratione spiritualium in quo utroque multa Judæis Deus fecit, quæ non gentibus: et ita secundum priorem statum digniores fuerunt.

3:2 Primum quidem, etc. Quasi: Ut alia minora de temporalibus prætermittam, hoc primum et præcipuum pono, quia eloquia Domini, id est lex et prophetæ, eis ut amicis sunt credita: per quæ intelligerent futuram redemptionem. Sed dices: Non ideo plus factum est eis quia non crediderunt eloquiis, ut Christum promissum reciperent quidam eorum. Ad quod respondetur: Non ideo tamen minus profuit credentibus, et hoc est: Nam etsi quidam non crediderunt, non ideo tamen fides evacuata est.

3:3 Nunquid incredulitas. AMBR. Non, inquit, quia aliqui credere noluerunt, præjudicabitur cæteris Judæis, ne digni dicantur accipere quod Deus promisit fidelibus, quippe cum sic facta sit promissio ut credentibus proficeret. Fidem. ORIG. Eam intelligimus quam habet Deus cum his quibus credit eloquia sua, vel eam qua quidam credunt Deo.

§3:4 Omnis autem. Hoc addit, ut appareat promissionem Dei factam esse et completam, non propter aliquam hominis dignitatem, sed propter misericordiam: ut gratia detur indignis, et commendabilior sit gratia. Deus autem dicitur verax, id est invariabilis, tam in essentia quam in promissione. Homo mendax, id est nec verum esse habens naturæ, et per peccata defluens. Omnis homo mendax. Qui negat Deum implesse promissa: hoc maxime Judæus, quem vincit Deus, cum dat promissa. Omnis homo. Etiam Judæus, ne dignior videatur in novo statu quam gentilis.

**3:5 Si autem iniquitas. Dixit quod Deus verax et omnis homo mendax, et quod indignis dat bona, in quo commendabilior apparet ejus justitia et gratia: unde carnalis dicens Deum uti malis, quasi instrumento ad gloriam suam, eo rem deducit, ut dicat iniquum Deum qui punit peccata quæ sibi prosunt. Quod removet, dicens: Nunquid iniquus. Deus verax et homo mendax. Si autem hoc est, et ita iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid sequi videtur? Quod Deus iniquus est. Sed nunquid iniquus Deus qui infert mala?

††3:7 Si enim veritas. Interjecta remotione iniquitatis Dei redit Apostolus ad probationem carnalis nitentis probare quod Deus sit iniquus si punit malos, quia si inde gloriosior: quid etiam nunc et non solum in futuro judicor quasi peccator, quod non sum? Vel: Adhuc, id est post conversionem postquam dedit dona indigno. Nam cum ante male mererer ex meis, non erat gloriosior: ac si diceret: Quod ante remissionem videri poterat, post videri non debet, scilicet quod ego peccator judicandus sim, quasi dicat: Certum est quod dimittendi veritas non abundasset in gloriam nisi peccassem.

‡‡3:8 Et non sicut. Quasi: Et si istud es quod veritas Dei in peccato abundet, cur. non facimus mala ut veniant bona, sicut imponitur nobis hoc sentire (quod est blasphemia) et etiam prædicare occasione hujusmodi verborum: ubi abundavit delictum, superabundavit gratia? Vel: Propius jungatur cum præcedenti littera quam ante. Quasi: Quomodo judicabit Deus? Quasi: Non recte, quia nec modo juste judicaret me quasi peccatorem, quod non sum, et vere non.

§§3:9 Quid ergo. Quasi: Plus fecit Judæo in priore statu; et, quia bona eis implevit non ex aliquo eorum merito. Quid igitur? præcellimus eos? Vere, cum omnis homo sit mendax; ergo non præcellimus nos Judæi gentiles in hoc statu gratiæ, quamvis præcellentiores in priori statu fuerimus per omnem modum. Nequaquam. Quia non est personarum acceptio apud Deum, sed in omni gente qui timet Deum acceptus est illi Act. 10..

***3:11 Non est requirens. Ex operibus poterant quærere et invenire quod Christus erat Deus.

†††3:12 Omnes declinaverunt, etc. Non totam penitus plebem significat, sed alteram partem plebis. Semper enim duo populi sunt in una plebe: unde Jeremias: Tunc omnes insurrexerunt in prophetam Domini, volentes eum occidere. Et subjecit: Omnis autem populus non permisit illos Jer. 38.. Omnes dixit insurrexisse, id est malos; omnem populum non permisisse, scilicet bonos. Non est usque ad unum. Christus enim tantum facit bonum in se et in suis.

‡‡‡3:15 Veloces pedes eorum. De quibus Dominus: Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas Matth. 23.. Et item: Generatio mala et adultera Ibid. 16.. Et de quibus Isaias: Væ genti peccatrici, semini nequam Isa. 1., etc.

§§§3:16 Contritio. Talia faciunt, unde conterantur in hoc sæculo, per Titum et Vespasianum, et in futuro erunt infelices, puniti in anima et corpore.

*3:19 In lege. Lex aliquando appellatur generaliter Vetus Testamentum, ut ibi: Aperuit Dominus discipulis sensum, ut intelligerent de eo quæ scripta erant in lege et prophetis et psalmis Luc. XXIV; Joan. X; Psal. 81.. Nonnunquam psalmi lex vocantur. Sicut Dominus ait: In lege vestra scriptum est. Ego dixi: Dii estis et filii Excelsi omnes Et alibi: Ut impleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis Joan. XV; Psal. 34.. Ut omne os obstruatur, etiam Judæorum a sua gloria jactantium se pro meritis suis ad fidem venisse; vel ita obstruatur os Judæorum, sicut superius gentilium qui de bona natura se jactabant.

3:20 Quia ex operibus. Sicut abstulit gloriam de circumcisione, ita et de cæteris operibus legis vult facere. Et est nova sententia, quamvis jungatur præcedentibus per: Quia ex operibus legis, etc. Opera legis dicuntur quæ in lege instituta et terminata sunt, ut erant cæremonialia et figurativa, quæ nunquam valuerunt conscientiam mundare, etiamsi cum charitate et devotione fierent, quia non fuerunt instituta in justificationem, sed in futurorum significationem et peccati infirmitatis ostensionem, quia lex non venit peccata tollere, sed ostendere et punire. Non justificabitur omnis caro, etc. Secundum cæremonialia intellige, non moralia, quæ utique justificant et in Evangelio consummantur. Coram illo. Qui intima videt, scilicet utrum ex amore justitiæ quid agatur, vel timore pœnæ, quod non vident homines. Per legem enim. Hic incipit de lege, ut ostendat justitiam non esse ex ea. Per legem enim cognitio peccati. Hoc dicit, non quod prius peccata nescirentur, sed quod omnia non impune futura essent apud Deum cognita sunt per legem. Quædam peccata ante legem cognoscebantur, ut cum apud Pharaonem Joseph accusatus de crimine adulterii missus fuit in carcerem. Et fratres ejus dixerunt: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum Gen. 39.. Quædam autem cognita sunt per legem quæ ante ignorabantur, ut concupiscentia et originale peccatum. Quædam etiam graviora per legem cognita sunt quam ante putabantur.

3:21 Testificata, etc. Quia lex eam multis sacramentis figuravit, eo ipso perhibet testimonium justitiæ Dei, quia in ea nemo justificatur. Prophetæ perhibent testimonium, id prænuntiando uod Christi implevit adventus.

§3:22 Justitia autem, etc. Non qua ipse justus est essentialiter, sed qua induit impium: quando misericorditer de infideli facit fidelem. Idcirco autem Dei justitia dicitur quæ magis proprie videtur dici misericordia, quia de promissione originem habet: et cum promissum Dei redditur, justitia Dei dicitur. Justitia enim est quia exsolutum est quod promissum est, et cum suscipit confugientes ad se justitia Dei dicitur quia non suscipere iniquitas est.

**3:23 Egent gloria, id est, indulgentia et venia peccatorum.

††3:24 Justificati gratis. Non per legem, non per propriam voluntatem, sed per gratiam Christi, non tamen quod sine nostra voluntate fiat. Sed voluntas nostra ostenditur infirma per legem: ut sanet gratia voluntatem, et sanata voluntas impleat legem, non constituta sub lege nec indigens lege. Gratis, id est nullis operum præcedentibus meritis, alioqui gratia jam non est gratia, quandoquidem ideo datur non quia bona opera fecimus, sed ut ea facere valeamus.

‡‡3:25 Proposuit Deus, etc. Ad hoc ut ostenderet se veracem in promissis, quæ ostensio necessaria fuit, non solum pro remissione præsentium, sed et eorum quæ præcesserunt in sustentatione Dei, Deo scilicet patiente et non puniente, tum ut ostenderet in hoc tempore Christi quod nullo alio tempore fieri potuit, ut sit justus et justificans eum qui ex fide est Jesu. Fidem in sanguine, id est, fidem passionis, vel per fidem et per passionem: neutrum enim sine altero valet. Propter remissionem. Duplex effectus remissionis est, scilicet carere pœna et frui gloria. Primum habuerunt ante Christi mortem justi, quia pœnam actualem non sentiebant. Sed post Christi mortem data est eis gloria divinæ visionis, a qua differebantur Deo sustentante eorum delicta.

§§3:26 In sustentatione. Patienter sustinuit Deus peccata eorum qui fuerunt ante legem, et sub lege: non punivit, neque remisit, ita ut gloriam haberent, donec venit qui delicta tam præcedentium, quam subsequentium pretio sui sanguinis absolveret.

***3:27 Exclusa est. Sive glorificationem dixerit laudabilem quæ in Domino est, eamque exclusam scilicet non ut abscederet, pulsam, sed ut emineret, expressam. Unde et exclusores dicuntur artifices argentarii; unde Psalmista: Ut excludanturii qui probati sunt Psal. 67., etc. Sive gloriationem vitiosam commemorare voluerit, eam per legem fidei dicit exclusam, id est ejectam et abjectam, quia per legem fidei quisque cognoscit, si quid bene vivit, Dei gratia se habere.

†††3:28 Justificari hominem. Non quin credens post per dilectionem non debeat operari, ut et Abraham filium immolare voluit. Sequuntur enim opera justificatum, non præcedunt justificandum, sed sola fide sine operibus præcedentibus homo fit justus, ut non magis sint justi, qui opera legis timore fecerant, cum fides per dilectionem operetur in corde, etiam si foris non exit in opere. Unde et non meritis priorum operum ad justitiam fidei venitur, in quo Judæi se præferebant. Bona enim opera quæ dicuntur ante fidem, inania sunt, ita ut videantur esse magnæ vires, et cursus celerrimus præter viam. Ubi fides non erat, bonum opus non erat. Bonum enim opus intentio facit, intentionem fides dirigit. Sine operibus. Præcedentibus, non sequentibus, sine quibus est inanis fides, ut Jacobus ait: Fides sine operibus mortua est Jac. 2.; et ipse Paulus: Si habuero omnem fidem I Cor. 13., etc. Per fidem. AUG., Ench., c. 107. Ipsa est fides Christi quam commendat Apostolus quæ per dilectionem operatur.

‡‡‡3:31 Absit. Lex enim non destruitur, cum impleta secundum spiritum, cessat secundum litteram. Statuimus. Quia ostendimus completum quod lex dicit, vel statuimus, id est firmamus, quia hæc gratia fidei est, qua lex impletur, lex quæ sine fide infirma esset. Legis enim status firmatur, quia mystica et cæremonialia spiritualiter implentur, et quod minus in moralibus pertinebat, in Evangelio additur. et quod lex venturum promittebat, fides Evangelii advenisse testatur. Mystica ergo et pro mittentia, in Evangelio impleta sunt secundum spiritualem intelligentiam, littera autem occidens tollitur.