INCIPIT LIBER RUTH
1
In diebus unius judicis, quando judices præerant, facta est fames in terra. Abiitque homo de Bethlehem Juda, ut peregrinaretur in regione Moabitide cum uxore sua ac duobus liberis.*Facta est. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. Abiitque homo, RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. Abiit homo. RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est. Ipse vocabatur Elimelech, et uxor ejus Noëmi: et duo filii, alter Mahalon, et alter Chelion, Ephrathæi de Bethlehem Juda. Ingressique regionem Moabitidem, morabantur ibi.Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16.. Et mortuus est Elimelech maritus Noëmi: remansitque ipsa cum filiis. Qui acceperunt uxores Moabitidas, quarum una vocabatur Orpha, altera vero Ruth. Manseruntque ibi decem annis,Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile. et ambo mortui sunt, Mahalon videlicet et Chelion: remansitque mulier orbata duobus liberis ac marito.§Mortui sunt. Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad cœlestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis. Et surrexit ut in patriam pergeret cum utraque nuru sua de regione Moabitide: audierat enim quod respexisset Dominus populum suum, et dedisset eis escas. Egressa est itaque de loco peregrinationis suæ, cum utraque nuru: et jam in via revertendi posita in terram Juda,**Egressa est, etc., utraque. Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetæ tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianæ religionis: quæ Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quærens panem, qui de cœlo descendit Psal. 36.. dixit ad eas: Ite in domum matris vestræ: faciat vobiscum Dominus misericordiam, sicut fecistis cum mortuis, et mecum.††Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ. Det vobis invenire requiem in domibus virorum quos sortituræ estis. Et osculata est eas. Quæ elevata voce flere cœperunt, 10 et dicere: Tecum pergemus ad populum tuum. 11 Quibus illa respondit: Revertimini, filiæ meæ, cur venitis mecum? num ultra habeo filios in utero meo, ut viros ex me sperare possitis?‡‡Num ultra. RAB. Vox synagogæ veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quæ a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi. 12 Revertimini, filiæ meæ, et abite: jam enim senectute confecta sum, nec apta vinculo conjugali: etiamsi possem hac nocte concipere, et parere filios, 13 si eos expectare velitis donec crescant, et annos pubertatis impleant, ante eritis vetulæ quam nubatis. Nolite, quæso, filiæ meæ: quia vestra angustia magis me premit, et egressa est manus Domini contra me. 14 Elevata igitur voce, rursum flere cœperunt: Orpha osculata est socrum, ac reversa est; Ruth adhæsit socrui suæ:§§Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth. 15 cui dixit Noëmi: En reversa est cognata tua ad populum suum, et ad deos suos, vade cum ea. 16 Quæ respondit: Ne adverseris mihi ut relinquam te et abeam: quocumque enim perrexeris, pergam, et ubi morata fueris, et ego pariter morabor. Populus tuus populus meus, et Deus tuus Deus meus.***Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15.. 17 Quæ te terra morientem susceperit, in ea moriar: ibique locum accipiam sepulturæ. Hæc mihi faciat Dominus, et hæc addat, si non sola mors me et te separaverit. 18 Videns ergo Noëmi quod obstinato animo Ruth decrevisset secum pergere, adversari noluit, nec ad suos ultra reditum persuadere:†††Videns. Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ. 19 profectæque sunt simul, et venerunt in Bethlehem. Quibus urbem ingressis, velox apud cunctos fama percrebruit: dicebantque mulieres: Hæc est illa Noëmi. 20 Quibus ait: Ne vocetis me Noëmi (id est, pulchram), sed vocate me Mara (id est, amaram), quia amaritudine valde replevit me Omnipotens.‡‡‡Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur. 21 Egressa sum plena, et vacuam reduxit me Dominus. Cur ergo vocatis me Noëmi, quam Dominus humiliavit, et afflixit Omnipotens? 22 Venit ergo Noëmi cum Ruth Moabitide nuru sua, de terra peregrinationis suæ: ac reversa est in Bethlehem, quando primum hordea metebantur.

*1:1 Facta est. Propter paucitatem spiritualium doctorum quibus judicandi datur auctoritas, facta est fames verbi Dei, quando lex etiam per Judaicas traditiones corrupta est. Abiitque homo, RAB. Christus, scilicet, in Bethleem Juda natus peregrinationem hujus mundi visitavit, cum uxore sua, id est, Ecclesia, et cum duobus liberis, duobus scilicet ordinibus prophetarum et apostolorum qui sanguine Christi a peccati servitute sunt liberati. Abiit homo. RAB. Quem quidam Decalogum legis intelligunt, et uxorem ejus synagogam, et duos filios, regalem honorem et sacerdotalem: qui non solum in gente Judæorum, sed et proselytorum copulam sibi acquirebant, sicut in tempore David, et Salomonis et aliorum factum est.

1:2 Mahalon. Qui de fenestra vel a principio. Hic est chorus prophetarum per quos de fenestra primum fidei lumen in orbem processit: qui etiam veri luminis, id est Christi, primi prædicatores fuerunt. Chelion, consummatio. Hi sunt apostoli qui ænigmata prophetarum ad consummationem pleni intellectus perduxerunt. Hi merito Ephrathæi et de Bethlehem Juda orti sunt: qui cœlesti pane satiati per prædicationem Evangelii fructum prædicationis collegerunt. Ephrathæus enim frugifer, Bethlehem domus panis, Juda confessio interpretatur, unde: Vos date illis manum. Item, Euntes prædicate Evangelium regni Dei. Et alibi: Elegi vos de mundo ut eatis, et fructum faciatis Marc. 6, XVI; Joan. 16..

1:4 Ruth. Videns vel festinans, vel deficiens interpretatur: in qua obedientia et credulitas gentium designatur, de quibus dicitur: Populus quem non cognovi, servivit mihi, etc. Et alibi: Æthiopia præveniet manus ejus Deo Psal. 66.. Vocabantur ergo duo populi per sanctos prædicatores ad consortium fidei et electorum Dei, ut ex diversis gregibus fieret unum ovile.

§1:5 Mortui sunt. Post perfectionem pii laboris, scilicet de exsilio hujus mundi ad cœlestia regna migraverunt, ut expleto mandato Decalogi acciperent denarium beatitudinis.

**1:7 Egressa est, etc., utraque. Studiose satagit Ecclesia, ut plebes quas Apostoli et prophetæ tempore suo instruxerunt, perducat ad unitatem fidei et societatem Christianæ religionis: quæ Scriptura referente didicit, quia justus non derelinquetur, nec semen ejus quærens panem, qui de cœlo descendit Psal. 36..

††1:8 Ite in domum. Ecclesia non indiscrete agit, nec indiscrete quemquam recipit, unde: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt I Joan. 4.. Possunt hæc synagogæ convenire, quæ retrahit ad fidem Christi venientes, et maxime illud, ut superata a veritate infirmam se cognoscit effœtandi: Revertimini, filiæ meæ.

‡‡1:11 Num ultra. RAB. Vox synagogæ veritatem confitentis et supervenientem culpam non tacentis quæ a viro, id est, David relicta: et a filiis, id est, regibus et principibus privata, sterilem se esse et infirmam ad concipiendum filios Deo confitetur post adventum Christi.

§§1:14 Elevata. Per has mulieres, quarum una dolens et lugens a socru recedit, altera obstinato animo adhæret, credentes significantur: quorum alii percepta gratia baptismi et societate fieri, ad errores pristinos relabuntur, quos significat Orpha: quæ ad Deos suos reversa est; alii vero definito consilio, perceptam gratiam consequuntur, quos significaRuth.

***1:16 Quocunque. Sic Ecclesia de gentibus vocata, relicta patria, id est idololatria omissa, carnali conversatione et desideriis, profitetur Deum suum esse in quem crediderunt sancti, et ituram quo caro Christi ascendit, et pro ejus nomine in hoc sæculo pati usque ad mortem, et cum populo sanctorum et prophetarum et patriarcharum; unde: Lætamini gentes cum plebe ejus Rom. 15..

†††1:18 Videns. Gentilis populus obstinato animo prædicatores sequitur in terram sanctam, et in civitatem Dei Bethlehem, ubi præparatur ad suscipiendum sponsum de stirpe Abrahæ natum, in quo benedicentur omnes gentes vel tribus terræ.

‡‡‡1:20 Ne vocetis. Agnoscit synagoga calamitatem suam, quam post adventum Christi merito patitur: et refugit pulchra vocari, quia tempora prosperitatis suæ finiri conspicit. Quando primum. Id est quando lex incarnationis suæ ordinem ad mysterium passionis Christi convertit. Messis enim hordeacea tempus Dominicæ passionis exprimit, quæ mense novorum, id est, primo mense contigit. Bene ergo tempore illo ad Bethlehem veniunt, quando lex Christum quem docet in Bethlehem natum, in pascha, id est in mense novorum, prædicat occisum. Sancta quoque Ecclesia toto conatu laborat, ut quas ad fidem convocat, incarnationis, passionis, resurrectionis merito imbuat. Messis hordeacea Judæorum exprimit credulitatem: qui peracto sacramento passionis, prædicantibus apostolis, primum ad fidem veniunt. Qui alibi quinque panibus hordeaceis pasti a Domino leguntur.