2
[Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.*Fili, accedens, etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore. Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio præparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, Deprime cor tuum, et sustine, etc. Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe:Patientiam habe. Quasi: In patientia vestra possidebitis animas vestras Luc. 21., quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his præsentia quæramus, sed futura exspectemus. quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce.]Crede Deo et recuperabit te. RAB. Credere oportet afflictum, et dirigere gressus operum in Dei conspectum, et sperare in illum; unde: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Psal. 36.. Hinc Jeremias ait: Beatus qui confidit in Domino, et erit Deus fiducia ejus Jer. 17., etc. [Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis.§Metuentes Dominum, etc. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus Psal. 146.. Qui enim veraciter metuit, patienter sustinet miserationem ejus: Qui autem dereliquerint Deum, confundentur et in terra scribentur Jer. 17.. Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra.**Qui timetis Dominum, credite illi. Hortatur timentes Dominum ut credant illi, qui ad certam mercedem perveniant; unde: Justus enim ex fide vivit Rom. 1.; unde: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua Matth. 9.. Et alibi: Fides tua te salvum fecit Ibid., 10.. Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia.††Qui timetis Dominum, sperate in illum. Tria commendat timentibus Deum: credere, sperare, diligere; quia fide, spe et charitate vere colitur Deus, et ad contemplationem pervenitur, quæ est beatitudo æterna. 10 Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. 11 Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est.‡‡Respicite, etc. RAB. Hic quoque tria dicit, etc., usque ad quia sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50., etc. Et, Prope est Deus omnibus invocantibus se in veritate Psal. 144.. 12 Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? 13 Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate.] 14 [Væ duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis !§§Væ duplici corde, etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, Væ duplici corde et labiis scelestis. Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi pœnituerit, in æternum peribit. Duabus viis terram ingredientis qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quærit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur. 15 Væ dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo !***Dissolutis corde, etc. RAB. Adhuc docet errorem cavere, etc., usque ad his, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, etc. 16 Væ his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! 17 Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus?†††Inspicere, etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus, tunc tamen inspicere dicitur, cum probare vel improbare aliquid dignoscitur. 18 Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius.‡‡‡Qui timent Dominum, non erunt incredibiles, etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, quia timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi Psal. 18., et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum I Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando præcepta Dei, et semper meditando quærit quæ beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. Finis enim præcepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit. 19 Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. 20 Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas.§§§Qui timent Dominum præparabunt, etc. Felix anima, quæ quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati præmium, sic superbiæ restat supplicium; unde Joannes: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus II Joan. 1.. Qui vere sapiens est, verus justitiæ cultor est, quia sapientia dictat justitiæ normam. 21 Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, 22 dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. 23 Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.]

*2:1 Fili, accedens, etc. Demonstravit quid sit vitandum, nunc demonstrat quid sit agendum, dicens: Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore. Qui enim vult ab illecebris mundi se abstinere, et in Christo pie vivere, persecutionem patitur. Dum enim accingi divino servitio præparat, bellum diaboli contra se excitat, et dum alia vitia subdit, aliis reluctatur, et divina dispensatione agitur, ut superet et superetur, ne extollatur. Sed quia humilitas et patientia illi necessaria est, sequitur, Deprime cor tuum, et sustine, etc.

2:4 Patientiam habe. Quasi: In patientia vestra possidebitis animas vestras Luc. 21., quia scilicet radix et custos omnium virtutum patientia est. Sciendum autem est, quod patientia tribus modis exercetur. A Deo enim flagellamur, sed cavendum est ne murmuremus; a proximo persecutiones, et damna, et contumelias sustinemus, et cavendum est ne mala pro malis retribuamus; ab adversario tentamur, sed prospiciendum est ne ad delectationem peccati vel consensum flectamur, vel pro his præsentia quæramus, sed futura exspectemus.

2:6 Crede Deo et recuperabit te. RAB. Credere oportet afflictum, et dirigere gressus operum in Dei conspectum, et sperare in illum; unde: Revela Domino viam tuam, et spera in eo, et ipse faciet. Psal. 36.. Hinc Jeremias ait: Beatus qui confidit in Domino, et erit Deus fiducia ejus Jer. 17., etc.

§2:7 Metuentes Dominum, etc. Beneplacitum est Domino super timentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus Psal. 146.. Qui enim veraciter metuit, patienter sustinet miserationem ejus: Qui autem dereliquerint Deum, confundentur et in terra scribentur Jer. 17..

**2:8 Qui timetis Dominum, credite illi. Hortatur timentes Dominum ut credant illi, qui ad certam mercedem perveniant; unde: Justus enim ex fide vivit Rom. 1.; unde: Confide, fili, remittuntur tibi peccata tua Matth. 9.. Et alibi: Fides tua te salvum fecit Ibid., 10..

††2:9 Qui timetis Dominum, sperate in illum. Tria commendat timentibus Deum: credere, sperare, diligere; quia fide, spe et charitate vere colitur Deus, et ad contemplationem pervenitur, quæ est beatitudo æterna.

‡‡2:11 Respicite, etc. RAB. Hic quoque tria dicit, etc., usque ad quia sacrificium Deo spiritus contribulatus Psal. 50., etc. Et, Prope est Deus omnibus invocantibus se in veritate Psal. 144..

§§2:14 Væ duplici corde, etc. Admonuit, ne quis duplici corde accederet ad Deum; nunc autem dicit, Væ duplici corde et labiis scelestis. Qui enim prava cogitat, et loquitur, et pravis insistit operibus, nisi pœnituerit, in æternum peribit. Duabus viis terram ingredientis qui facit mala, et sperat bona; vel, qui carnis sectatur opera, et spiritus sanctificationem se arbitratur perficere in timore; vel, quod Dei est opere exhibet, et quod mundi est, cogitatione quærit. Tales vero inconstantes sunt in omnibus viis suis, quia facile in adversis terrentur, et prosperis irretiuntur.

***2:15 Dissolutis corde, etc. RAB. Adhuc docet errorem cavere, etc., usque ad his, qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio, etc.

†††2:17 Inspicere, etc. Licet omni tempore inspiciat omnia Deus, tunc tamen inspicere dicitur, cum probare vel improbare aliquid dignoscitur.

‡‡‡2:18 Qui timent Dominum, non erunt incredibiles, etc. Alternando de amore et dilectione Dei agit, quia timor Domini sanctus, permanens in sæculum sæculi Psal. 18., et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum I Joan. 4.. Qui vero timet Deum, et diligit, et credit Scripturis, servat operando præcepta Dei, et semper meditando quærit quæ beneplacita sunt illi, replebitur ergo sapientia et charitate Dei. Finis enim præcepti charitas, et qui diligit proximum, legem implevit.

§§§2:20 Qui timent Dominum præparabunt, etc. Felix anima, quæ quotidie mundat cor suum ut suscipiat habitatorem Deum, cujus possessor nullo eget bono, quia omnium bonorum auctorem in se habet. Et quia ad hoc necessaria est mandatorum custodia, et boni operis patientia, qua pervenitur ad agnitionem veritatis, sequitur: Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, etc. Justus in primis accusator est sui. Sicut enim humilitati præmium, sic superbiæ restat supplicium; unde Joannes: Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus II Joan. 1.. Qui vere sapiens est, verus justitiæ cultor est, quia sapientia dictat justitiæ normam.