19
[Operarius ebriosus non locupletabitur: et qui spernit modica paulatim decidet.*Operarius ebriosus. RAB. Ad superiora respicit ubi ait, Non oblecteris in turbis, quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Modica. Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi. Vinum et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguent sensatos.Et mulieres. RAB. Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur dæmoniis. Et qui se jungit fornicariis erit nequam: putredo et vermes hæreditabunt illum: et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.]Jungit fornicariis. Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt. Qui credit, etc. Levitas animi describitur, quæ infirma et mutabilis est: unde, Stultus ut luna mutatur. Qui credit. De charitate dicit Apostolus, Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet I Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonæ voluntatis, quæ semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quæ statum firmitatis non habet. [Qui credit cito levis corde est, et minorabitur: et qui delinquit in animam suam, insuper habebitur. Qui gaudet iniquitate, denotabitur: et qui odit correptionem, minuetur vita: et qui odit loquacitatem, extinguit malitiam. Qui peccat in animam suam, pœnitebit: et qui jucundatur in malitia, denotabitur. Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.§Ne iteres verbum durum et nequam. RAB. Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo. Amico et inimico noli narrare sensum tuum: et si est tibi delictum, noli denudare:**Amico et inimico. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et hæretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat. audiet enim te, et custodiet te, et quasi defendens peccatum, odiet te, et sic aderit tibi semper. 10 Audisti verbum adversus proximum tuum? commoriatur in te, fidens quoniam non te dirumpet.††Audisti, etc. Non æqualiter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri. 11 A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. 12 Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti. 13 Corripe amicum, ne forte non intellexerit, et dicat: Non feci: aut, si fecerit, ne iterum addat facere. 14 Corripe proximum, ne forte non dixerit: et si dixerit, ne forte iteret. 15 Corripe amicum, sæpe enim fit commissio:‡‡Corripe amicum. Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant pœnitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6.. 16 et non omni verbo credas. Est qui labitur lingua, sed non ex animo:§§Est qui labitur lingua sua. Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia. 17 quis est enim qui non deliquerit in lingua sua?] [Corripe proximum antequam commineris, 18 et da locum timori Altissimi: quia omnis sapientia timor Dei, et in illa timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis. 19 Et non est sapientia nequitiæ disciplina, et non est cogitatus peccatorum prudentia. 20 Est nequitia, et in ipsa execratio, et est insipiens qui minuitur sapientia.***Minuitur sapientia. Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur: 21 Melior est homo qui minuitur sapientia, et deficiens sensu, in timore, quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.†††Melior est, etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Qui enim scit voluntatem domini et non facit, vapulabit paucis Luc. 12.: exiguo enim conceditur misericodia. 22 Est solertia certa, et ipsa iniqua:‡‡‡Est solertia certa, etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. RAB. Sic hæretici et hypocritæ ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant. 23 et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem. Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo: 24 et est qui se nimium submittit a multa humilitate: et est qui inclinat faciem suam, et fingit se non videre quod ignoratum est: 25 et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi, malefaciet. 26 Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus.§§§Ex visu. ID. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Non est arbor bona, quæ fructus malos facit Luc. 6., etc. Et ex abundantia cordis os loquitur Matth. 12.. 27 Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. 28 Est correptio mendax in ira contumeliosi, et est judicium quod non probatur esse bonum: et est tacens, et ipse est prudens.]

*19:1 Operarius ebriosus. RAB. Ad superiora respicit ubi ait, Non oblecteris in turbis, quibus scilicet ebrietatis vitium leve esse putatur, cum sit detrimentum bonarum rerum, et multiplicatio scelerum. Modica. Verbum otiosum, risum, comessationes, potationes, et hujusmodi.

19:2 Et mulieres. RAB. Fornicatio, qua derelicta veritate fidei, junguntur dæmoniis.

19:3 Jungit fornicariis. Reprehensibiles ostendit; quia relicta vera sapientia stulti facti sunt, et fornicariis se jungunt. Qui credit, etc. Levitas animi describitur, quæ infirma et mutabilis est: unde, Stultus ut luna mutatur. Qui credit. De charitate dicit Apostolus, Omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet I Cor. 12.. Sed ibi perfectio bonæ voluntatis, quæ semper prompta est ad omne opus bonum. Hic autem Levitas animi describitur, quæ statum firmitatis non habet.

§19:7 Ne iteres verbum durum et nequam. RAB. Id est, post fletum, etc., usque ad facto ne replices pessimo.

**19:8 Amico et inimico. Hortatur ut cautelam et discretionem habeamus: ne amico et inimico, id est catholico et hæretico nostra pandamus occulta: quia inimicus, licet blandiatur, decipere tentat.

††19:10 Audisti, etc. Non æqualiter stultum et sapientem commovet stultum verbum. Stultus enim perturbat sensum, ut gemitum doloris exprimat per actum nefandum: sed non conturbat ictum quidquid acciderit. Sed cavendum est illi, qui de firmitate cordis confidit, ne memoriam retineat verbi duri.

‡‡19:15 Corripe amicum. Corripere debemus amicos delinquentes cum omni patientia, quia aliquando per ignorantiam, aliquando per negligentiam, aliquando per inobedientiam et contemptum peccant, si forte cum discretione correpti agant pœnitentiam, et in futuro habeant diligentiam et cautelam: unde, Instruite hujusmodi in spiritu lenitatis Gal. 6..

§§19:16 Est qui labitur lingua sua. Magna differentia est inter eum, qui peccat per simplicitatem vel ignorantiam, et eum qui peccat per malitiam. Potest enim fieri, ut quis offendat in verbo, quod tamen non putat esse malum; sed magis peccat qui plenus est dolo et nequitia.

***19:20 Minuitur sapientia. Mysteriorum intelligentia, non tamen a mandatorum Dei custodia. Unde sequitur:

†††19:21 Melior est, etc. Qui scilicet timore Dei implet quod novit: unde, Qui enim scit voluntatem domini et non facit, vapulabit paucis Luc. 12.: exiguo enim conceditur misericodia.

‡‡‡19:22 Est solertia certa, etc. Incipit dare differentiam inter sanctos et hypocritas. RAB. Sic hæretici et hypocritæ ostendunt virtutum speciem, sed veritatem ejus non habent: et ut peccandi locum invenerint, ostendunt quod in corde habebant.

§§§19:26 Ex visu. ID. Exterioribus indiciis cognoscitur affectus animi, unde: Non est arbor bona, quæ fructus malos facit Luc. 6., etc. Et ex abundantia cordis os loquitur Matth. 12..