22
[In lapide luteo lapidatus est piger: et omnes loquentur super aspernationem illius.*In lapide, etc. RAB. Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis fœditas, etc., usque ad a prædicatoribus improperatur. De stercore boum lapidatus est piger: et omnis qui tetigerit eum excutiet manus.] [Confusio patris est de filio indisciplinato: filia autem in deminoratione fiet. Filia prudens hæreditas viro suo: nam quæ confundit, in contumeliam fit genitoris. Patrem et virum confundit audax, et ab impiis non minorabitur: ab utrisque autem inhonorabitur. Musica in luctu importuna narratio: flagella et doctrina in omni tempore sapientia.]Musica. Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quærunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant. [Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam.Qui docet fatuum. Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem perducitur. Qui narrat verbum non audienti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno. Cum dormiente loquitur qui enarrat stulto sapientiam: et in fine narrationis dicit: Quis est hic? 10 Supra mortuum plora, defecit enim lux ejus: et supra fatuum plora, defecit enim sensus.§Supra mortuum. ID. Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani 11 Modicum plora super mortuum, quoniam requievit: 12 nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui. 13 Luctus mortui septem dies: fatui autem et impii omnes dies vitæ illorum. 14 Cum stulto ne multum loquaris, et cum insensato ne abieris.**Cum stulto. ID. Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., usque ad: Qui enim dixerit ei ave, communicat ejus operibus malignis II Joan. 1.. 15 Serva te ab illo, ut non molestiam habeas, et non coinquinaberis peccato illius. 16 Deflecte ab illo, et invenies requiem, et non acediaberis in stultitia illius. 17 Super plumbum quid gravabitur? et quod illi aliud nomen quam fatuus?††Super plumbum. Hinc Salomon ait: Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior Prov. 27.. Pejus peccat hæreticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit: vapulabit multis Luc. 12.. Qui autem nescit, paucis. 18 Arenam, et salem, et massam ferri facilius est ferre quam hominem imprudentem, et fatuum, et impium.] 19 [Loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, sic et cor confirmatum in cogitatione consilii.‡‡Loramentum. Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quæ faciunt prosperantur; fundamentum autem ædificii, apostolos vel prophetas, quorum prædicatio Ecclesiam sustinet. Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento ædificii non dissolvitur: quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinæ apostolorum, indissolubile facit Ecclesiæ ædificium. 20 Cogitatus sensati in omni tempore metu non depravabitur. 21 Sicut pali in excelsis, et cæmenta sine impensa posita, contra faciem venti non permanebunt:§§Sicut paleæ, etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui ædificat domum suam super arenam. 22 sic et cor timidum in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet. 23 Sicut cor trepidum in cogitatione fatui omni tempore non metuet, sic et qui in præceptis Dei permanet semper.]***Sicut cor. RAB. Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec pœnas timet æternas. 24 [Pungens oculum deducit lacrimas, et qui pungit cor profert sensum. 25 Mittens lapidem in volatilia, dejiciet illa: sic et qui conviciatur amico, dissolvit amicitiam.†††Mittens lapidem. Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet. Mittens lapidem. Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiæ dissolvitur. 26 Ad amicum etsi produxeris gladium, non desperes: est enim regressus. Ad amicum‡‡‡Non desperes. De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinæ amicitiæ. 27 si aperueris os triste, non timeas: est enim concordatio: excepto convitio, et improperio, et superbia, et mysterii revelatione, et plaga dolosa: in his omnibus effugiet amicus.§§§Effugiet amicus. Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in æternum. 28 Fidem posside cum amico in paupertate illius, ut et in bonis illius læteris. 29 In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut et in hæreditate illius cohæres sis.*In tempore tribulationis. In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensæ, et non permanent in die necessitatis. 30 Ante ignem camini vapor et fumus ignis inaltatur: sic et ante sanguinem maledicta, et contumeliæ, et minæ.Ante ignem, etc. Sicut fumus præcedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, Sermo durus suscitat rixas Prov. 15.. Et alibi: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5.. 31 Amicum salutare non confundar, a facie illius non me abscondam: et si mala mihi evenerint per illum, sustinebo.Amicum salutare. Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis. 32 Omnis qui audiet cavebit se ab eo.]§Omnis qui audiet. Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum lædat. 33 [Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea perdat me?]

*22:1 In lapide, etc. RAB. Quando peccatorum duris Scripturarum sententiis fœditas, etc., usque ad a prædicatoribus improperatur.

22:6 Musica. Eos notat, qui in Ecclesia plausum populi et favorem quærunt, nec magis compunctionem lacrymarum excitant.

22:7 Qui docet fatuum. Testa multo labore confecta fragilitatem suam non evadit. Fatuus quoque quamvis sollicite erudiatur, vix ad perfectionem perducitur.

§22:10 Supra mortuum. ID. Altera est mors corporis, etc., usque ad mors enim corporis, finis laboris mundani

**22:14 Cum stulto. ID. Docet cum stultis sermonem non esse protrahendum, etc., usque ad: Qui enim dixerit ei ave, communicat ejus operibus malignis II Joan. 1..

††22:17 Super plumbum. Hinc Salomon ait: Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior Prov. 27.. Pejus peccat hæreticus quam catholicus, in multitudine multorum malorum; vel philosophus qui humana nititur sapientia; vel gentilis, qui non pervenit ad fidem, et ignoranter peccat: unde, Servus enim qui scit voluntatem domini sui, et non facit: vapulabit multis Luc. 12.. Qui autem nescit, paucis.

‡‡22:19 Loramentum. Ligna justos signant, qui fructum dant in tempore, quorum folia non decidunt: et omnia quæ faciunt prosperantur; fundamentum autem ædificii, apostolos vel prophetas, quorum prædicatio Ecclesiam sustinet. Loramentum ergo ligneum colligatum fundamento ædificii non dissolvitur: quia fides passionis Christi in cordibus hominum adjuncta doctrinæ apostolorum, indissolubile facit Ecclesiæ ædificium.

§§22:21 Sicut paleæ, etc. Unde: Qui audit verba mea, et non facit ea, similis est viro stulto, qui ædificat domum suam super arenam.

***22:23 Sicut cor. RAB. Sicut limpidus paries, etc., usque ad sic cor fatui spernit scelerum recordationem nec pœnas timet æternas.

†††22:25 Mittens lapidem. Ostendit quid amicum bonum conservet, vel potius alienet. Mittens lapidem. Sicut lapidis ictu volatus avium dejicitur, ita convicii verbo vis amicitiæ dissolvitur.

‡‡‡22:26 Non desperes. De amicitia ejus, quia agnita correctionis utilitate regreditur ad jus pristinæ amicitiæ.

§§§22:27 Effugiet amicus. Non rediturus, nec post reconciliationem; unde: Amico reconciliatione credas in æternum.

*22:29 In tempore tribulationis. In adversitate magis probatur amicus. Multi enim amici mensæ, et non permanent in die necessitatis.

22:30 Ante ignem, etc. Sicut fumus præcedit ignis incendium, sic dura verba homicidium; unde, Sermo durus suscitat rixas Prov. 15.. Et alibi: Qui irascitur fratri suo, reus erit judicio Matth. 5..

22:31 Amicum salutare. Multa bona sunt in amicitia vera: congaudet enim verus amicus in bonis tuis, et contristatur in malis.

§22:32 Omnis qui audiet. Id est, qui cognoscit quanta bona sint in amicitia vera, cavebit ne injuria, vel convicio amicum lædat.