25
[In tribus placitum est spiritui meo, quæ sunt probata coram Deo et hominibus: concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et mulier bene sibi consentientes.*Vir et mulier. RAB. Unde Paulus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam Eph. 5.. Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: Si duo consenserint ex vobis, fiet illis Matth. 18.. Tres species odivit anima mea, et aggravor valde animæ illorum:Tres species. ID. Possunt hæc ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit. pauperem superbum, divitem mendacem, senem fatuum et insensatum.] [Quæ in juventute tua non congregasti, quomodo in senectute tua invenies?Quæ in juventute. Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat Prov. 10.. Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo Psal. 1.. Quam speciosum canitiei judicium, et presbyteris cognoscere consilium !§Quam speciosum. ID. Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam. Quam speciosa veteranis sapientia, et gloriosus intellectus et consilium ! Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei.] [Novem insuspicabilia cordis magnificavi: et decimum dicam in lingua hominibus:**Novem insuspicabilia, etc. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quæ parit homini fides recta. 10 homo qui jucundatur in filiis, vivens et videns subversionem inimicorum suorum. 11 Beatus qui habitat cum muliere sensata, et qui lingua sua non est lapsus, et qui non servivit indignis se. 12 Beatus qui invenit amicum verum, et qui enarrat justitiam auri audienti. 13 Quam magnus qui invenit sapientiam et scientiam ! sed non est super timentem Dominum.††Sapientiam. Quæ est malum cavere. Unde, Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam Job. 28.. Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur. 14 Timor Dei super omnia se superposuit. 15 Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? 16 Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei.]‡‡Timor Dei. RAB. Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat præsentia Dei, quam amplecteris, et in æternum frui desideras. 17 [Omnis plaga tristitia cordis est, et omnis malitia nequitia mulieris.§§Omnis plaga. Non est major gratia quam vera lætitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in hæresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est. 18 Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis:***Et omnem plagam. Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suæ pravitatis, sed non videt, qui per pœnitentiam non corrigit. 19 et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris: 20 et omnem obductum, et non obductum odientium: 21 et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum. 22 Non est caput nequius super caput colubri,†††Non est caput, etc. RAB. Nequitia hæreticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est. 23 et non est ira super iram mulieris. Commorari leoni et draconi placebit, quam habitare cum muliere nequam. 24 Nequitia mulieris immutat faciem ejus: et obcæcat vultum suum tamquam ursus, et quasi saccum ostendit. In medio proximorum ejus 25 ingemuit vir ejus, et audiens suspiravit modicum. 26 Brevis omnis malitia super malitiam mulieris: sors peccatorum cadat super illam.‡‡‡Brevis omnis malitia. Parva est omnis malitia ad comparationem idololatriæ et pravitatis hæreticæ, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis. 27 Sicut ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto. 28 Ne respicias in mulieris speciem, et non concupiscas mulierem in specie. 29 Mulieris ira, et irreverentia, et confusio magna. 30 Mulier si primatum habeat, contraria est viro suo.§§§Mulier si primatum habeat. Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo. 31 Cor humile, et facies tristis, et plaga cordis, mulier nequam. 32 Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum. 33 A muliere initium factum est peccati, et per illam omnes morimur. 34 Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum: nec mulieri nequam veniam prodeundi. 35 Si non ambulaverit ad manum tuam, confundet te in conspectu inimicorum. 36 A carnibus tuis abscinde illam, ne semper te abutatur.]

*25:2 Vir et mulier. RAB. Unde Paulus, Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus Ecclesiam Eph. 5.. Possumus in viro spiritum, in muliere animam accipere, qui si in timore et dilectione Dei consenserint, quidquid petierint fiet eis, unde: Si duo consenserint ex vobis, fiet illis Matth. 18..

25:3 Tres species. ID. Possunt hæc ad diabolum transferri, etc., usque ad quia Conditori suo subjici noluit.

25:5 Quæ in juventute. Qui in juventute non discit sapientiam, in senectute fructum ejus non habet. Unde, Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat Prov. 10.. Qui autem meditatur in lege Domini, dabit fructum in tempore suo Psal. 1..

§25:6 Quam speciosum. ID. Canum caput decet, etc., usque ad non licet eis ignorare legis scientiam et sapientiam.

**25:9 Novem insuspicabilia, etc. Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. Novem ergo sunt insuspicabilia, id est ab omni suspicione falsitatis aliena, quæ parit homini fides recta.

††25:13 Sapientiam. Quæ est malum cavere. Unde, Et ecce timor Domini ipse est sapientia, et recedere a malo intelligentiam Job. 28.. Hinc est quod unum speciebus virtutum superadditur.

‡‡25:16 Timor Dei. RAB. Quia sicut novenarius imperfectus est, etc., usque ad sed ne te deserat præsentia Dei, quam amplecteris, et in æternum frui desideras.

§§25:17 Omnis plaga. Non est major gratia quam vera lætitia mentis, nec major plaga quam tristitia fraudulenti cordis in idololatria vel in hæresi, quia in ejus nequitia omnis malitia est.

***25:18 Et omnem plagam. Videt plagam cordis qui intelligit injuriam suæ pravitatis, sed non videt, qui per pœnitentiam non corrigit.

†††25:22 Non est caput, etc. RAB. Nequitia hæreticorum comparata, etc., usque ad ideo ejus cohabitatio omnibus noxia est.

‡‡‡25:26 Brevis omnis malitia. Parva est omnis malitia ad comparationem idololatriæ et pravitatis hæreticæ, quia peccant, non per fragilitatem carnis, sed per superbiam mentis.

§§§25:30 Mulier si primatum habeat. Historice ostendit, quam noxius sit primatus mulieris, etc., usque ad contraria erit viro, id est doctori catholico perversa sentiendo et prava docendo.