29
[Qui facit misericordiam fœneratur proximo suo: et qui prævalet manu mandata servat. Fœnerare proximo tuo in tempore necessitatis illius: et iterum redde proximo in tempore suo. Confirma verbum, et fideliter age cum illo: et in omni tempore invenies quod tibi necessarium est. Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt. Donec accipiant, osculantur manus dantis, et in promissionibus humiliant vocem suam:*Donec accipiant. RAB. Hujusmodi morbum melius curat timor Dei. Qui enim Deum quasi semper præsentem pertimescit, neminem fraudare intendit. et in tempore redditionis postulabit tempus, et loquetur verba tædii et murmurationum, et tempus causabitur. Si autem potuerit reddere, adversabitur: solidi vix reddet dimidium, et computabit illud quasi inventionem: sin autem, fraudabit illum pecunia sua, et possidebit illum inimicum gratis: et convitia et maledicta reddet illi, et pro honore et beneficio reddet illi contumeliam. 10 Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, sed fraudari gratis timuerunt.Multis, etc. ID. Illos notat, qui neminem lædere volunt, sed præ timore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6.. 11 Verumtamen super humilem animo fortior esto, et pro eleemosyna non trahas illum. 12 Propter mandatum assume pauperem, et propter inopiam ejus ne dimittas eum vacuum.Propter mandatum. Omnibus indigentibus misericordia est facienda, nec pro avaritia charitas proximi amittenda. 13 Perde pecuniam propter fratrem et amicum tuum, et non abscondas illam sub lapide in perditionem.§Et non abscondas. Qui enim viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo? 14 Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi, et proderit tibi magis quam aurum. 15 Conclude eleemosynam in corde pauperis, et hæc pro te exorabit ab omni malo. 16 Super scutum potentis**Super scutum potentis, etc. Magis valet eleemosyna contra jacula inimici, quam arma terrena: quia hæc dubiam, illa certissimam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoria. 17 et super lanceam 18 adversus inimicum tuum pugnabit.] 19 [Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. 20 Gratiam fidejussoris ne obliviscaris: dedit enim pro te animam suam.††Gratiam fidejussoris, etc. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam æternam. Hæc sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratiæ præponit, cum per solam gratiam liberentur electi. 21 Repromissorem fugit peccator et immundus. 22 Bona repromissoris sibi ascribit peccator: et ingratus sensu derelinquet liberantem se. 23 Vir repromittit de proximo suo: et cum perdiderit reverentiam, derelinquetur ab eo.‡‡Qui perdiderit, etc. Id est, qui unitatem fidei, et sinceritatem legis non custodit, sed implicatur erroribus variis. 24 Repromissio nequissima multos perdidit dirigentes, et commovit illos quasi fluctus maris. 25 Viros potentes gyrans migrare fecit, et vagati sunt in gentibus alienis. 26 Peccator transgrediens mandatum Domini incidet in promissionem nequam: et qui conatur multa agere incidet in judicium. 27 Recupera proximum secundum virtutem tuam, et attende tibi ne incidas.]§§Recupera proximum. Consulit, ut secundum vires proximo præbeas solatium, et sic tibi prævideas, ne in laqueum cadas. 28 [Initium vitæ hominis, aqua et panis, et vestimentum, et domus protegens turpitudinem.***Initium vitæ, etc. RAB. Fragilitatem, et hospitalitatem et honestatem docet, etc., usque ad et Dominus primis parentibus pelliceas tunicas post peccatum fecit. 29 Melior est victus pauperis sub tegmine asserum quam epulæ splendidæ in peregre sine domicilio.†††Melior est victus pauperis, etc. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vili tugurio sumere in securitate, quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis quærere. ID.Allegorice. Melior est victus, etc., usque ad ubi labor et superflua cura. 30 Minimum pro magno placeat tibi, et improperium peregrinationis non audies.‡‡‡Minimum. ID. Sufficiat tibi quod habes, etc., usque ad melius est nomen bonum quam deliciæ multæ. 31 Vita nequam hospitandi de domo in domum: et ubi hospitabitur non fiducialiter aget, nec aperiet os. 32 Hospitabitur, et pascet, et potabit ingratos, et ad hæc amara audiet: 33 transi, hospes, et orna mensam, et quæ in manu habes ciba ceteros.§§§Transi. Quasi: Qui alieno delectaris hospitio, redi ad propria, et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum quærere. Sufficit tibi susceptio proximorum. 34 Exi a facie honoris amicorum meorum: necessitudine domus meæ hospitio mihi factus est frater.*Improperium. RAB. Mystice autem monetur vir ecclesiasticus, etc., usque ad in futuro autem examine æternum confusionis improperium sustineat. 35 Gravia hæc homini habenti sensum: correptio domus, et improperium fœneratoris.]

*29:5 Donec accipiant. RAB. Hujusmodi morbum melius curat timor Dei. Qui enim Deum quasi semper præsentem pertimescit, neminem fraudare intendit.

29:10 Multis, etc. ID. Illos notat, qui neminem lædere volunt, sed præ timore periturarum rerum prodesse nolunt. Contra quos dicitur: Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra Matth. 6..

29:12 Propter mandatum. Omnibus indigentibus misericordia est facienda, nec pro avaritia charitas proximi amittenda.

§29:13 Et non abscondas. Qui enim viderit fratrem suum necesse habere, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas Dei manet in eo?

**29:16 Super scutum potentis, etc. Magis valet eleemosyna contra jacula inimici, quam arma terrena: quia hæc dubiam, illa certissimam parit victoriam, ut absorbeatur mors in victoria.

††29:20 Gratiam fidejussoris, etc. Doctorem scilicet qui pro fide et bonis operibus promittit vitam æternam. Hæc sententia Pelagium reprehendit qui liberum arbitrium gratiæ præponit, cum per solam gratiam liberentur electi.

‡‡29:23 Qui perdiderit, etc. Id est, qui unitatem fidei, et sinceritatem legis non custodit, sed implicatur erroribus variis.

§§29:27 Recupera proximum. Consulit, ut secundum vires proximo præbeas solatium, et sic tibi prævideas, ne in laqueum cadas.

***29:28 Initium vitæ, etc. RAB. Fragilitatem, et hospitalitatem et honestatem docet, etc., usque ad et Dominus primis parentibus pelliceas tunicas post peccatum fecit.

†††29:29 Melior est victus pauperis, etc. Ad litteram. Melius est tenuem victum sub vili tugurio sumere in securitate, quam splendidas epulas cum fatigatione in incertis locis quærere. ID.Allegorice. Melior est victus, etc., usque ad ubi labor et superflua cura.

‡‡‡29:30 Minimum. ID. Sufficiat tibi quod habes, etc., usque ad melius est nomen bonum quam deliciæ multæ.

§§§29:33 Transi. Quasi: Qui alieno delectaris hospitio, redi ad propria, et de labore tuo te et alios pasce. Noli de aliena domo pastum tibi superfluum quærere. Sufficit tibi susceptio proximorum.

*29:34 Improperium. RAB. Mystice autem monetur vir ecclesiasticus, etc., usque ad in futuro autem examine æternum confusionis improperium sustineat.