41
[O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:*O mors, etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit. viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.Hoc judicium. ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Psal. 88.. Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: non est enim in inferno accusatio vitæ.] [Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.Filii abominationum. Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt. Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.§De patre impio. Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis 11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.**In perditionem. Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in æternam perditionem cum corpore et anima ibunt. 14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. 15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.††Curam habe de bono nomine, etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen. 16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.] 17 [Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? 18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.‡‡Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium. 19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo:§§Verumtamen revertimini in his quæ procedunt. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse prædixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori. 20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.***Non est bonum omnem irreverentiam observare. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quæ sequitur confusio sempiterna. 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: 22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: 24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.†††Non avertas faciem tuam a proximo tuo, etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus hæreticorum se miscuit. 27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.‡‡‡Ne respicias mulierem alieni viri, etc. Cupiditatem carnalem quæ debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici. 28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.]

*41:1 O mors, etc. RAB. Qui prosperitatem mundi et divitias amat, amara est illi mors corporalis, quia futuræ vitæ gaudia negligit.

41:5 Hoc judicium. ID. Commune est omni carni, nec quisquam evadere potest, etiamsi centum aut mille annos vixerit aut ultra; unde: Quis est homo qui vivet, et non videbit mortem? Psal. 88..

41:8 Filii abominationum. Abominabiles sunt filii peccatorum, qui scilicet, impios patres imitati sunt.

§41:10 De patre impio. Qui male filios nutrit, vel exemplo perdit, reus est eorum perditionis. Vel, qui mala opera de prava voluntate gignit, damnabitur pro eis

**41:13 In perditionem. Superioribus respondet, in quibus de morte temporali disputavit: quia sicut homo de terra creatus pro peccato originali in terram redit, quamvis in incorruptione surrecturus; sic impii pro peccatis suis maledicti, in æternam perditionem cum corpore et anima ibunt.

††41:15 Curam habe de bono nomine, etc. Ut bene et religiose vivas. Sic autem acquiritur bonum nomen.

‡‡41:18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, etc. Qui abscondet frumentum, maledicetur in populis, benedictio autem super caput vendentium.

§§41:19 Verumtamen revertimini in his quæ procedunt. Quia bonum nomen et bonam et vitam utilem esse prædixit, et occultantes scientiam reprehendit, suadet ut revertantur ad studium docendi, quia non est bonum irreverentem et inobedientem esse suo doctori.

***41:20 Non est bonum omnem irreverentiam observare. Juxta litteram, nos instruit ut a vitiis caveamus, et virtutibus operam demus, et ne spretis melioribus, eligamus pejora, quæ sequitur confusio sempiterna.

†††41:26 Non avertas faciem tuam a proximo tuo, etc. RAB. Cum angeli colligent de Ecclesia omnia scandala, etc., usque ad et fornicationibus hæreticorum se miscuit.

‡‡‡41:27 Ne respicias mulierem alieni viri, etc. Cupiditatem carnalem quæ debet subesse spiritui, hanc non debemus scrutari et suggestionibus ejus subjici.