45
[Dilectus Deo et hominibus Moyses, cujus memoria in benedictione est. Similem illum fecit in gloria sanctorum, et magnificavit eum in timore inimicorum, et in verbis suis monstra placavit. Glorificavit illum in conspectu regum, et jussit illi coram populo suo, et ostendit illi gloriam suam. In fide et lenitate ipsius sanctum fecit illum, et elegit eum ex omni carne. Audivit enim eum, et vocem ipsius, et induxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcepta, et legem vitæ et disciplinæ, docere Jacob testamentum suum, et judicia sua Israël.]*Præcepta. In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et præcepta vitæ, cum eo loquens in nube. [Excelsum fecit Aaron fratrem ejus, et similem sibi, de tribu Levi. Statuit ei testamentum æternum, et dedit illi sacerdotium gentis, et beatificavit illum in gloria: et circumcinxit eum zona gloriæ, et induit eum stolam gloriæ, et coronavit eum in vasis virtutis.Et circumcinxit eum, etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quæ omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi. Et induit. Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina. 10 Circumpedes, et femoralia, et humerale posuit ei: et cinxit illum tintinnabulis aureis plurimis in gyro: 11 dare sonitum in incessu suo, auditum facere sonitum in templo in memoriam filiis gentis suæ. 12 Stolam sanctam auro, et hyacintho, et purpura, opus textile viri sapientis, judicio et veritate præditi: 13 torto cocco opus artificis gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri, et opere lapidarii sculptis, in memoriam secundum numerum tribuum Israël. 14 Corona aurea super mitram ejus expressa signo sanctitatis, et gloria honoris: opus virtutis, et desideria oculorum ornata.Corona aurea, etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quæ significat honorificentiam divinæ majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus per Jesum Christum, qui est caput nostrum I Petr. 4.. 15 Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem. 16 Non est indutus illa alienigena aliquis, sed tantum filii ipsius soli, et nepotes ejus per omne tempus. 17 Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie.§Sacrificia. RAB. Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in æternum manebit. 18 Complevit Moyses manus ejus, et unxit illum oleo sancto. 19 Factum est illi in testamentum æternum, et semini ejus, sicut dies cæli, fungi sacerdotio, et habere laudem, et glorificare populum suum in nomine ejus. 20 Ipsum elegit ab omni vivente, offerre sacrificium Deo, incensum, et bonum odorem, in memoriam placare pro populo suo: 21 et dedit illi in præceptis suis potestatem, in testamentis judiciorum: docere Jacob testimonia, et in lege sua lucem dare Israël. 22 Quia contra illum steterunt alieni, et propter invidiam circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core in iracundia. 23 Vidit Dominus Deus, et non placuit illi, et consumpti sunt in impetu iracundiæ. 24 Fecit illis monstra, et consumpsit illos in flamma ignis. 25 Et addidit Aaron gloriam, et dedit illi hæreditatem, et primitias frugum terræ divisit illi. 26 Panem ipsis in primis paravit in satietatem: nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus. 27 Ceterum in terra gentes non hæreditabit, et pars non est illi in gente: ipse est enim pars ejus, et hæreditas.] 28 [Phinees, filius Eleazari, tertius in gloria est, imitando eum in timore Domini,**Phinees filius Eleazari. ID. Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum Cap. 25., etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter pervenit. 29 et stare in reverentia gentis: in bonitate et alacritate animæ suæ placuit Deo pro Israël. 30 Ideo statuit illi testamentum pacis, principem sanctorum et gentis suæ, ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum. 31 Et testamentum David regi filio Jesse de tribu Juda, hæreditas ipsi et semini ejus: ut daret sapientiam in cor nostrum, judicare gentem suam in justitia, ne abolerentur bona ipsorum: et gloriam ipsorum in gentem eorum æternam fecit.]††Et testamentum David. ID. Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.

*45:6 Præcepta. In monte Sinai, scilicet legem dedit ei et præcepta vitæ, cum eo loquens in nube.

45:9 Et circumcinxit eum, etc. Describit ritum veteris sacerdotii et ornatum pontificis, quæ omnia figura erant Novi Testamenti, et veri sacerdotis Jesu Christi. Et induit. Vestimenta pontificis sunt opera virtutum: sapientia, doctrina.

45:14 Corona aurea, etc. In qua erat nomen omnipotentis Dei, quæ significat honorificentiam divinæ majestatis, quoniam super omnia statuere debemus, ut in omnibus actibus nostris et sermonibus honorificetur Deus per Jesum Christum, qui est caput nostrum I Petr. 4..

§45:17 Sacrificia. RAB. Quomodo Moyses Aaron, etc., usque ad Christi enim sacerdotium et ritus sacrificiorum in æternum manebit.

**45:28 Phinees filius Eleazari. ID. Phinees, sicut scriptum est in libro Numerorum Cap. 25., etc., usque ad ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter pervenit.

††45:31 Et testamentum David. ID. Significat quod David in distributione ministeriorum Dei, etc., usque ad et in tabernaculo ministrorum vices ordinavit.