7
[Sponsa Quid videbis in Sulamite, nisi choros castrorum? Chorus Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Juncturæ femorum tuorum sicut monilia quæ fabricata sunt manu artificis.* Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt. Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant. Umbilicus tuus crater tornatilis, numquam indigens poculis. Venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis. Umbilicus. Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit crater, quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis, id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter tuus. Venter noster acervus est tritici, cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. Venter tuus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis. Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus. Duo ubera tua sicut duo hinnuli, gemelli capreæ. Duo ubera. Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreæ comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam. Collum tuum sicut turris eburnea; oculi tui sicut piscinæ in Hesebon quæ sunt in porta filiæ multitudinis. Nasus tuus sicut turris Libani, quæ respicit contra Damascum.§ Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur. Caput tuum ut Carmelus; et comæ capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus.** Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur. Sponsus Quam pulchra es, et quam decora, carissima, in deliciis ! Statura tua assimilata est palmæ, et ubera tua botris.†† Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant. Dixi: Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus; et erunt ubera tua sicut botri vineæ, et odor oris tui sicut malorum.‡‡ Dixi: Ascendam. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete prædicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam, id est, dedi Ecclesiæ augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus; id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi. Quasi, insistendum est ad conversionem Judæorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus ejus. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per hæc doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo præstat, ita præstat præsens allocutio Ecclesiæ ipsi famæ quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox præsentis doctrinæ. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur. Guttur tuum sicut vinum optimum, dignum dilecto meo ad potandum, labiisque et dentibus illius ad ruminandum.§§ Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum. 10  Sponsa Ego dilecto meo, et ad me conversio ejus.*** Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus. 11 Veni, dilecte mi, egrediamur in agrum, commoremur in villis.††† Veni, dilecte. Qui assumptam pro me humanitatem in cœlo locasti, per præsentiam divinæ gratiæ visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Veni. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In agro, Christiani; in villis, pagani; in vineis, Ecclesiæ; in floribus, fides; in fructibus, virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui præsentiam quærit. 12 Mane surgamus ad vineas: videamus si floruit vinea, si flores fructus parturiunt, si floruerunt mala punica; ibi dabo tibi ubera mea.‡‡‡ Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus. Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis. 13 Mandragoræ dederunt odorem in portis nostris omnia poma: nova et vetera, dilecte mi, servavi tibi.]§§§ Mandragoræ. Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ, apostoli et eorum successores. Mandragoræ, id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.

*7:1 Quid videbis in Sulamite. Dum Ecclesia monet Synagogam, ipse Redemptor annuens hortamentis illius, se effectum daturum promittit. Elias enim et Enoch in illis convertendis non laborarent, nisi divinis Scripturis et apostolicis testimoniis certitudinem conversionis eorum haberent. Quid videbis. Quasi diceret: Doles de incredulitate Synagogæ; sed scias in proximo convertendam, ut in ea jam non appareat infidelitas, sed opera spiritualium agonum, et virtutum. Quam pulchri sunt gressus. In præmissis descriptionibus est descensus a superioribus ad inferiora, et superiorum tantum fit commendatio membrorum. In hac commendantur etiam inferiora, et ab inferioribus ascenditur ad superiora; ut ostendatur, quod illa Ecclesia in novissimo, ex illis ante reprobis convocata, habebit tamen membra superioribus non imparia; in qua fit mentio gressuum, quia non in otio futura, sed ad certamen processura, primam pulchritudinem ex certamine ostenditur habitura. Quam pulchri sunt. Primo operum constantiam et mortificationem voluptatum in ea laudat: Quam pulchri sunt. Hæc dicens ad laudem ipsius Ecclesiæ conjunctæ ex dulcedine se convertit, ut Judæi facilius convertantur, et Ecclesia de illis convertendis plus laboret. Juncturæ femorum. Recte post gressus calceatos, junctura femorum laudatur: quia per ministerium prædicantium perficit unanimis conjunctio credentium populorum. Monilia. Mundissima, cum jam non dissentiant hi ab illis, sed in omnibus conveniant: et operum attestatione clarescant. Quæ fabricata sunt. Quæ conjunctio, arte inscrutabilis consilii ordinata est: quis enim novit quare Deus usque ad illud tempus Judæos excæcaverit. Quæ fabricata sunt manu. Id est, ineffabili largitate firmata conditoris. Umbilicus tuus. Illi etiam inter molles, qui gignunt, etsi mundo licite hærent, tamen bene annuntiant.

7:2 Umbilicus. Id est, infirmitas nostræ mortalitatis fit crater, quando infirmitatem nostram in nobis experti, ut alii per nos recognoscant, laboramus, vel aliquando eleemosynas damus. Tornatilis, id est rotundus et perfectus: qui enim ob id dat potum sitienti, vel calicem divini verbi porrigit erranti, ut a Deo remuneratore vel terrenam sapientiam exspectet: hujus crater non est torno factus, quia opus misericordiæ, quod fecit, non causa suæ fragilitatis erigendæ ad Deum fecit, sed terrenam mercedem requirit. Venter tuus. Venter noster acervus est tritici, cum memores nostræ fragilitatis, fructus bonorum operum, quibus perpetuo reficiamur, in præsenti vita nobis præparamus. Venter tuus. Quamvis sit inferior gradus, tamen triticea refectio erit Deo, quia in imo multi, in superiori pauci, non tamen dicimus in imo, id est, in peccato. Acervus. In imo latior, in summo angustior crescit. Sic et in nostris actionibus, quæ quanto altioris sunt meriti, tanto pauciores sui operarios inveniunt. In inferioribus plures sunt operarii. Multi de possessionibus eleemosynas tribuunt, pauci sunt qui possessiones relinquunt. Possunt in acervo tritici eleemosynæ, quas pauperibus erogamus, intelligi, et bene post craterem membra sponsæ acervo tritici comparantur, ut et potum et panem pauperibus dare signetur, quod et de corporali et spirituali refectione æque potest accipi. In apertis est doctrina poculum, in mysteriis est panis. Vallatus liliis. Cum omnia bona, quæ agimus, gratia videndæ æternæ claritatis gerimus. Et per hoc insidianti inimico aditum nostri cordis circumquaque obstruimus.

7:3 Duo ubera. Quia doctores rudium non sua prædicant, sed ex eloquiis utriusque Testamenti sumunt quæ ab uno auctore sunt edita: ut ipse unus pastor ex duobus gregibus ovium unum ovile impleat; qui capreæ comparantur, quia mundum est animal, visu et cursu insigne, et findens ungulam, quod ad discretionem boni et mali pertinet; et ruminat, quod post discretionem est faciendum; gemelli propter unam concordiam.

§7:4 Collum tuum. Id est, illi per quos vox exit, et esca in corpus trajicitur, qui sunt turris, quia et exemplo vitæ muniunt alias, et decorant. In ebore enim candor notatur. Oculi tui. Qui arcana inspiciunt, ut possint in aperto proloqui, qui fluenta doctrinæ auditoribus non cessant, sicut in civitate Hesebon piscinæ semper aquis abundantes, copiose populo in introitu ipsius civitatis aquam ministrant. Et bene dicuntur aquæ esse in porta civitatis, quia nemo potest Ecclesiam ingredi, nisi prius aspersus aqua doctrinæ et baptismi. Unde in introitu templi Salomonis erat mare æneum, ubi sacerdotes intraturi lavabant manus et pedes. Piscinæ. Continentes multas aquas sapientiæ et doctrinæ, ad potandum eos qui erunt in cingulo mœroris, persequente Antichristo, quæ piscinæ sunt in illa plenaria introitione utriusque multiplicitatis, quæ erit filia multitudinis. Nasus. Cautissimi discretores boni et mali, sicut et per nares odor vel fetor discernitur, quos nulla fallit hypocrisis, et eminentissimum tenent locum. Sicut turris Libani. In monte idcirco ad speculandum ponitur, ut hostes, qui veniunt, longe videantur: sic prædicatoris vita semper in alto debet firma permanere, ut incursus malignorum longe prospiciat, ut culpam, priusquam veniat, deprehendat. Contra Damascum. Damascus metropolis Syriæ, quæ multa mala intulit Isræli, et etiam captivavit: per hanc omnis multitudo dæmonum, vel nequam hominum signatur.

**7:5 Caput tuum. Mens tua, quia regit totum corpus cogitationum, est alta, ut mons per conversationem vitæ, et talis mons, qui habet scientiam circumcisionis, non in ablatione carnis, sed superfluitatum cordis. Cochleæ maris ferro circumcisæ, lacrymas purpurei coloris emittunt, quibus collectis tinctura purpurei coloris conficitur. Canales, qui purpuram regis suspiciunt, sunt præcordia fidelium. Lana quæ intingitur, ut indumentum regis efficiatur, est humilitas in patiendo, quæ juncta est canalibus, quando constanti corde virtus humilitatis, et continua Dominici cruoris memoria ad tolerantiam animatur. Semper purpuram veri regis, id est passionem, in memoria habentes, et ad imitandum parati, ut cum Christo resuscitentur.

††7:7 Statuta tua. Quia Ecclesia in certamine præsentis vitæ gaudia futuræ vitæ prægustat, subditur: Assimilata est palmæ. Hæc est rectitudo bonæ operationis, quæ ad terrena despicit incurvari, totam se ad cœlestia erigit, et in certamine posita tendit ad bravium, quo finito agone, victrix donanda est palma. In inferioribus aspera est, sed desuper pulchra est, et fructum gerit. Sic Ecclesia in terra asperos tolerat labores, sed sperat in cœlo se accepturam præmium. Palma conservat folia: sic Ecclesia, variante sæculi statu, eadem tenet fidei sacramenta. Ubera. Id est, magistri, qui pro capacitate audientium suam temperant doctrinam, et unumquemque ad sublimia ab ubertate domus Dei inebriant Psal. 35., et corda exhilarant.

‡‡7:8 Dixi: Ascendam. Quasi diceret: Et quod tales habet doctores, tam discrete prædicantes, non est tui meriti, sed donum meum, quia ascendi in palmam, id est, dedi Ecclesiæ augmentum virtutum, donec ad perfectum veniat, et apprehendam fructus ejus; id est, ita confortabo et multiplicabo virtutes in eis, ut nullo modo possint decidere, donec ad maturitatem perveniant, et per hoc ubera tua erunt sicut botrus cypri, quia illi, qui parva norunt, si benivole nuntiant interdum potiore sapientia debriabuntur. Dixi. Quasi, insistendum est ad conversionem Judæorum, quia tam pulchra conjunctio est secutura, et quia pro eis maxime passus sum, quia eos salvandos provideram. Fructus ejus. Fructus Crucis, potest dici resurrectio, et ascensio, adventus Spiritus sancti, et salus mundi: et per hæc doctores sunt debriati et confortati. Et odor oris. Odor malis, guttur vino comparatur: quia mala, ex novitate, vinum ex vetustate laudem consequitur. Sicut vinum malo præstat, ita præstat præsens allocutio Ecclesiæ ipsi famæ quam de illa potest audientium sermo disseminare. Odor in gutture, vox præsentis doctrinæ. In odore fama absentis designatur: et ideo vino illa propter fragantiam virtutum, hæc malis ob suavitatem absentis famæ comparatur.

§§7:9 Dignum dilecto meo. Verbum, quod in ore meo dilectus posuit, tantæ est sublimitatis, quod non per alium quam per ipsum sponsum mundo debuit prædicari: quia non est alius inventus, qui solveret librum, et ab illo susceperunt alii, Christus quasi potavit, quia, docente divinitate, cito in perfectione scientiæ profecit, et libenter passionem sustinuit, membra non eodem modo. Dum sponsus laudat guttur sponsæ, illa intelligens in gutture verbum, per quod salus datur mundo, designari: ex magno amore verbum dispensare volens, rapit verba ab ore sponsi, ille vino optimo eam comparavit, hæc subjecit, Dignum dilecto meo. Ad ruminandum. Non ita facile ad potandum, quod ille prius orans aliis porrexerit, sed cum labore et studio meditandum.

***7:10 Ego dilecto. Totum studium meæ servitutis et devotionis ad ipsum refero, et in præsenti vita, ne laborando deficiam, me adjuvat: et in fine secum ad gaudia recipiet. Ego prius exsul a Deo, ab omni errore ad Deum conversa sum, ut civis et domestica, et ipse prius humano generi iratus ad me est conversus, naturam meæ mortalitatis indutus.

†††7:11 Veni, dilecte. Qui assumptam pro me humanitatem in cœlo locasti, per præsentiam divinæ gratiæ visita me: ut in agrum mundi semen verbi tui possim spargere, et villas cohabitationis in unam fidem constituere. Veni. Ecclesia videns quod nec ad bene operandum, vel egrediendum per se sufficit, nec in bono persistere, vel auditores quantum profecerint discernere, implorat auxilium. In agro, Christiani; in villis, pagani; in vineis, Ecclesiæ; in floribus, fides; in fructibus, virtutes; in malis Punicis, martyrium designatur. In his singulis sponsa dilecti sui præsentiam quærit.

‡‡‡7:12 Mane surgamus. Quia nox infidelitatis transiit, et lux fidei apparet, procedens ex matutina resurrectione Christi: ab ipso mane resurrectionis laboremus, in inspirando, et ego prædicando. Videamus. Ut ego, qui pædagogus sum parvulorum, possim discernere eos, qui acquisiti sunt, quomodo se habeant, quantum proficiant: ut qualiter nutriendi sint, intelligam. Non est intuendum, si vineæ florent, sed si flores ad partum fructum convalescant; quia mirum non est, si quis bona inchœt, sed valde mirabile est, si intentione recta in bono opere perseveret. Ibi dabo tibi ubera. Id est ubi ad videndas vineas, et mala si floreant, venerimus in tuum obsequium: et facta et dicta meorum prædicatorum exhibebo ad similitudinem sedulæ nutricis.

§§§7:13 Mandragoræ. Merito invocat sponsum ad auxilium prædicationis, ubi prædicatores præcipuis flagrant virtutibus. Portæ, apostoli et eorum successores. Mandragoræ, id est virtutes illorum, quæ sunt aptæ medicamentis: quæ contra sollicitudines mundi adducunt quietem, quæ nauseam verbi Dei excludunt, quæ vitia ab hominibus sine dolore excidi faciunt, quæ proferunt mala, id est Ecclesias, suaviter redolentia in confessoribus, similia malis Punicis in martyribus: dederunt odorem, quia exemplis majorum minores confirmantur. Servavi tibi. Vel servavi, id est intellexi omnia præcepta et testimonia, vel promissiones utriusque Testamenti a te esse datas, vel, omnia poma, id est justos utriusque Testamenti per te solum incarnatum justificatos cognovi.