8
Postquam vero cœnaverunt, introduxerunt juvenem ad eam.*Postquam vero cœnaverunt, etc. BEDA, in Tobiam, tom. 2. Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctæ Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus. BEDA, ubi supra. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem veræ fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium læsione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur. Recordatus itaque Tobias sermonum angeli, protulit de cassidili suo partem jecoris, posuitque eam super carbones vivos. Tunc Raphaël angelus apprehendit dæmonium, et religavit illud in deserto superioris Ægypti.Religavit. Desertum et Ægyptus corda infidelium significant, quæ a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Ægypti perfidiæ suæ tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a dæmonio repletur. Angelus vero dæmonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum lædere permittitur quantum nititur. Tunc hortatus est virginem Tobias, dixitque ei: Sara, exsurge, et deprecemur Deum hodie, et cras, et secundum cras: quia his tribus noctibus Deo jungimur; tertia autem transacta nocte, in nostro erimus conjugio. Filii quippe sanctorum sumus, et non possumus ita conjungi sicut gentes quæ ignorant Deum. Surgentes autem pariter, instanter orabant ambo simul, ut sanitas daretur eis. Dixitque Tobias: Domine Deus patrum nostrorum, benedicant te cæli et terræ, mareque et fontes, et flumina, et omnes creaturæ tuæ quæ in eis sunt. Tu fecisti Adam de limo terræ, dedistique ei adjutorium Hevam. Et nunc Domine, tu scis quia non luxuriæ causa accipio sororem meam conjugem, sed sola posteritatis dilectione, in qua benedicatur nomen tuum in sæcula sæculorum. 10 Dixit quoque Sara: Miserere nobis Domine, miserere nobis, et consenescamus ambo pariter sani. 11 Et factum est circa pullorum cantum, accersiri jussit Raguel servos suos, et abierunt cum eo pariter ut foderent sepulchrum.Et factum est. etc. ID., ibid. Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctæ Ecclesiæ cognoverunt. 12 Dicebat enim: Ne forte simili modo evenerit ei, quo et ceteris illis septem viris qui sunt ingressi ad eam. 13 Cumque parassent fossam, reversus Raguel ad uxorem suam, dixit ei: 14 Mitte unam de ancillis tuis, et videat si mortuus est, ut sepeliam eum antequam illucescat dies. 15 At illa misit unam ex ancillis suis. Quæ ingressa cubiculum, reperit eos salvos et incolumes, secum pariter dormientes. 16 Et reversa nuntiavit bonum nuntium: et benedixerunt Dominum, Raguel videlicet et Anna uxor ejus, 17 et dixerunt: Benedicimus te, Domine Deus Israël, quia non contigit quemadmodum putabamus.§Benedicimus te, Domine Deus. ID., ibid. Lætatur Raguel de vita Tobiæ, etc., usque ad sunt crassi gratia supernæ dilectionis referti. 18 Fecisti enim nobiscum misericordiam tuam, et exclusisti a nobis inimicum persequentem nos. 19 Misertus es autem duobus unicis. Fac eos, Domine, plenius benedicere te, et sacrificium tibi laudis tuæ et suæ sanitatis offerre, ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus in universa terra. 20 Statimque præcepit servis suis Raguel ut replerent fossam quam fecerant priusquam elucesceret. 21 Uxori autem suæ dixit ut instrueret convivium, et præpararet omnia quæ in cibos erant iter agentibus necessaria. 22 Duas quoque pingues vaccas, et quatuor arietes, occidi fecit, et parari epulas omnibus vicinis suis, cunctisque amicis.**Duas quoque, etc. ID., ibid. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt. Quatuor arietes. Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei. Occidi fecit. Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiæ a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum. 23 Et adjuravit Raguel Tobiam ut duas hebdomadas moraretur apud se.††Et adjuravit Raguel Tobiam. BEDA, ibid. Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente. 24 De omnibus autem quæ possidebat Raguel, dimidiam partem dedit Tobiæ, et fecit scripturam, ut pars dimidia quæ supererat, post obitum eorum Tobiæ dominio deveniret.

*8:1 Postquam vero cœnaverunt, etc. BEDA, in Tobiam, tom. 2. Introductus Tobias ad cubiculum protulit, etc. Deus accepturus Ecclesiam de gentibus, in desponsationis initio, jubet eam abrenuntiare diabolo, et omnibus pompis ejus et confiteri fidem sanctæ Trinitatis in remissionem peccatorum: quod est intima piscis viscera vivis cremare carbonibus. BEDA, ubi supra. Quia post abrenuntiationem diaboli, post confessionem veræ fidei, sequitur peccatorum remissio, per aquam baptismi expulso diabolo, diabolum ligavit: quia a fidelium læsione cessando compescuit, quos etsi aliquando tentare probationem permittitur, superare tamen prohibetur.

8:3 Religavit. Desertum et Ægyptus corda infidelium significant, quæ a Deo deserta. quia ejus habitatione indigna, et juxta interpretationem Ægypti perfidiæ suæ tenebris obscurata. Merito autem et qui a Deo deseritur a dæmonio repletur. Angelus vero dæmonem qui Tobiam occidere volebat, in deserto ligavit, qui cohibitum a fidelibus, qui sunt membra Christi, diabolum in infidelibus tantum dominari permittit, in quibus tamen tenet eum ligatum, quia nec ipsos tantum lædere permittitur quantum nititur.

8:11 Et factum est. etc. ID., ibid. Cantus pullorum, etc., usque ad veraciter Christum hoste superato sponsum esse sanctæ Ecclesiæ cognoverunt.

§8:17 Benedicimus te, Domine Deus. ID., ibid. Lætatur Raguel de vita Tobiæ, etc., usque ad sunt crassi gratia supernæ dilectionis referti.

**8:22 Duas quoque, etc. ID., ibid. Apostolus gentium eos qui ad fidem venerant, etc., usque ad qui epulas ex eis quorum reficiuntur exemplis accipiunt. Quatuor arietes. Quia sancti doctores et martyres quatuor libros Evangelii fide et opere conservant, prudentia, justitia, fortitudine, temperantia muniuntur, et quatuor partibus mundi instruunt Ecclesiam Dei. Occidi fecit. Quia alii sponte mortificant corpora sua, ut sint hostia viva: alii inter manus infidelium subeunt martyria: per arma justitiæ a dextris et a sinistris, id est, in prosperis et adversis hostem vincentes antiquum.

††8:23 Et adjuravit Raguel Tobiam. BEDA, ibid. Adjuramus Christum ut maneat nobiscum, donec perfectionem quietis per Spiritus sancti gratiam consequamur, qua requiescamus et a peccatis in corpore, et a pravis cogitationibus in mente.