INCIPIT LIBER SAPIENTIÆ SOLOMONIS
1
[Diligite justitiam, qui judicatis terram. Sentite de Domino in bonitate, et in simplicitate cordis quærite illum:*Prologus Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam est. Unde et ipse stylus Græcam magis eloquentiam redolet. Hunc Judæi Philonis esse affirmant. Qui proinde Sapientiæ nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris et passio ejus, evidenter exprimitur. Diligite justitiam, etc. RAB. in lib. Sap., tom. 3. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., usque ad Diligite justitiam, etc. Terram. Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: Primum quærite regnum Dei Matth. 6., etc. In simplicitate. Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus Rom. 11.. quoniam invenitur ab his qui non tentant illum, apparet autem eis qui fidem habent in illum. Perversæ enim cogitationes separant a Deo; probata autem virtus corripit insipientes. Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis.Quoniam in malevolam, etc. Id est in animali homine, juxta illud: Animalis homo non percipit I Cor. 2., etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem. RAB. Frustra sibi blandiuntur philosophi, et hæretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere. Spiritus enim sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu, et corripietur a superveniente iniquitate. Benignus est enim spiritus sapientiæ, et non liberabit maledicum a labiis suis: quoniam renum illius testis est Deus, et cordis illius scrutator est verus, et linguæ ejus auditor.Benignus. Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: Tentavit Deus Abraham Gen. 22.; et, Proba me et tenta me Psal. 25., etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire. Quoniam spiritus Domini replevit orbem terrarum, et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.§Et hoc quod continet omnia. Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, scientiam habet vocis, id est, intelligentiam Scripturarum præstat hominibus. Vel, quod continet omnia, id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura. Scientiam habet vocis, id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia, id est Spiritus sanctus, qui omnia replet sua essentia, scientiam habet vocis, id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiæ cum Verbo. Vel, hoc quod continet omnia, id est Ecclesiam, in qua alii datur sermo scientiæ, etc. RAB. Qui in principio ferebatur super aquas, et majestate sua omnem creaturam implet et continet. Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium.**Propter hoc. RAB. Sicut electi donum scientiæ et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam pœnam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala. In cogitationibus enim impii interrogatio erit; sermonum autem illius auditio ad Deum veniet, ad correptionem iniquitatum illius. 10 Quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur. 11 Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam.]††Custodite ergo. RAB. Perniciosæ sunt murmurationes et detractiones, unde: Susurrones enim et detractores Deo sunt odibiles Rom. 1.; unde: Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat Prov. 13.. Os quod mentitur. ID. Est mendacium levioris culpæ, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat. 12 [Nolite zelare mortem in errore vitæ vestræ, neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.‡‡Nolite zelare. ID. Enumeravit, quæ sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio. 13 Quoniam Deus mortem non fecit, nec lætatur in perditione vivorum. 14 Creavit enim ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum: et non est in illis medicamentum exterminii, nec inferorum regnum in terra. 15 Justitia enim perpetua est, et immortalis. 16 Impii autem manibus et verbis accersierunt illam, et æstimantes illam amicam, defluxerunt; et sponsiones posuerunt ad illam, quoniam digni sunt qui sint ex parte illius.]§§Et sponsiones. Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.

*1:1 Prologus Liber Sapientiæ apud Hebræos nusquam est. Unde et ipse stylus Græcam magis eloquentiam redolet. Hunc Judæi Philonis esse affirmant. Qui proinde Sapientiæ nominatur, quia in eo Christi adventus, qui est sapientia Patris et passio ejus, evidenter exprimitur. Diligite justitiam, etc. RAB. in lib. Sap., tom. 3. Hunc librum Hieronymus asserit non a Salomone, etc., usque ad Diligite justitiam, etc. Terram. Carnem, scilicet discrete reprimitis, ne superbiat contra spiritum. Quasi: Primum quærite regnum Dei Matth. 6., etc. In simplicitate. Id est voluntati illius vos subjicite: et mandata custodite; quasi dicat: Qui non intelligitis, nolite reprehendere, quia secreta Dei non possunt humana ratione comprehendi, quia incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus Rom. 11..

1:4 Quoniam in malevolam, etc. Id est in animali homine, juxta illud: Animalis homo non percipit I Cor. 2., etc. Et ideo non dixit spiritum, id est animam spiritualem. RAB. Frustra sibi blandiuntur philosophi, et hæretici, et falsi Christiani. Soli enim mundo corde sapientiam Dei possunt cipere.

1:6 Benignus. Contra illos invehitur, qui cogitationes bonas et malas dicunt a Deo immitti; cum Deus velit omnes salvos fieri homines, et ad cognitionem veritatis venire. Ipse enim neminem tentat, ut decipiat, sed ut probet, unde: Tentavit Deus Abraham Gen. 22.; et, Proba me et tenta me Psal. 25., etc. Unusquisque autem tentatur a concupiscentia sua, et justo Dei judicio permittitur cadere, qui spiritui veritatis noluit obedire.

§1:7 Et hoc quod continet omnia. Id est Spiritus, qui omnia gubernat et regit. Vel, qui attingit a fine usque ad finem, scientiam habet vocis, id est, intelligentiam Scripturarum præstat hominibus. Vel, quod continet omnia, id est, homo qui convenientem habet cum omni creatura. Scientiam habet vocis, id est diversarum linguarum Spiritu sancto, qui dedit apostolis loqui diversis linguis magnalia Dei. Vel quod continet omnia, id est Spiritus sanctus, qui omnia replet sua essentia, scientiam habet vocis, id est Verbi Dei, id est ejusdem est scientiæ cum Verbo. Vel, hoc quod continet omnia, id est Ecclesiam, in qua alii datur sermo scientiæ, etc. RAB. Qui in principio ferebatur super aquas, et majestate sua omnem creaturam implet et continet.

**1:8 Propter hoc. RAB. Sicut electi donum scientiæ et pietatis per Spiritum accipiunt: sic reprobi, superbia sua inflati, errorem suum impudenter proferunt; quoniam spiritum Dei celare non possunt, nec justam pœnam evadunt: quia sicut oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, ita vultus Domini super facientes mala.

††1:11 Custodite ergo. RAB. Perniciosæ sunt murmurationes et detractiones, unde: Susurrones enim et detractores Deo sunt odibiles Rom. 1.; unde: Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat Prov. 13.. Os quod mentitur. ID. Est mendacium levioris culpæ, etc., usque ad et ipsum bonum remunerat.

‡‡1:12 Nolite zelare. ID. Enumeravit, quæ sunt homini noxia, etc., usque ad sed potius ex vitio.

§§1:16 Et sponsiones. Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.