12
[O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus !*O Quam bonus et suavis, etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio Joan. 16.. Ideoque eos qui exerrant partibus corripis, et de quibus peccant admones et alloqueris, ut relicta malitia credant in te, Domine.] [Illos enim antiquos inhabitatores terræ sanctæ tuæ, quos exhorruisti,Illos enim antiquos inhabitatores. RAB. Historialiter dicit, etc., usque ad virtutes adjuvante Spiritu sancto, utiles fructus afferent. quoniam odibilia opera tibi faciebant per medicamina et sacrificia injusta, et filiorum suorum necatores sine misericordia, et comestores viscerum hominum, et devoratores sanguinis a medio sacramento tuo, et auctores parentes animarum inauxiliatarum, perdere voluisti per manus parentum nostrorum: ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei, quæ tibi omnium carior est terra. Sed et his tamquam hominibus pepercisti, et misisti antecessores exercitus tui vespas, ut illos paulatim exterminarent. Non quia impotens eras in bello subjicere impios justis, aut bestiis sævis, aut verbo duro simul exterminare: 10 sed partibus judicans, dabas locum pœnitentiæ, non ignorans quoniam nequam est natio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum. 11 Semen enim erat maledictum ab initio; nec timens aliquem, veniam dabas peccatis illorum. 12 Quis enim dicet tibi: Quid fecisti? aut quis stabit contra judicium tuum? aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum? aut quis tibi imputabit, si perierint nationes quas tu fecisti?Quis enim dicet, etc. RAB. Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. Justus est in omnibus viis suis Psal. 144.; unde sequitur, Cum ergo sis justus Rom. 9., etc. 13 Non enim est alius deus quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas quoniam non injuste judicas judicium. 14 Neque rex, neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti. 15 Cum ergo sis justus, juste omnia disponis; ipsum quoque qui non debet puniri, condemnare, exterum æstimas a tua virtute.§Cum ergo, etc. Unde: Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31.. Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiæ et perfidiæ pœnas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem sui judicis semper inspicit. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Jac. 2.. 16 Virtus enim tua justitiæ initium est, et ob hoc quod Dominus es, omnibus te parcere facis.**Virtus enim, etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summæ æquitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt hæc ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tui Psal. 101., etc. Et alibi: Ego sum Deus, et non mutor Mal. 3.. Et alibi: Apud quem non est transmutatio Jac. 1., etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant pœnitentiæ tempus. 17 Virtutem enim ostendis tu, qui non crederis esse in virtute consummatus, et horum qui te nesciunt audaciam traducis. 18 Tu autem dominator virtutis, cum tranquillitate judicas, et cum magna reverentia disponis nos: subest enim tibi, cum volueris posse.] 19 [Docuisti autem populum tuum per talia opera, quoniam oportet justum esse et humanum; et bonæ spei fecisti filios tuos, quoniam judicans das locum in peccatis pœnitentiæ. 20 Si enim inimicos servorum tuorum, et debitos morti, cum tanta cruciasti attentione, dans tempus et locum per quæ possent mutari a malitia: 21 cum quanta diligentia judicasti filios tuos, quorum parentibus juramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ! 22 Cum ergo das nobis disciplinam, inimicos nostros multipliciter flagellas, ut bonitatem tuam cogitemus judicantes, et cum de nobis judicatur, speremus misericordiam tuam. 23 Unde et illis qui in vita sua insensate et injuste vixerunt, per hæc quæ coluerunt dedisti summa tormenta.††Insensate, etc., ut qui nolebant Creatorem agnoscere et honorare, digne traditi in reprobum sensum, facerent, ea, quæ non conveniunt, contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturæ potius quam Creatori Rom. 1.. 24 Etenim in erroris via diutius erraverunt, deos æstimantes hæc quæ in animalibus sunt supervacua, infantium insensatorum more viventes. 25 Propter hoc tamquam pueris insensatis judicium in derisum dedisti. 26 Qui autem ludibriis et increpationibus non sunt correcti, dignum Dei judicium experti sunt.‡‡Qui autem ludibriis, etc. Id est, qui a Deo flagellati non sunt correcti, condignam damnationem experti sunt: ad hoc corripit Deus, ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat, de temporali tormento ducitur ad æternum. 27 In quibus enim patientes indignabantur per hæc quos putabant deos, in ipsis cum exterminarentur videntes, illum quem olim negabant se nosse, verum Deum agnoverunt; propter quod et finis condemnationis eorum venit super illos.]§§In his enim, etc. RAB. Gentilitas dum idolis serviebat, etc., usque ad incorrectis æternam pœnam infligit.

*12:1 O Quam bonus et suavis, etc. Per eos quos reples, vel per alios quos volueris; unde: Ille arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio Joan. 16..

12:3 Illos enim antiquos inhabitatores. RAB. Historialiter dicit, etc., usque ad virtutes adjuvante Spiritu sancto, utiles fructus afferent.

12:12 Quis enim dicet, etc. RAB. Manifesta ratione ostendit, quod non est contradicendum Creatori, si creaturam suam secundum propriam disponit voluntatem: quia in voluntate ejus universa sunt posita, et non est qui possit resistere ei. Justus est in omnibus viis suis Psal. 144.; unde sequitur, Cum ergo sis justus Rom. 9., etc.

§12:15 Cum ergo, etc. Unde: Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31.. Magna distantia est inter judicium electorum et reproborum. Illos Dominus corripit, ut emendet; hi superbiæ et perfidiæ pœnas luunt, ut contra dominatorem omnium se repugnare non posse cognoscant. Felix judex qui pietatem et bonitatem sui judicis semper inspicit. Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam. Jac. 2..

**12:16 Virtus enim, etc. Quia judicium Dei, sive in correctione electorum, sive in damnatione malorum, summæ æquitatis perfectio est: et ideo per bonitatem suam diu differendo suspendit judicium, ut plures habeat, quibus reddat beneficium. Quando enim creatura se erigit contra Creatorem justa punitur vindicta, ut se inferiorem cognoscat. Possunt hæc ad passionem Christi referri, quem Pater pro nobis in mortem tradidit, et eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit: qui nisi indebitam mortem susciperet, non nos a debita morte liberaret. Pater ergo justus justum puniens, juste omnia disponit. Omnipotens Deus cum summa tranquillitate judicat omnia: humani tamen affectus et membra, ei tropica locutione ascribuntur, ut secundum capacitatem nostram conformentur eloquia divina. Leguntur enim in Scripturis: oculi Domini, aures, manus, os, pedes, ira, furor, et hujusmodi, cum simplex natura nunquam recipiat varietatem, nec vera unitas divisionem. Multiplicia vero et diversa unus et idem operatur: Unde: Mutabis eos, et mutabuntur: tu autem ipse es, et anni tui Psal. 101., etc. Et alibi: Ego sum Deus, et non mutor Mal. 3.. Et alibi: Apud quem non est transmutatio Jac. 1., etc. Docuisti autem populum tuum: per mirifica opera Dei instruuntur fideles, ne complicentur iniquis; sed studeant se incontaminatos servare confitendo, et sperando in Domino, et non negligant pœnitentiæ tempus.

††12:23 Insensate, etc., ut qui nolebant Creatorem agnoscere et honorare, digne traditi in reprobum sensum, facerent, ea, quæ non conveniunt, contumeliis afficientes corpora sua in semetipsis: Quia commutaverunt veritatem Dei in mendacium, et servierunt creaturæ potius quam Creatori Rom. 1..

‡‡12:26 Qui autem ludibriis, etc. Id est, qui a Deo flagellati non sunt correcti, condignam damnationem experti sunt: ad hoc corripit Deus, ut emendet. Qui autem ingratus et impatiens murmurat, de temporali tormento ducitur ad æternum.

§§12:27 In his enim, etc. RAB. Gentilitas dum idolis serviebat, etc., usque ad incorrectis æternam pœnam infligit.