16
[Propter hæc et per his similia passi sunt digne tormenta, et per multitudinem bestiarum exterminati sunt. Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum, quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem, escam parans eis ortygometram:*Pro quibus, etc. RAB. Populus Isræl in deserto carnes concupivit, etc., usque ad ideo eis cruciandi juste traditi sunt. ut illi quidem, concupiscentes escam propter ea quæ illis ostensa et missa sunt, etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti, novam gustaverunt escam. Oportebat enim illis sine excusatione quidem supervenire interitum exercentibus tyrannidem; his autem tantum ostendere quemadmodum inimici eorum exterminabantur. Etenim cum illis supervenit sæva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur. Sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correptionem in brevi turbati sunt, signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tuæ.Sed non in perpetuum. RAB. Non enim serpens æneus, etc., usque ad quia mortuus per humanitatem, quasi æneus est per Divinitatem. Qui enim conversus est, non per hoc quod videbat sanabatur, sed per te, omnium salvatorem. In hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui liberas ab omni malo. Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus, et non est inventa sanitas animæ illorum, quia digni erant ab hujuscemodi exterminari.Illos enim, etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Isrælitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos. 10 Filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes: misericordia enim tua adveniens sanabat illos. 11 In memoria enim sermonum tuorum examinabantur, et velociter salvabantur: ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adjutorio. 12 Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos: sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia.§Sed tuus, Domine, sermo. Id est, Filius, per quem omnia, cujus potestas ubique, qui omnia quæcunque voluit fecit; ipse curat corpora, ipse a spiritualibus bestiis animas salvat. 13 Tu es enim, Domine, qui vitæ et mortis habes potestatem, et deducis ad portas mortis, et reducis. 14 Homo autem occidit quidem per malitiam; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est.**Homo autem occidit. CHRYS. Homo per malitiam, etc., usque ad liber est ab omni crimine. 15 Sed tuam manum effugere impossibile est. 16 Negantes enim te nosse impii, per fortitudinem brachii tui flagellati sunt: novis aquis, et grandinibus, et pluviis persecutionem passi, et per ignem consumpti.††Negantes enim nosse, etc. RAB. Diversis plagis afflicti sunt Ægyptii, etc., usque ad quia ad Creatoris voluntatem omnia consentiunt. 17 Quod enim mirabile erat, in aqua, quæ omnia extinguit, plus ignis valebat: vindex est enim orbis justorum. 18 Quodam enim tempore mansuetabatur ignis, ne comburerentur quæ ad impios missa erant animalia, sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei judicio patiuntur persecutionem.‡‡Quodam enim tempore. RAB. Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris. 19 Et quodam tempore in aqua supra virtutem ignis exardescebat undique, ut iniquæ terræ nationem exterminaret. 20 Pro quibus angelorum esca nutrivisti populum tuum, et paratum panem de cælo præstitisti illis sine labore, omne delectamentum in se habentem, et omnis saporis suavitatem.§§Pro quibus, etc. RAB. In deserto datum est manna filiis Isræl, etc., usque ad Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31.. 21 Substantia enim tua dulcedinem tuam, quam in filios habes, ostendebat; et deserviens uniuscujusque voluntati, ad quod quisque volebat convertebatur. 22 Nix autem et glacies sustinebant vim ignis, et non tabescebant: ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans; 23 hic autem iterum ut nutrirentur justi, etiam suæ virtutis oblitus est. 24 Creatura enim tibi factori deserviens, exardescit in tormentum adversus injustos, et lenior fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.***Creatura enim, etc. RAB. Confundantur hic peccatores: qui cum cæteræ creaturæ factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur: et si non pœnituerint, perpetuo cruciabuntur; bonis autem vera bona præparantur. 25 Propter hoc et tunc in omnia transfigurata, omnium nutrici gratiæ tuæ deserviebat, ad voluntatem eorum qui a te desiderabant:†††Propter hoc, etc. RAB. Pluit Deus manna de cœlo, etc., usque ad tanquam prævaricator legis in æternum peribit. 26 ut scirent filii tui quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat. 27 Quod enim ab igne non poterat exterminari, statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat: 28 ut notum omnibus esset quoniam oportet prævenire solem ad benedictionem tuam, et ad ortum lucis te adorare.‡‡‡Ut notum omnibus, etc. RAB. Iste cibus historialiter pascebat, etc., usque ad ad ortum vero solis, id est, Christi dicamus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis. 29 Ingrati enim spes tamquam hibernalis glacies tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua.]

*16:2 Pro quibus, etc. RAB. Populus Isræl in deserto carnes concupivit, etc., usque ad ideo eis cruciandi juste traditi sunt.

16:6 Sed non in perpetuum. RAB. Non enim serpens æneus, etc., usque ad quia mortuus per humanitatem, quasi æneus est per Divinitatem.

16:9 Illos enim, etc. Probantur electi per afflictionem, et monentur ut peccata caveant, et bona faciant. Reprobi disperguntur, quia non corriguntur. Ideo idololatras parva animalia interimunt. Isrælitas vero Dei cultores serpentes exterminare non possunt; quia novit Dominus pios de tentatione eripere: iniquos vero in die judicii reservare cruciandos.

§16:12 Sed tuus, Domine, sermo. Id est, Filius, per quem omnia, cujus potestas ubique, qui omnia quæcunque voluit fecit; ipse curat corpora, ipse a spiritualibus bestiis animas salvat.

**16:14 Homo autem occidit. CHRYS. Homo per malitiam, etc., usque ad liber est ab omni crimine.

††16:16 Negantes enim nosse, etc. RAB. Diversis plagis afflicti sunt Ægyptii, etc., usque ad quia ad Creatoris voluntatem omnia consentiunt.

‡‡16:18 Quodam enim tempore. RAB. Sicut in Genesi legitur: Pluit Dominus super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur, ut disperderet impios: et in Exodo, grandinem pariter et ignem. In libro Numerorum: Misit ignitos serpentes contra murmurantes, ut cognoscant impii quod omnis creatura parata est ulcisci injuriam Creatoris.

§§16:20 Pro quibus, etc. RAB. In deserto datum est manna filiis Isræl, etc., usque ad Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia circumdabit Psal. 31..

***16:24 Creatura enim, etc. RAB. Confundantur hic peccatores: qui cum cæteræ creaturæ factori suo deserviant, ipsi repugnant. Unde creaturarum omnium concordia flagellantur: et si non pœnituerint, perpetuo cruciabuntur; bonis autem vera bona præparantur.

†††16:25 Propter hoc, etc. RAB. Pluit Deus manna de cœlo, etc., usque ad tanquam prævaricator legis in æternum peribit.

‡‡‡16:28 Ut notum omnibus, etc. RAB. Iste cibus historialiter pascebat, etc., usque ad ad ortum vero solis, id est, Christi dicamus: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.