17
Cum autem perambulassent Amphipolim et Apolloniam, venerunt Thessalonicam, ubi erat synagoga Judæorum. Secundum consuetudinem autem Paulus introivit ad eos, et per sabbata tria disserebat eis de Scripturis, adaperiens et insinuans quia Christum oportuit pati, et resurgere a mortuis: et quia hic est Jesus Christus, quem ego annuntio vobis. Et quidam ex eis crediderunt et adjuncti sunt Paulo et Silæ: et de colentibus gentilibusque multitudo magna, et mulieres nobiles non paucæ.* Zelantes autem Judæi, assumentesque de vulgo viros quosdam malos, et turba facta, concitaverunt civitatem: et assistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum. Et cum non invenissent eos, trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis, clamantes: Quoniam hi qui urbem concitant, et huc venerunt, quos suscepit Jason, et hi omnes contra decreta Cæsaris faciunt, regem alium dicentes esse, Jesum. Concitaverunt autem plebem et principes civitatis audientes hæc. Et accepta satisfactione a Jasone et a ceteris, dimiserunt eos. 10 Fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam. Qui cum venissent, in synagogam Judæorum introierunt. 11 Hi autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ, qui susceperunt verbum cum omni aviditate, quotidie scrutantes Scripturas, si hæc ita se haberent. 12 Et multi quidem crediderunt ex eis, et mulierum gentilium honestarum, et viri non pauci. 13 Cum autem cognovissent in Thessalonica Judæi quia et Berœæ prædicatum est a Paulo verbum Dei, venerunt et illuc commoventes, et turbantes multitudinem.§ 14 Statimque tunc Paulum dimiserunt fratres, ut iret usque ad mare: Silas autem et Timotheus remanserunt ibi. 15 Qui autem deducebant Paulum, perduxerunt eum usque Athenas, et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum, profecti sunt.** 16 Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, incitabatur spiritus ejus in ipso, videns idololatriæ deditam civitatem. 17 Disputabat igitur in synagoga cum Judæis et colentibus, et in foro, per omnes dies ad eos qui aderant. 18 Quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo, et quidam dicebant: Quid vult seminiverbius hic dicere? Alii vero: Novorum dæmoniorum videtur annuntiator esse: quia Jesum et resurrectionem annuntiabat eis.†† 19 Et apprehensum eum ad Areopagum duxerunt, dicentes: Possumus scire quæ est hæc nova, quæ a te dicitur, doctrina?‡‡ 20 nova enim quædam infers auribus nostris: volumus ergo scire quidnam velint hæc esse. 21 (Athenienses autem omnes, et advenæ hospites, ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi.) 22 Stans autem Paulus in medio Areopagi, ait: Viri Athenienses, per omnia quasi superstitiosiores vos video.§§ 23 Præteriens enim, et videns simulacra vestra, inveni et aram in qua scriptum erat: Ignoto Deo. Quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio vobis. 24 Deus, qui fecit mundum, et omnia quæ in eo sunt, hic cæli et terræ cum sit Dominus, non in manufactis templis habitat,*** 25 nec manibus humanis colitur indigens aliquo, cum ipse det omnibus vitam, et inspirationem, et omnia: 26 fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora, et terminos habitationis eorum,††† 27 quærere Deum si forte attrectent eum, aut inveniant, quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum. 28 In ipso enim vivimus, et movemur, et sumus: sicut et quidam vestrorum poëtarum dixerunt: Ipsius enim et genus sumus.‡‡‡ 29 Genus ergo cum simus Dei, non debemus æstimare auro, aut argento, aut lapidi, sculpturæ artis, et cogitationis hominis, divinum esse simile.§§§ 30 Et tempora quidem hujus ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant,* 31 eo quod statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate, in viro in quo statuit, fidem præbens omnibus, suscitans eum a mortuis. 32 Cum audissent autem resurrectionem mortuorum, quidam quidem irridebant, quidam vero dixerunt: Audiemus te de hoc iterum. 33 Sic Paulus exivit de medio eorum. 34 Quidam vero viri adhærentes ei, crediderunt: in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis.
* 17:4 Et de colentibus gentilibusque. Id est, et de his qui gentilem ritum Judaismo mutaverunt, et de his qui gentiles permanserant multi ad Christum confluebant. RAB. Prima causa malitiæ est quod ii sint de vulgo; secunda quod et mali erant præ vulgo. 17:6 Trahebant Jasonem. BED. in Græco: Jasonem et quosdam alios fratres. Unde intelligendum est Jasonem fratrem et fidelem fuisse. 17:7 Regem alium. RAB. Præter Cæsarem. Hoc contra decretum Cæsaris erat, unde in Evangelio: Omnis qui se regem facit, contradicit Cæsari Joan. 18.. Apostoli vero contradicebant Christum regem esse Judæorum, id est confitentium, unde et Judæi ipsum Christum accusabant. § 17:13 A Paulo. Qui erat dux verbi: et ideo postea solus dimissus est, ut iret de Macedonia ad mare. ** 17:15 Profecti. RAB. Ab Athenis fratres illi qui duxerunt Paulum, profecti sunt. Quidam de Sila dictum putant et Timotheo, quod de Macedonia ad Paulum profecti sint. †† 17:18 Epicurei. ID. Vocantur sic ab auctore suo, qui dicitur voluptatis assertor. Stoici Græce, Latine elementa; qui contendebant paria esse peccata, id est omne peccatum uniforme esse. Quid vult seminiverbius. Seminiverbius est qui verbum seminat; vel seminiverbius, id est sermologus; quia semen est verbum Dei; unde: Si vobis seminavimus, etc. AUG. Legimus Paulum apostolum dictum fuisse seminatorem verborum, quod dictum est ab irridentibus, sed non respuendum a credentibus; erat quippe seminator verborum, sed messor morum. Et nos, licet parvuli, nec illi comparandi in agro Dei (quod est cor vestrum) seminamus verbum Dei, exspectantes uberem frugem, vel fructum de moribus vestris. Alii vero. RAB. A Judæis audierunt vocabulum dæmoniorum esse abominabile, et ideo huic abominationi comparant doctrinam Pauli; vel Judæi sunt qui hoc dicunt, id est sadducæi. ‡‡ 17:19 Ad Areopagum. RAB. Nomen est curiæ apud Athenas, dictum ab idolo Martis, quod apud eos Arios vocatur. §§ 17:22 Viri Atheniensis, etc. Quod ignorantes colitis, hoc annuntio. Respondet ad hoc quod dixerant vel præmiserant: Nova quædam infers, quasi dicat: Nova quæ infero inter vetera vestra habetis. Hoc autem dicit ad persuadendum, ne quasi nova refutent sua verba. Ignoto Deo. RAB. Id est, vero Deo, quem nemo novit ut est, etc., usque ad quod tacetur, vel simpliciter scriptum erat: Ignoto Deo. *** 17:24 Deus, qui fecit mundum. Nota ordinem hujus disputationis, quia primo unum Deum auctorem mundi omnium docet esse, in quo vivimus, movemur, et sumus, cujus et genus sumus: ut non solum pro luce et vita, sed etiam pro cognatione generis, diligendus ostendatur. ††† 17:26 Ex uno omne genus hominum. In Græco: ex uno sanguine, quia sanguis propaginem carnis designat, et per carnem homo intelligitur. ‡‡‡ 17:28 In ipso enim vivimus. AUG. Quia id operatur in nobis, quod vivimus, movemur et sumus, etc., usque ad quia quid non ex ipso de quo dicitur: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia Rom. 2.? Sicut et quidam vestrorum pœtarum. His qui prophetas non recipiebant, non Moysi, non Isaiæ, vel alicujus prophetarum, sed auctorum suorum loquitur testimonium, versum Arati ponens, et de falsis eorum quibus contradicere non poterant, suam veritatem conservat et confirmat. Ipsius enim, etc. De Arato pœta hoc sumptum est testimonium, non de divina pagina, ne nova videatur inferre. §§§ 17:29 Genus ergo, etc., non debemus. RAB. Homo in medio est, habens Deum superiorem, aurum ex argentum, cum cæteris hujusmodi inferiora, quæ non debent ei comparari. * 17:30 Despiciens Deus. ID. Id est, ignoscens ut venialia, et tunc despiciens, id est, indigna judicans sua notitia. 17:31 Fidem præbens omnibus. ID. Resurrectionis suæ exemplo: vel statuit judicare, et post sic jungendum est, fidem præbens omnibus quod resurgent. 17:34 Dionysius. BED. Hic est Dionysius qui, postea episcopus Corinthiorum ordinatus, bene rexit Ecclesiam, ad cujus utilitatem etiam multa reliquit volumina, cognomen a loco cui præerat accipiens. Areopagus est Athenarum curia, nomen trahens a Marte, qui Græce Arios dicitur, pagus, villa.