2
Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco:* et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.§ Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.** Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.†† Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt? et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus?‡‡ Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,§§ 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen: et advenæ Romani,*** 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? 13 Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.††† 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: 17 [Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.‡‡‡ 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: 19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi:§§§ 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. 21 Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.] 22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis:* 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. 25 David enim dicit in eum: [Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: 26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe:§ 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.** 28 Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua.]†† 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.‡‡ 34 Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: [Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,§§ 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.] 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.*** 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres?††† 38 Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti.‡‡‡ 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.§§§ 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava.* 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. 43 Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis, 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
* 2:1 In eodem loco. Cœnaculo scilicet, in quod ascenderant. Qui Spiritum desiderat, carnis domicilium mentis contemplatione transcendens calcat. 2:2 De cœlo. Datur Spiritus de cœlo, ut diligatur Deus; in terra datur, ut diligatur proximus: bis enim post resurrectionem est datus ad duo præcepta charitatis commendanda. Sonus. Potest dici locutio linguarum de ore apostolorum sonans. Spiritus. Ante passionem datus est apostolis Spiritus ad gratiam doctrinæ et sanitatum; post resurrectionem insufflavit Jesus spiritum, et ait: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata, remittuntur eis Joan. 20., etc. Quod donum soli Petro prius dederat: sed ut creditur tunc per anticipationem, nunc cum cæteris per completionem etiam Petro tribuitur: et potestas data est dimittendi illis quos ad officium mittebat prædicationis. Vehementis. Comparatione præcedentium vehemens dicitur gratia apostolorum, vel in similitudinem venti vehementis Spiritus venit. Totam domum. In una domo sedentibus infunditur Spiritus, ut Ecclesiæ unitas commendetur, in cœnaculo tertia lege incipiente. In datione legis plebs longe stabat præ timore; hic veniente Spiritu congregati erant in unum ex amore. Sedentes. Ut compleatur quod dictum erat eis: Sedete hic in civitate. Sessio est indicium humilitatis et stabilitatis: quibus præparatur sedes Spiritui sancto, qui super humiles requiescit. GREG. In igne apparuit Spiritus, sed per seipsum, etc., usque ad et voce sive sonitu docta sunt corda. 2:3 Dispertitæ. Dispersio linguarum est facta in turre, sed quod dispersit superbia, recolligit humilitas: in superbia dispersio, in humilitate fit concordia. Ecce completur sententia Domini quæ ait: Non vos relinquam orphanos, sed mittam Spiritum paracletum Joan. 14., qui eorum advocatus, pro eis omnibus linguis locutus est. Linguas attulit, qui pro Verbo venit, cognationem enim habet lingua cum verbo, ut ab invicem non possint separari. Sic Verbum Patris, id est Filius, et Spiritus sanctus inseparabiles sunt, imo et unius naturæ. Tanquam ignis. Idem in igne Spiritus venit: quia peccatores Spiritus purgat, illuminat, accendit, urit. Ignis enim quatuor habet naturas, urit, purgat, calefacit, illuminat. Similiter Spiritus exurit peccata, purgat corda, torporem excutit, ignorantias illustrat. Ignis incorporeus et invisibilis est in sua natura; sed assumpto aliquo corpore videtur, diversi coloris apparens, propter materias in quibus ardet. Sic Spiritus videri non poterit, nisi per creaturas in quibus operatur. § 2:4 Et cœperunt. Ecce signum plenitudinis: plenum vas erumpit. Ignis in sinu non potest occultari. Variis linguis. Quia linguis omnibus loquebantur, vel sua, id est Hebræa lingua, loquentes, ab omnibus ita intelligebantur, ac si propriis singulorum loquerentur, secundum illud Prophetæ: In aliis linguis, et labiis aliis, loquar populo huic, etc. ** 2:5 Ex omni natione, etc. RAB. Ac si diceretur: Ubicunque nati. Judæos autem in omnibus gentibus nasci captivitas fecit, quæ sub Antiocho facta est non multis temporibus ante. †† 2:6 Confusa. Confusio ista confusioni linguarum opponitur, a qua Babel vocabulum sortita est. Sic humilitas apostolorum humanæ superbiæ respondet. Unusquisque. Linguæ omnes dicuntur esse septuaginta duæ: unde et discipuli secundi ordinis sub hoc numero sunt electi, ut numerus prædicatorum concordaret numero linguarum. ‡‡ 2:8 Audivimus. In hoc significabatur unam Ecclesiam omnium gentium linguis locuturam. BEDA. Quæritur utrum hi qui loquebantur, etc., usque ad magis videbatur audientium esse miraculum quam loquentium. §§ 2:9 Cappadociam, etc. Istæ quinque provinciæ quæ post Judæam ponuntur, Græce quidem loquuntur: sed ex patria consuetudine est in sono diversitas. Unde mira fuit in apostolis gratia, quæ non solum diversitatem eos docuit, sed etiam distantiam proprietatum in unaquaque linguarum juxta numerum provinciarum in eorum loquela fecit. *** 2:10 Advenæ Romani. In Græco, peregrinantes Romani, id est, Judæi qui peregrinam vitam Romæ gerebant. ††† 2:14 Viri Judæi. Id est, duæ causæ sunt prudentiæ, nimirum quod Judæi, et quod habitarent Jerusalem, quam decet sobrietas. ‡‡‡ 2:17 Effundam. Hoc verbo largitatem muneris ostendit, quia non ut olim prophetis et sacerdotibus tantum, sed omnibus passim in utroque sexu personis Spiritus erat dandus. De Spiritu. Ad diversa dona respicit dum hoc dicit, non autem ad subtsantiæ imminutionem. Super omnem carnem. Quæ sit omnis caro consequenter exponit ibi: Et prophetabunt filii, etc. RAB. Super omnem carnem masculi et feminæ, vel circumcisi et ethnici, secundum illud: Non est masculus et femina, circumcisio et præputium, Barbarus et Scytha, servus et liber Gal. 3.. Et prophetabunt. Lex et prophetæ usque ad Joannem: ex eo regnum evangelizatur. Sed aliud est de Christo prophetare, aliud ventura prædicere et docere. §§§ 2:19 Et dabo. Mystice prodigia in cœlo, labores sunt in Ecclesia. Signa, super terram. Vindictæ, in terrenos. Sanguis, in martyrio. Ignis, Evangelii vel Spiritus sancti. Vapor fumi, animæ vel cordis compunctio. Prodigia in cœlo. Etenim Christo nascente, novum sidus apparuit; eo ascendente crucem, sol obscuratus est et cœlum tenebris obductum. Sanguinem. Non solum vulneris, sed etiam sudoris, quando in oratione factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis, quod inter signa Deitatis ponitur, quia in humana natura non invenitur. Ergo significat orbem universum sanguine Christi abluendum, ut sicut tabernaculum sanguine victimarum fuerat consecratum, ita populus fidelis sanguine ejusdem dedicaretur: et ut non solum Hierosolymis locus esset orationis, sed in omni loco dominationis ejus levarent manus electi per orationes ad Dominum. Vaporem fumi. Compunctionis et fletuum, scilicet vaporem. Quia sicut fumus ab igne, ita compunctio a Spiritu sancti ardore. Sol convertetur, etc. Hoc in passione Christi partim factum partim ante judicii diem creditur venturum. Tunc enim sol obscuratus est, sed luna in sanguinem versa hominibus apparere non potuit: quia tunc (utpote in Pascha) quintadecima exsistens, interdiu fuerat visibus humanis objectu terræ occultata. * 2:23 Definito consilio. RAB. In hoc solo Judæi fuere notabiles, quia non obedienti animo fecerunt. Et præscientia Dei, etc. ID. In Græco sic est: Præscientia sic traditum accipientes. Traditus est enim a præside in potestatem illorum, ut ipsum sive latronem eligerent, sed latroni concessa vita, Jesum per manus militum occiderunt. 2:24 Suscitavit. Non usitata cum cæteris, atque communi resurrectione quæ in finem differtur, sed quæ die tertia celebraretur, ut assertio hujus resurrectionis testimonium esset Deitatis. RAB. Suscitavit, secundum humanitatem, quam maxime oderant Judæi. Solutis doloribus. Videtur esse sensus hujus sententiæ, quod Domino ad inferos descendente dolores pœnarum soluti sint, quia eum tangere non potuerunt, sed juxta Græcum in quo scriptum est: Solvens per ipsum mortis dolores, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo, patet, quia per descensum ejus liberati sunt sancti a locis infernorum; qui licet in sinu Abrahæ, id est in consolatione quietis essent, a dolore tamen mortis sive inferi non erant soluti ex toto, quia non meruerant gaudia cœli intrare, donec fieret illud Prophetæ: In sanguine testamenti eduxisti vinctos tuos de lacu, in quo non est aqua Zach. 5.. Vincti enim erant antequam educerentur. 2:25 Providebam Dominum. Vox Christi post resurrectionem exsultantis ad dexteram. Sinistra, est præsens vita; dextera, æterna. Ne commovear. Post resurrectionem omnia erunt immobilia. Et exsultavit lingua. Quia requies post laborem data est: laboravit enim in spe vitæ æternæ. Non derelinques. Non iterum movear corruptione iteratæ crucis et mortis. Notas mihi fecisti. Scio me semper esse victurum. Replebis me plena lætitia, id est, iterum non moriar. Quoniam a dextris. Causa quare non moveatur, est quia Dominus a dextris opitulatur, sinistra non prævalente. Si enim a dextris non fuerit, illam partem diabolus occupat, sicut de Juda dicitur: Et diabolus stet a dextris ejus Psal. 108.. § 2:26 Et exsultavit. In passione dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem Matth. 26.: et cœpit pavere et tædere: ut se verum hominem in anima et corpore, et veraciter passibilem monstraret. Exsultavit vero postea anima et lingua, quia passione sua genus humanum salvandum erat. ** 2:27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata. †† 2:28 Notas mihi fecisti. Non solum hæc de illo intelliguntur, qui semel accepta plenitudine divinæ virtutis et sapientiæ, per se mortem destruxit, resurgens ad vitam; sed et de justis qui per eum via veritatis inventa ad vitam redibunt et jucundabuntur videntes faciem ejus: quia ille visus est super omnia et beatitudo perfecta. ‡‡ 2:33 Promissione Spiritus sancti accepta. Christus eam accepit sicut verus homo, et tanquam Deus effundit Spiritum, sicut Jœl dicit: Effundam, etc. Item accipiunt apostoli ab ipso promissionem Spiritus qui dicitur a Patre mittendus in Evangelio. Effudit hunc, etc. Qui prius Jesum suscitatum a Deo dixit, nunc fidem auditorum altius erigens, hunc esse Dominum assignat, quem effudisse Spiritum confirmat: hoc enim est signum. Et pulchre verbo effusionis usus est: quod prophetam Jœl posuisse supra memoravit, ut ex hoc etiam constet ipsum esse Dominum Jesum, qui ante assumptionem carnis loqui consuevit in prophetis, qui signa et prodigia dat in cœlo et in terra, qui omnes invocantes se salvat. Et cætera quæ propheta describit, quasi verus Deus, explet. §§ 2:34 Sede a dextris. RAB. Manifeste Petrus ex hoc psalmo regnum Christi non terrenum, sed cœleste, etc., usque ad in altera, ejusdem est Dominus. *** 2:36 Dominum eum. Ponens nomen majestatis et potestatis, ostendit eum esse cui omnis creatura debet subjici. Christus regiæ sive pontificalis dignitatis nomen est. In lege ungebantur reges et pontifices, in figura illius. Et Christum. Ille vere est Christus omni plenitudine Spiritus sancti unctus, qui de eodem Spiritu potentialiter dedit quibus voluit. Jesum quem, etc. Jesus est Dominus et Christus, una in duabus naturis exsistente persona, quia in Divinitate æternaliter ex Patre natus in humanitate temporaliter factus, cum operante Spiritu sancto in utero virginis est incarnatus. ††† 2:37 Compuncti. Impletur prophetia Jœlis, quia post ignem Spiritus sancti sequitur vapor compunctionis. Fumus lacrymas excutere solet, incipiunt flere qui irriserant, tundunt pectus, dant Deo precem sicut sacrificium, ut sanguinem illum gustare valeant, per eum salvandi, quem super se et super filios suos prius fuerant imprecati. ‡‡‡ 2:38 In nomine. In honore, vel in hac forma, quia in uno trium fides continetur. §§§ 2:39 Et omnibus. Hoc ad illud testimonium prophetiæ respicitur, quod ultimum posuit, scilicet Omnis quicunque invocaverit nomen Domini salvus erit: quod ad Gentium vocationem pertinet specialiter; quæ a filiis Isræl longe factæ, per invocationem nominis Domini salvandæ erant. * 2:40 Testificatus est, etc., id est testificatio et exhortatio. Salvamini. Hæc est testificationis qualitas et exhortationis, sed Lucas plurima verba Petri brevi conclusit sententia. A generatione. Duæ sunt generationes, una bonorum, alia malorum.