6
Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.* Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te. Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum: sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis,§ in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in Spiritu Sancto, in caritate non ficta,** in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiæ a dextris et a sinistris,†† per gloriam, et ignobilitatem, per infamiam, et bonam famam: ut seductores, et veraces, sicut qui ignoti, et cogniti:‡‡ quasi morientes, et ecce vivimus: ut castigati, et non mortificati: 10 quasi tristes, semper autem gaudentes: sicut egentes, multos autem locupletantes: tamquam nihil habentes, et omnia possidentes.§§ 11 Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est.*** 12 Non angustiamini in nobis: angustiamini autem in visceribus vestris: 13 eamdem autem habentes remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos. 14 Nolite jugum ducere cum infidelibus. Quæ enim participatio justitiæ cum iniquitate? aut quæ societas luci ad tenebras?††† 15 quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli?‡‡‡ 16 qui autem consensus templo Dei cum idolis? vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Deus: [Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo inter eos, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus.§§§ 17 Propter quod exite de medio eorum, et separamini, dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis: 18 et ego recipiam vos: et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens.]
* 6:1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit. 6:2 Nunc tempus. Quod non in lege veteri, vel nunc, non cras, non post annum: quia statim in obitu fidelis: salus datur. 6:3 Ut non vituperetur. Quod utique fieret, si, quod verbo doceremus, operis exemplo non exhiberemus. § 6:4 Sicut Dei ministros. Hi non adulantur, ut pseudo studentes lucro. In multa patientia, in tribulationibus. In tot duris, leve est onus Christi et requies, intus Spiritu sancto vivificante, et spe futuri omnia mitigante, omnia enim sæva et immania, facilia et prope nulla facit amor. Et secundum hoc intellige quod dicitur: Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos Matth. 11.. Et iterum: Tollite jugum meum super vos, et invenietis requiem animabus vestris. Jugum enim meum suave est Ibid., etc. ** 6:6 In castitate habita, in scientia, ut caste omnes agere sciant, nihil adulterinæ opinionis admisceant. In suavitate, habita, in Spiritu sancto: ut scilicet, secundum Deum suaves et affabiles, non ut illi qui per dulces sermones seducunt corda innocentium. In charitate non ficta. Ficta est, quæ deserit in adversitate. †† 6:7 In virtute Dei. Non speremus in homine vel in bonis; si quid boni est, Deo attribuamus. Vel hoc dicit, quia qui prædicta habet, miracula facit ad conversionem infidelium. ‡‡ 6:8 Per gloriam et ignobilitatem. Exhibeamus nos ut ministri Dei. Per gloriam. Si gloriosi sumus apud homines, vel ignobiles et contempti, nec inde inflemur, nec inde succumbamus vel doleamus. Eodem modo si infamamur de aliquo scelere vel bonam famam habeamus de aliquo opere. Item exhibeamus nos Deo habiti ut seductores apud quosdam, quod falsum est. Et non dicit simpliciter, habiti seductores, sed addit: ut, et inde est infamia. Et apud alios habiti ut veraces. Quasi dicat: hoc verum est, attamen nec bona æstimatione superbiamus, nec mala doleamus. Item habiti apud alios, ut castigati, etc. §§ 6:10 Quasi tristes. Inimici putabant apostolos non evadere minas iniquorum. Ipsi ope Dei tuti sunt a morte præsenti et futura. Omnia possidentes. Tales sunt qui, terrenas divitias abjicientes, cœlestes per fidem jam tenent. Quasi nihil habentes omnia possident, qui, terrenis in usum vel opus misericordiæ retentis, cœlestes divitias se quandoque habituros sperant. Gloria apostolorum fuit, nihil omnino possidere, sine sollicitudine esse: et tam res quam dominos earum possidere, quia omnia ad pedes eorum ponebantur. *** 6:11 Os nostrum. Quasi dicat: Multa dixi de vobis, sed hæc omnia ample et diffuse dicta, ad vos corrigendos spectant, o Corinthii, et non ad meam superbiam; itaque stulti estis qui me dimisistis. ††† 6:14 Nolite jugum, etc. Ratio est, quia vos justi, illi iniqui: et ideo in nullo debetis eis communicare. ‡‡‡ 6:15 Quæ autem conventio Christi. Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli. §§§ 6:16 Cum idolis? Idola prohibet coli, quia ab uno Deo separant. His omnibus modis ostendit communitatem pseudo esse vitandam. Quoniam inhabitabo. Potest hoc intelligi de corporali conversatione quam Christus inter homines egit. Et dicit Christus: Habitabo inter illos et ambulabo Baruch 3., id est, corporaliter inter illos conversabor. Unde alibi: Terris visus est, et cum hominibus conversatus est; et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis Joan. 1.. Et hic Christus Deus noster est, et Ecclesia est populus ejus: et ideo Apostolus vult eos separari ab omni contaminatione.