2
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne:* ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu: in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi. Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum. Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum: gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.§ Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate, radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.** Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum:†† quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter:‡‡ 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis: 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi: 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.§§ 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta: 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci:*** 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.††† 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum: 17 quæ sunt umbra futurorum: corpus autem Christi.‡‡‡ 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,§§§ 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.* 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis? 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis: 22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum: 23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.§
* 2:1 Volo, etc. Sequitur: Pro vobis. Non enim minus pro his quos non vidit, quam pro his quos vidit sollicitus fuit Apostolus. 2:2 Instructi in charitate. Quam Deus ad nos habuit, qui pro nobis Filium tradidit. In omnes divitias. Id est copias intellectus pleni, ubi perfecte de humanis et divinis habeant intellectum, velut de anima et de supernis spiritibus. Aliter enim nemo ad cognitionem Dei ascendit. Dei Patris, etc. Ut sciatis quod alia persona sit Pater a Filio, quamvis idem in substantia cum eo. Ad cognitionem si tenditis, ad Christum tantum recurrite, quia in eo sunt omnes copiæ, sed absconditæ, et ideo ne miremini si in Christo estis, et eas nondum invenistis, quia non omnibus patent, sed his qui petunt et pulsant. 2:4 Hoc autem. Non solum dico ut ad ea tendatis quæ nondum habetis, sed ut nemo decipiat, et ratione mundanarum rerum abstrahat a spe quæ est in Christo. § 2:5 Sed et spiritu. Sanctis datum est in spiritu videre remota. Caveant ergo sibi quorum actus magistrum non latent. Gaudens. Per hoc promptiores facit circa Evangelium, quia gaudere se dicit in dispositione conversationis eorum et fidei stabilitate, ut scientes unde placeant Deo in eo fierent firmiores. ** 2:7 Radicati. Minores in activa vita. Super alios ædificati in ipso. Id est vos majores qui in contemplatione estis. †† 2:8 Fallaciam. Quod de lege pseudoprædicatores dicunt. Et inanem. Quia in hac falsitate nulla utilitas, quod solet aliquando esse in falsis. Secundum elementa. Illos tangit qui prudentius idola exponunt dicentes, Juno est ær, Neptunus mare; ideo cum diceret secundum philosophiam et inanem, addit, secundum elementa mundi: quasi admonens ne qualescunque adoratores simulacrorum, sed et quasi doctores et interpretatores signorum cavendos esse. ‡‡ 2:9 Corporaliter. Non quia corporeus sit Deus, sed verbo translato usus est, quia in templo manufacto, non corporaliter, sed umbratiliter habitavit, id est præfigurantibus signis. Corporaliter, quia in Christi corpore quod sumpsit de virgine tanquam in templo habitat Deus, sed non ita in sanctis, quia ille caput in quo omnes sensus, insistit; quasi solus tactus, quibus datus est spiritus ad mensuram, de quibus non potest dici: Verbum caro factum est Joan. 1., nec quisquam illorum dicitur unigenitus Dei. §§ 2:12 Consepulti ei. Id est ad similitudinem sepulturæ ejus baptizati. Per fidem operationis. Id est credendo opera Dei. Exponit unum de operibus Dei, quod præcipue necesse est credere volentibus resurgere, scilicet quod Christum suscitavit Deus, et quod exemplo Christi suscitabit illos unde subdit: Qui suscitavit, etc. *** 2:14 Delens. Non solum vobis gentibus Deus donavit, sed et nobis Judæis prævaricationes, quæ sunt ex lege, dimisit. Et hoc, Delens. Chirographum. Dicit peccatum Adæ, quod tulit et fixit cruci, non autem solum alia: quia nisi hoc et alia tolleret, non liberaremur a morte et inferno. Dum innocens occiditur, peccatum crucifigitur. Decretum, est sententia in cunctis hominibus adversa, qua dictum est: Morte moriemini, etc. Affigens illud. Ut jam cesset, cum omnia sacrificia in oblatione veri agni sint adimpleta. ††† 2:15 Exspolians principatus et potestates. Auferendo Abraham, Isaac et cæteros justos. Traduxit, longe ab hoc regno ad cœlum duxit. Confidenter. Id est cum spe victoriæ. Triumphans, id est expugnans illos in cruce, quod non est in abscondito, sed palam. Si quis enim perfectionem Ecclesiæ respicit, aperte videtur victus antiquus hostis. Vel, principatus et potestates traduxit, id est ab Ecclesia exterminavit. Triumphans illos in semetipso. Morte sua. Uno quippe verissimo sacrificio pro nobis oblato, quidquid culparum erat (unde nos principatus et potestates ad luenda supplicia vitæ detinebant), exstinxit: unde ergo accepit diabolus exterius potestatem Dominicæ carnis occidendæ, inde interior quæ nos tenebat potestas ejus occisa est. ‡‡‡ 2:17 Quæ sunt umbra, etc. Tunc fuerunt hujusmodi præcepta, quæ non servare peccatum erat, nunc testimonia et confirmatio veritatis. Ego Scriptura quæ tunc fuit exactrix operum significantium, nunc testis est rerum significatarum: et quæ tunc observabatur ad prænuntiationem, nunc recitatur ad confirmationem. Corpus autem. Id est, veritas hujus umbræ est Christi, id est, ad Christum pertinet. Vel illa omnia sunt corpus Christi, id est significant corpus Christi, vel quod sumpsit de virgine, vel quod est Ecclesia. §§§ 2:18 Volens. Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit, scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit. * 2:19 Constructum, etc. In unum per conjunctionem, quia idem credunt, et eadem operantur. Et subministratum in subserviendo. Per nexus. Id est per charitatem, sine qua membra non cohærent, nec invicem serviunt, nec vivunt. In augmentum Dei. Augetur Deus redeuntibus, sicut comminuitur deserentibus. 2:20 Si ergo mortui. Hactenus monuit stantes ne seducerentur, nunc eos aggreditur, qui jam aliqua de lege servabant; quasi dicat: Vos videte ne seducamini, sed vos aliis dicite quare legem servatis? Elementa dicit creaturas hujus mundi. Si, inquit, cum fidem Christi accepistis, estis separati a peccato, et ab elementis mundi, id est ab abstinentia, et ab omni superstitione creaturarum mundi. Quid adhuc, etc. Potest accipi cum Christo ac sicut Christus. 2:22 Quæ omnia ipso usu, etc. Si quis utitur eis Judaico ritu, ut ab his abstineat, illis utatur, credens inde justificari, ducunt in mortem. Ista dico jam existentia secundum præcepta et doctrinas hominum, etc., non Dei: postquam enim veritas venit, jam non hæc Deus præcipit, sed Pharisæi et auctoritate hæc præcipiunt, et rationibus docent. § 2:23 In humilitate, etc. Non intelligitur hic illa humilitas quæ est virtus, sed sicut ex Græco intelligitur, ea qua mens sentit humilia, id est utilia et terrena, id est dejectione animæ, et sunt: Non ad parcendum corpori. Quia in illis observantiis multus labor est, qui est inanis, et non sunt: In honore Dei, cujus consilium, irritum dicitur, nec sanctorum, quorum fides destruitur et non sunt: Ad saturitatem carnis, quia multa subtrahunt. In superstitione, etc. Simulata est religio ut videantur vera quæ falsa sunt, quæ mentes in terra humiliat, ne erigantur ad superna; et obest corpori, cujus caput Christus: non in honore quia truncati capite Christo explentes sensum carnis. Sagina enim carnalis est sensus traditio humana, quia hoc dicit sufficere quod carnis tradit prudentia.