2
Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris,* in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati),§ et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu:** ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu.†† Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est:‡‡ non ex operibus, ut ne quis glorietur.§§ 10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus.*** 11 Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta:††† 12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo.‡‡‡ 13 Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. 14 Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua,§§§ 15 legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem:* 16 et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. 17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. 18 Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. 19 Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, 20 superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu:§ 21 in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino,** 22 in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
* 2:1 Et vos, cum essetis, etc. Commemorat priora, ut in bonis humilientur, et certum sit quod si inimicis hæc data sunt, magis amicis dabuntur, quæ apostolus optat; quasi dicat: Caput est omnis Ecclesiæ et vestrum, quia vos convivificavit: cum, id est, quamvis essetis mortui. Vel nos qui credidimus, habemus spem hæreditatis, et vos, scilicet credidistis. Deus autem convivificavit, vel Jesum suscitavit, etc. 2:2 Principem. Scilicet Beelzebub, qui est princeps malignorum spirituum, vel, intransitive principem spirituum. Principem erroris dicit spiritum æris, in quo dominatur. Æris. Caliginosus ær infernus est dæmonum. Spiritus. Id est, spirituum: ponitur enim genitivus singularis pro plurali. Operatur in filios diffidentiæ. Quid? nisi opera sua mala: et in primis maxime, quia ipsam diffidentiam et infidelitatem qua sint inimici fidei, per quem scit eos posse mundari? 2:3 Et eramus natura, etc. Quasi: Cum hæc prædicta fuerunt in nobis, non desperet gentilis quin par Judæis fiat. Filii iræ. Cum ira Dei nascuntur mortales, quia, peccante Adam, vitium pro natura inolevit. Tenebatur enim justa damnatione genus humanum, et erant omnes natura filii iræ. § 2:5 Convivificavit nos. Vel nos Judæos similiter et vos gentiles, et hoc est: cujus gratia vos gentes estis salvatæ. Et utrosque conresuscitavit. ** 2:6 Consedere fecit, etc. Non inaniter, sed fideliter jam computat factum quod futurum esse non dubitat. Certe enim in cœlestibus Christus jam sedet, nondum autem nos; sed spe certa tenemus. †† 2:7 Supervenientibus abundantes, etc. In futuro enim sæculo, apparebit donum Dei, in remuneratione credentium; quod oculus non vidit, nec auris audivit. Et hæc sunt abundantes divitiæ, ut tantum detur quantum mens investigare non potest. ‡‡ 2:8 Et hoc non ex vobis, etc. Ne forte dicas: Promerui, ideo accepi. Non putes te promerendo accepisse. Gratia præcessit meritum tuum: non gratia ex merito, sed meritum ex gratia. Nam si gratia ex merito, emisti, non gratis accepisti. Omnia merita præcedit gratia, ut dona Dei consequantur merita mea. §§ 2:9 Ne quis glorietur. Non hoc ideo dicit, quia opera bona pia cogitatione facta frustrentur, cum Deus reddat cuique secundum opera ejus, sitque gloria Dei operanti bonum, sed quia opera ex gratia, non ex operibus gratia. Bonum igitur est homini, ut de viribus arbitrii sui non præsumat; quia ille qui putavit sine ejus adjutorio se posse custodire quod dedit, profectus in longinqua, et vivens prodige cuncta consumpsit: et miseria attritus, et in se reversus dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum Luc. 15.. Quam cogitationem bonam non haberet, nisi et ipsam illi in occulto Pater misericordissimus inspirasset. *** 2:10 Ipsius enim, etc. Nemo debet gloriari, quia nos creati in fide et in operibus sumus factura, id est opus ejus, vel sumus creati per facturam, id est operationem ejus: et ita nec de operibus per fidem gloriandum est, cum fides et omnia ex gratia sint. ††† 2:11 Propter quod. Ut sciatis omnia esse a gratia Dei. Contulerat Judæos et gentes, quod utrique sub peccato fuissent, nunc ostendit gentes fuisse indigniores et improperia Judæorum perpessas, ut modo æquales Judæis, magis sint obnoxii gratiæ Dei. Aliquando vos. In quibusdam codicibus reperitur scriptum esse: qui, ibi: vos qui gentes eratis, et secundum hoc suspensive legitur usque ibi: Nunc autem in Christo, etc.; eodem tamen manente sensu. ‡‡‡ 2:12 Hospites. Hospes quasi ostii pes, eo quod cum suscipiebatur in domum, ponebat dominus domus, et qui suscipiebatur, pedem super ostium, et datis dextris jurabat quod pacificus esset ingressus. §§§ 2:14 Qui fecit utraque unum. Ipse enim est lapis angularis, in quo duo populi tanquam parietes de diverso angulo venientes sibimet, quasi in pacis osculo copulantur. Parietem. Id est, obstaculum hinc ex lege, inde ex idololatria. * 2:15 Faciens pacem, etc. Facit pacem inter ipsos, ut ambos conciliet Deo Patri. In semetipso. Non aliter quam per crucem, id est mortem, interfecit inimicitiam quæ inter Deum et homines, id est peccata dimisit. Omnibus enim profecit mors Salvatoris. 2:17 Longe fuistis, etc. Si affectu amas Deum, prope es: si odisti, longe es. Non enim regionibus longe est quisquam a Deo, sed affectibus. 2:19 Non estis hospites. Id est indigniores in fide, sicut olim recepti in lege. Et advenæ. Id est extranei a Deo. Sed estis cives. Id est, ejusdem juris et dignitatis in domo Dei. Sanctorum. Non carnalis Isræl. Et domestici. Id est familiares. Dei. Quibus arcana revelat. § 2:20 Ipso summo angulari, etc. AUG., in Psal. 86. Ne Apostoli vel prophetæ (in quibus fundata est civitas) se tenerent, in se secutus ait: Ipso summo angulari lapide Christo Jesu; etenim in Christo totum innititur ædificium velut in primo fundamento: quod fundamentum in summo est, non in imo, ut in corporali fabrica. ** 2:21 Crescit in templum sanctum in Domino. Nemo tam perfectus qui non possit crescere.