15
1 Et mandavit ei (haud dubium quin esset Mardochæus) ut ingrederetur ad regem, et rogaret pro populo suo et pro patria sua.
2 Memorare, inquit, dierum humilitatis tuæ, quomodo nutrita sis in manu mea, quia Aman secundus a rege locutus est contra nos in mortem:
3 et tu invoca Dominum, et loquere regi pro nobis, et libera nos de morte.
4 Die autem tertio deposuit vestimenta ornatus sui, et circumdata est gloria sua.
5 Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas,
6 et super unam quidem innitebatur, quasi præ deliciis et nimia teneritudine corpus suum ferre non sustinens:
7 altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans.
8 Ipsa autem roseo colore vultum perfusa, et gratis ac nitentibus oculis, tristem celabat animum, et nimio timore contractum.
9 Ingressa igitur cuncta per ordinem ostia, stetit contra regem, ubi ille residebat super solium regni sui, indutus vestibus regiis, auroque fulgens, et pretiosis lapidibus: eratque terribilis aspectu.
10 Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput.
11 Convertitque Deus spiritum regis in mansuetudinem, et festinus ac metuens exilivit de solio, et sustentans eam ulnis suis donec rediret ad se, his verbis blandiebatur:
12 Quid habes, Esther? ego sum frater tuus: noli metuere.
13 Non morieris: non enim pro te, sed pro omnibus hæc lex constituta est.
14 Accede igitur, et tange sceptrum.
15 Cumque illa reticeret, tulit auream virgam, et posuit super collum ejus, et osculatus est eam, et ait: Cur mihi non loqueris?
16 Quæ respondit: Vidi te, domine, quasi angelum Dei, et conturbatum est cor meum præ timore gloriæ tuæ.
17 Valde enim mirabilis es, domine, et facies tua plena est gratiarum.
18 Cumque loqueretur, rursus corruit, et pene exanimata est.
19 Rex autem turbabatur, et omnes ministri ejus consolabantur eam.