7
Intravit itaque rex et Aman, ut biberent cum regina.* Dixitque ei rex etiam secunda die, postquam vino incaluerat: Quæ est petitio tua, Esther, ut detur tibi? et quid vis fieri? etiam si dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis. Ad quem illa respondit: Si inveni gratiam in oculis tuis o rex, et si tibi placet, dona mihi animam meam pro qua rogo, et populum meum pro quo obsecro. Traditi enim sumus ego et populus meus, ut conteramur, jugulemur, et pereamus. Atque utinam in servos et famulas venderemur: esset tolerabile malum, et gemens tacerem: nunc autem hostis noster est, cujus crudelitas redundat in regem. Respondensque rex Assuerus, ait: Quis est iste, et cujus potentiæ, ut hæc audeat facere? Dixitque Esther: Hostis et inimicus noster pessimus iste est Aman. Quod ille audiens, illico obstupuit, vultum regis ac reginæ ferre non sustinens. Rex autem iratus surrexit, et de loco convivii intravit in hortum arboribus consitum. Aman quoque surrexit ut rogaret Esther reginam pro anima sua: intellexit enim a rege sibi paratum malum. Qui cum reversus esset de horto nemoribus consito, et intrasset convivii locum, reperit Aman super lectulum corruisse in quo jacebat Esther, et ait: Etiam reginam vult opprimere, me præsente, in domo mea. Necdum verbum de ore regis exierat, et statim operuerunt faciem ejus. Dixitque Harbona, unus de eunuchis, qui stabant in ministerio regis: En lignum quod paraverat Mardochæo, qui locutus est pro rege, stat in domo Aman, habens altitudinis quinquaginta cubitos. Cui dixit rex: Appendite eum in eo.§ 10 Suspensus est itaque Aman in patibulo quod paraverat Mardochæo: et regis ira quievit.
* 7:1 Secunda die, etc. Sed ubi Esther petitionem suam aperuit, damnatus ad pœnam secessit. In Evangelio enim prandium et cœna memorantur. Prandium præsens tempus Ecclesiæ designat, cœna autem æternum et ultimum convivium. Unde malis separatis in perpetuum lætantur boni. Aman, namque quia vestem dignam convivio non habuit, extra projici meruit. 7:7 Intravit in hortum. Rege in hortum properante, id est, secum electos ad delicias paradisi invitante, reginam pro salute sua deprecari contendit, sed tempus opportunum non habuit. Sero enim quæruntur salutis remedia, cum mortis imminent pericula; unde Salomon: Tunc invocabunt, et non exaudiam eos: mane consurgent, et non invenient Prov. 1.. 7:8 Et statim. Deprecatio Aman, oppressio dicitur, quia in die judicii iniquorum oratio irritatio est: unde: Cum judicatur, exeat condemnatus Psal. 108., etc. Tunc oppressio qua humiles opprimebant, ipsis improperabitur. § 7:9 Harbona. Doctores legis significat, qui scelera et dolos Judæorum prædixerunt, unde Moyses: Novi quod post mortem meam inique agetis, et declinabitis de via quam ostendi vobis Deut. 31.. Et in Evangelio: Est qui accusat vos, Moyses, in quo speratis Joan. 5.. In domo Aman. Iniquos tumultuantes contra Christum, significat Aman et ejus Ecclesiam persequentes. Christus autem in lege erat eis promissus; lex itaque, quæ ad custodiam vitæ data est, ipsis in mortem versa est, per quam Christum delere, et ejus confessores interficere moliebantur: et qui per legem innoxios opprimere volebant; ipsa accusante, justi judicii accepere sententiam. Qui in lege peccaverunt, per legem vindicabuntur.