32
Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte Moyses, congregatus adversus Aaron, dixit: Surge, fac nobis deos, qui nos præcedant: Moysi enim huic viro, qui nos eduxit de terra Ægypti, ignoramus quid acciderit.* Dixitque ad eos Aaron: Tollite inaures aureas de uxorum, filiorumque et filiarum vestrarum auribus, et afferte ad me. Fecitque populus quæ jusserat, deferens inaures ad Aaron. Quas cum ille accepisset, formavit opere fusorio, et fecit ex eis vitulum conflatilem: dixeruntque: Hi sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod cum vidisset Aaron, ædificavit altare coram eo, et præconis voce clamavit dicens: Cras solemnitas Domini est. Surgentesque mane, obtulerunt holocausta, et hostias pacificas, et sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere. Locutus est autem Dominus ad Moysen, dicens: Vade, descende: peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Ægypti. Recesserunt cito de via, quam ostendisti eis: feceruntque sibi vitulum conflatilem, et adoraverunt, atque immolantes ei hostias, dixerunt: Isti sunt dii tui Israël, qui te eduxerunt de terra Ægypti.§ Rursumque ait Dominus ad Moysen: Cerno quod populus iste duræ cervicis sit: 10 dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos, et deleam eos, faciamque te in gentem magnam.** 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum, dicens: Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de terra Ægypti, in fortitudine magna, et in manu robusta? 12 Ne quæso dicant Ægyptii: Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus, et deleret e terra: quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac, et Israël servorum tuorum, quibus jurasti per temetipsum, dicens: Multiplicabo semen vestrum sicut stellas cæli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini vestro, et possidebitis eam semper.†† 14 Placatusque est Dominus ne faceret malum quod locutus fuerat adversus populum suum.‡‡ 15 Et reversus est Moyses de monte, portans duas tabulas testimonii in manu sua, scriptas ex utraque parte, 16 et factas opere Dei: scriptura quoque Dei erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Josue tumultum populi vociferantis, dixit ad Moysen: Ululatus pugnæ auditur in castris. 18 Qui respondit: Non est clamor adhortantium ad pugnam, neque vociferatio compellentium ad fugam: sed vocem cantantium ego audio. 19 Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis:§§ 20 arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël.*** 21 Dixitque ad Aaron: Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum peccatum maximum? 22 Cui ille respondit: Ne indignetur dominus meus: tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum: 23 dixerunt mihi: Fac nobis deos, qui nos præcedant: huic enim Moysi, qui nos eduxit de terra Ægypti, nescimus quid acciderit. 24 Quibus ego dixi: Quis vestrum habet aurum? Tulerunt, et dederunt mihi: et projeci illud in ignem, egressusque est hic vitulus.††† 25 Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat),‡‡‡ 26 et stans in porta castrorum, ait: Si quis est Domini, jungatur mihi. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi: 27 quibus ait: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.§§§ 28 Feceruntque filii Levi juxta sermonem Moysi, cecideruntque in die illa quasi viginti tria millia hominum.* 29 Et ait Moyses: Consecrastis manus vestras hodie Domino, unusquisque in filio, et in fratre suo, ut detur vobis benedictio. 30 Facto autem altero die, locutus est Moyses ad populum: Peccastis peccatum maximum: ascendam ad Dominum, si quomodo quivero eum deprecari pro scelere vestro. 31 Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, 32 aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. 33 Cui respondit Dominus: Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo: 34 tu autem vade, et duc populum istum quo locutus sum tibi: angelus meus præcedet te. Ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum. 35 Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat Aaron.
* 32:1 Fac nobis, etc. Deos pluraliter, cum unus tantum vitulus factus sit, ad similitudinem scilicet bovis Apis, quem in Ægypto coluerunt; sed qui idololatriam colit, omnibus vitiis subjicit se, et quasi tot diis et dæmonibus quot vitiis servit. 32:2 Dixitque ad, etc. AUG., quæst. 141 in Exod. Intelligitur Aaron difficilia præcipere, ut hoc modo eos ab illa intentione revocaret. Factum est tamen illud ipsum difficile, ut esset aurum ad faciendum idolum: quod propter eos notandum putavi qui contristantur si quid tale propter vitam æternam divinitus fieri, vel æquo animo tolerare jubeantur. 32:6 Et sedit populus comedere, etc. Esus potusque ad lusum impulit, lusus ad idololatriam: quia si vanitatis culpa non caute compescitur, ab iniquitate mens incauta devoratur. Unde: Qui modica spernit, paulatim decidit. Si enim curare parva negligimus insensibiliter seducti, etiam majora audenter perpetramus. § 32:8 Isti sunt dii tui. AUG., quæst. 142. Dominus indicans Moysi quid fecerit populus de vitulo et de idolo quod ex auro suo fecerant, dicit eos dixisse: Hi sunt dii tui, Isræl, qui te eduxerunt de terra Ægypti. Quod eos dixisse non legitur; sed animum eorum hunc fuisse Deus ostendit, horum quippe gerebant verborum in corde sententiam, quæ Deum latere non poterat. ** 32:10 Dimitte me, etc. GREG., lib. IX Moral., cap. 11. Quid est servo dicere, etc., usque ad iram Dei non valuit pro seipso temperare. ID., lib. XX Moral., cap. 6. Ædificare lectorem juxta historiam potest, etc., usque ad nec misericordia disciplinæ. †† 32:13 Recordare Abraham, Isaac, etc. Patres, qui diliguntur, inducit pro filiis, qui offendunt, nec merentur audiri; quia bona sanctorum patrum sæpe subveniunt filiis. ‡‡ 32:14 Placatusque est Dominus ne faceret malum. AUG. Malitiam hic pœnam intelligi voluit, sicut est illud: Æstimata est malitia exitus illorum. Secundum hoc dicitur et bonum et malum esse a Deo, non secundum malitiam qua homines mali sunt. Malus enim Deus non est: sed malis ingerit mala, quia justus est. §§ 32:19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit. *** 32:20 Arripiensque vitulum quem fecerant. ISID. in Exod., tom. 5. Diaboli corpus significatur in vitulo, etc., usque ad absorptus est. Et dedit ex eo potum filiis Isræl. Tradunt Hebræi quod filii Isræl bibentes aquam vituli pulvere infectam, qui commiserant idololatriam in barbis pulverem auri præferebant, quo etiam signo rei vel immunes sceleris apparebant, et rei interficiebantur. ††† 32:24 Et dederunt mihi, etc. AUG., quæst. 145. Compendiose locutus est, etc., usque ad non redarguit. ‡‡‡ 32:25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat. §§§ 32:27 Ponat vir gladium, etc. GREG., Past. p. 3, c. 26. Gladium, etc., usque ad Unde subditur: Occidat unusquisque fratrem suum, etc. Hos interfecit, quos puniendos invenit ab increpationis gladio, nec eis quos per cognationem carnis diligit, parcit. Si ergo ille Dei dicitur, qui ad ferienda vitia zelo divini amoris excitatur, profecto esse se Dei negat, qui quantum sufficit, vitam carnalium increpare recusat. * 32:28 Feceruntque, etc. AUG. in Locutionibus, locut. 124. Plurale pro singulari posuit, etc., usque ad certisque regulis istæ locutiones interponuntur. 32:31 Aut dimitte eis, etc. AUG., quæst. 147 in Exod. Securus quidem hoc dicit, etc., usque ad ut pro eis illa verba Deo funderet. 32:35 Quem fecit Aaron. AUG. quæst. 148. Quæritur cum superius populum nudasse dictus sit Aaron, etc., usque ad quod Apostolus dicit exclamans: Quam inscrutabilia enim sunt judicia ejus: etc. Rom. 11..