6
Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.* Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.§ Unusquisque enim onus suum portabit.** Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.†† Nolite errare: Deus non irridetur.‡‡ Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.§§ Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.*** 10 Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.††† 11 Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.‡‡‡ 12 Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.§§§ 13 Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur. 14 Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.* 15 In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura. 16 Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei. 17 De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. 18 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
* 6:1 Fratres, et si. Hactenus toti Ecclesiæ locutus est improbando legem, et commendando gratiam, modo se convertit ad prælatos qualiter tractent subditos, scilicet leniter, quia etiam fratres sunt, etsi superiores. In aliquo delicto. Delictum est declinare a bono, peccatum est facere malum; vel delictum quod ignoranter fit, peccatum quod a sciente. Tamen indifferenter ponuntur. Præoccupatio est, dum vel ad horam non videtur quid faciendum sit, vel qui viderit vincitur ut malum fiat cum latet veritas, vel compellit infirmitas. Lenitatis. Ne si aliter feceritis, non patiatur se argui, sed defendere se incipiat, ne turpis videatur. Considerans teipsum. Nihil ad misericordiam sic inclinat quam proprii periculi cogitatio. 6:2 Et sic adimplebitis legem Christi. Id est charitatem; ex charitate enim Christus peccata nostra tulit, qui etiam præcepit ut nos invicem diligamus. 6:3 Nihil. Comparatione spiritualis, qui totum dat gratiæ. § 6:4 Probet. Diligenter inspiciat. Opus autem suum. Non peccatum alterius, ut pharisæus qui dixit: Non sum sicut cæteri hominum Luc. 18., qui non re, sed fallaciter erat justus. In semetipso Id est intus in conscientia sua pura. Gloriam habebit. Id est gloriabitur et gaudebit. Et non in altero. Id est in alterius laude, scilicet cum alter eum laudat. Qui enim conscientiam boni operis habet, non debet de hoc apud alium gloriari, et laudem suam foras fundere, sed in semetipso humiliter gloriari. Vel ita: Et sic, id est si actus suos consideret, sciens neminem debere gloriari se habere mundum cor, in semetipso, etc. Et sic in se. Id est, si actus nostros consideremus, nulli nos anteponemus, nec quemquam judicabimus. Vere justus alterum sibi præponit, quia plus sua mala scit quam alterius, quorum cognitio sibi gloria est. Gaudet enim, dum cognoscit morbum suum, quem sanare desiderat. ** 6:5 Unusquisque enim. Non inquinatur quis alieno peccato. Onus. Alia sunt opera participandæ infirmitatis, de quibus supra: Alter alterius onera portate; alia reddendæ Deo rationis, de quibus hic. Contra eos qui putant hominem alienis inquinari peccatis, dicit: Unusquisque enim, etc. Contra negligentes qui nullum curant corrigere, securi quod alienis non contaminentur peccatis, dicit: Invicem onera portate. Onera infirmitatis invicem portamus, dum lenitate iram alterius sustinemus, et dum ei qui læsit, si petit, indulgemus. Vel per onus, intelligitur bonum et malum opus. In Scripturis enim onus et in bonam et in malam partem accipitur; et sic: Unusquisque, bonus vel malus, portabit onus suum, id est mercedem operum suorum referet. †† 6:6 Communicet. Bona sua faciat ei communia, et ne excuset, quia Deus non potest falli. Usitatum præceptum est, ut prædicatori verbi Dei præbeat necessaria ille cui prædicatur, quæ boni appellatione recte signavit. Sicut et Dominus in Evangelio cum discipulis loquens ait: Cum mali sitis, nostis bona dare filiis vestris; prævidens autem quosdam obtendere paupertatem, et præceptum velle eludere, addidit: ‡‡ 6:7 Nolite errare. Quasi dicat: Nemo se vane excuset, quia Deus non potest falli. Scit enim corda vestra, non ignorat facultates. Excusatio verisimilis hominem potest placare, Deum non potest fallere. §§ 6:8 Qui seminat in carne addit sua. Cum vero dicit, in spiritu, non addit suo, quia semen carnale ex homine est, semen vero spirituale ex Spiritu Dei est. Messis vero hic in fine promittitur. Ideoque in seminando perseverantia opus est. In carne, in spiritu. AMBROS. Homo Christianus spiritu constat et carne. Homo enim ad comparationem sancti Spiritus caro est. Qui autem seminat. Id est, qui spiritui dat offensum ex fide, cum charitate serviendo justitiæ, et legem spiritualiter intelligendo, de spiritu metet, etc. *** 6:9 Non deficiamus. Si homo non imposuerit finem operi, nec Deus imponit remunerationi. Quantum seminaverimus in operibus, tantum metemus in fructibus. Et quantum aviditas inquirentis se dilataverit, tantum se aperiet ad præmium manus retribuentis, quia sic recipiet quisque quomodo facit; quia qui fortis erit ad seminandum, fortis erit ad metendum. Tempore enim. Non statim Deus facit quidquid ad salutem oratur; nec ideo negat, quia differt, sed tempore suo, id est congruo præstat. ††† 6:10 Dum tempus. Tempus seminandi est præsens vita qua currimus. In hac licet nobis quod volumus seminare. Cum vero transierit, tempus operandi aufertur; unde: Operamini dum dies est: veniet nox quando jam nullus poterit operari Joan. 9.. Ad omnes. Omnibus impendenda est misericordia. In quo præponendi sunt justi qui sunt ex fide. Quod et omnibus inimicis nostris qui scelerati sunt, persequentes Ecclesiam, testis est Dominus: Benefacite his qui oderunt vos. Diligite inimicos vestros Luc. 6.; quia et ipsi sunt homines: quibus in hoc Dominus pluit, et solem dat. ‡‡‡ 6:11 Videte autem. Postquam ad moralia opera exhortatus est, redit ad illud unde prius agebatur: ne scilicet legales observantiæ teneantur. Ne quis autem sub nomine ejus fallat incautos, cavet finem epistolæ manus suæ annotatione complens. Ab hoc enim loco sua usque ad finem descripsit. §§§ 6:12 Hi cogunt. Isti erant pseudo, qui sic Christum prædicabant ut et legem servandam docerent. Crucem prædicabant, ut a fidelibus quæstum haberent; legem, ut Judæis placerent. Ut crucis Christi persecutionem, etc. Forte hoc ideo dicit, quia Romani imperatores Caius Cæsar, et Octavianus, et Augustus, leges promulgaverunt ut Judæi, ubicunque essent, proprio ritu viverent, et patriis cæremoniis deservirent. Quicunque enim circumcisus erat, licet in Christum crederet, quasi Judæus habebatur in gentibus; qui vero incircumcisus se non esse Judæum præputio præferebat, persecutionibus tam gentilium quam Judæorum fiebat obnoxius. Has igitur persecutiones, qui Galatas depravaverant, declinare cupientes, circumcisionem pro defensione discipulis persuadebant. Nam nec Judæi persequi eos poterant, nec gentiles quos videbant, et proselytos circumcidere, et ipsos legalia servare. * 6:14 Mihi mundus crucifixus est. Contigit plerumque, ut homo mundum mente non teneat, sed tamen mundus eum in suis occupationibus astringit et mortuus est homo mundo, et mundus quasi vivus eum conspicit, dum alio intentum in suis actibus rapere contendit; sed nec Paulus mundum cupit, nec mundus eum: ut in duobus mortui neuter neutrum videt. Quia igitur nec Paulus mundi gloriam quærebat, nec a mundi gloria ipse quærebatur, ideo et se mundo et mundum sibi crucifixum gloriatur. Et ego mundo. Nec ego in mundo aliquid cupio, nec ipse suum aliquid in me cognoscit. Sicut Dominus ait: Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. 6:17 De cætero. Non vult per turbulentas contentiones tædium sibi fieri de re quantum satis erat exposita. Vel sicut in Græco legitur: De cætero nemo mihi laborem exhibeat vel præstet, scilicet ut rursum in vobis necessitatem habeam laborandi. Laborem enim præstat magistro, qui aliter sentit quam docuit. Stigmata. Stigma est punctum vel nota aliquo ferro acta. Stigmata ergo appellat quasi notas pœnarum de persecutionibus quas patiebatur. Et est sensus: Ideo non debet mihi fieri molestia, quia ego habeo alios conflictus et certamina, quæ in persecutionibus quas patior mecum decertant. 6:18 Gratia Domini nostri Jesu Christi. Conclusio epistolæ et quasi subscriptio, qua et in nonnullis aliis epistolis utitur: quasi diceret: Ut prædicta teneatis: gratia non dissensio, non legis servitus, non rixa, non jurgium, etc.