INCIPIT LIBER BERESIT ID EST GENESIS
1
In principio creavit Deus cælum et terram.* Terra autem erat inanis et vacua, et tenebræ erant super faciem abyssi: et spiritus Dei ferebatur super aquas. Dixitque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem quod esset bona: et divisit lucem a tenebris.§ Appellavitque lucem Diem, et tenebras Noctem: factumque est vespere et mane, dies unus.** Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum in medio aquarum: et dividat aquas ab aquis.†† Et fecit Deus firmamentum, divisitque aquas, quæ erant sub firmamento, ab his, quæ erant super firmamentum. Et factum est ita.‡‡ Vocavitque Deus firmamentum, Cælum: et factum est vespere et mane, dies secundus.§§ Dixit vero Deus: Congregentur aquæ, quæ sub cælo sunt, in locum unum: et appareat arida. Et factum est ita.*** 10 Et vocavit Deus aridam Terram, congregationesque aquarum appellavit Maria. Et vidit Deus quod esset bonum.††† 11 Et ait: Germinet terra herbam virentem, et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Et factum est ita.‡‡‡ 12 Et protulit terra herbam virentem, et facientem semen juxta genus suum, lignumque faciens fructum, et habens unumquodque sementem secundum speciem suam. Et vidit Deus quod esset bonum.§§§ 13 Et factum est vespere et mane, dies tertius.* 14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento cæli, et dividant diem ac noctem, et sint in signa et tempora, et dies et annos: 15 ut luceant in firmamento cæli, et illuminent terram. Et factum est ita. 16 Fecitque Deus duo luminaria magna: luminare majus, ut præesset diei: et luminare minus, ut præesset nocti: et stellas.§ 17 Et posuit eas in firmamento cæli, ut lucerent super terram,** 18 et præessent diei ac nocti, et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum. 19 Et factum est vespere et mane, dies quartus.†† 20 Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile animæ viventis, et volatile super terram sub firmamento cæli.‡‡ 21 Creavitque Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas, et omne volatile secundum genus suum. Et vidit Deus quod esset bonum.§§ 22 Benedixitque eis, dicens: Crescite, et multiplicamini, et replete aquas maris: avesque multiplicentur super terram.*** 23 Et factum est vespere et mane, dies quintus.††† 24 Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita.‡‡‡ 25 Et fecit Deus bestias terræ juxta species suas, et jumenta, et omne reptile terræ in genere suo. Et vidit Deus quod esset bonum,§§§ 26 et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et præsit piscibus maris, et volatilibus cæli, et bestiis, universæque terræ, omnique reptili, quod movetur in terra.* 27 Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos. 28 Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. 29 Dixitque Deus: Ecce dedi vobis omnem herbam afferentem semen super terram, et universa ligna quæ habent in semetipsis sementem generis sui, ut sint vobis in escam:§ 30 et cunctis animantibus terræ, omnique volucri cæli, et universis quæ moventur in terra, et in quibus est anima vivens, ut habeant ad vescendum. Et factum est ita.** 31 Viditque Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona. Et factum est vespere et mane, dies sextus.††
* 1:1 In principio creavit, etc. Non dicit: In principio dicit Deus, Fiat cœlum et terra. Sed dixit: Fiat lux, et facta est lux, quoniam universaliter nomine cœli et terræ comprehendendum erat quidquid fecit Deus, deinde per partes explicandum quomodo fecit. Unde sequitur: Dixit Deus, Fiat, id est, per verbum suum fecit. Vel quia cum primum fiebat informis materia spiritualis, vel corporalis, non erat dicendum: Dixit Deus, Fiat; incongruum enim erat a Deo dici, fiat, quia formam verbi non imitatur imperfectio, nisi cum generis sui conversione ad creatorem sit perfecta creatura; ut cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, intelligamus eum ad se imperfectionem creaturæ revocare. Cum ergo dicitur: In principio fecit Deus cœlum et terram, commemoratio Filii fit, quia principium est; sed cum dicitur: Dixit Deus, Fiat, commemoratur quia Verbum est. Per principium notat exordium creaturæ existentis ab illo; per Verbum, perfectionem creaturæ ab illo ad ipsum revocatæ, ut formetur imitando formam Verbi incommutabilem. Non enim habet vitam informem Verbum Dei, cui est idem esse quod vivere; imo idem vivere quod beate vivere. Creatura vero spiritualis habet informem vitam, cui non est hoc esse quod vivere; nec vivere quod beate vivere: quia, aversa a sapientia Dei, stulte et misere vivit. In principio, etc. BEDA, Hexæm. lib. 1, tom. 2, col. 13a. Creationem mundi insinuans Scriptura, primo verbo æternitatem et omnipotentiam Dei ostendit: quem enim in principio temporum mundum creasse perhibet, eumdem ante tempora æternaliter significat exstitisse. Et quem in conditionis initio cœlum et terram creasse narrat, tanta celeritate operationis omnipotentem esse declarat, cui voluisse, facere est. Bene ergo dicitur: In principio creavit, etc. Utrumque scilicet, simul, quamvis utrumque simul ab homine non dicatur. Unde propheta terram in initio factam ostendit dicens, Psal. 101: Initio tu, Domine, terram fundasti, etc. In principio, etc. Cœlum non visibile firmamentum, sed empyreum, id est, igneum vel intellectuale, quod non ab ardore, sed a splendore dicitur, quod statim repletum est angelis. Unde in Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, etc. Et nota tria hic commemorari elementa. Nomine cœli, ærem intelligimus. Nomine terræ, ipsam et ignem qui in ea latet. Quarti, id est, aquæ in sequentibus fit mentio. ALCUIN. in Gen. tom. 1 In principio. Filio, quo humanato patuit qui essent cœlestes, qui terreni. Cœlum, creatura spiritualis, ab exordio perfecta et beata. Terra, corporalis materies adhuc imperfecta. Cœlum, informem materiam spiritualis vitæ, sicut in se potest existere non conversa ad Creatorem in quo formatur. Terram, corporalem, sine omni qualitate quæ apparet in materia formata. BEDA in Gen., tom. 2, col. 191 Scriptura ait: Qui fecisti mundum de materia informi Sap. 11. Materia facta est de nihilo. Species mundi de materia informi. Proinde duas res fecit Deus ante omne tempus, angelicam creaturam et materiam informem. Quamvis enim Salomon dicat: Qui vivit in æternum, creavit omnia simul Eccli. 18, secundum originem tamen informis materies antecedit formatam speciem. Itaque mundum, et angelos, et animam de nihilo fecit Deus: hominem et creaturas cæteras de aliquo. Ibid., col. 192 Septem sunt cœli, quorum hæc sunt nomina, ær, æther, olympus, spatium vel igneum, firmamentum, cœlum angelorum, et Trinitatis. Hieronymus autem dicit cœlum Trinitatis primum, secundum angelorum, tertium firmamentum. Mystice. In principio creavit Deus cœlum. Eos scilicet qui cœlestis imaginem portaverunt. Et terram, id est eos qui postea superbiendo, terram, id est terreni hominis imaginem, portantes, se recerunt deformes. Terra autem erat inanis, quia deposuerat formam bonam. Et vacua, boni operis fructu. Et tenebræ erant, veri scilicet luminis privatio; super faciem abyssi, corda scilicet superborum. 1:2 Terra autem erat inanis, etc. BEDA, Hexæm. tom. 2 Quod vel quale cœlum in principio cum terra factum est, ostendit. Hoc enim de terra subdit, quod de cœlo intelligi noluit. Hoc enim superius cœlum quod a volubilitate mundi secretum est, mox ut creatum est, sanctis angelis est impletum: quos in principio cum cœlo et terra conditos testatur Dominus dicens Job 38: Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et jubilarent omnes filii Dei? Astra matutina eosdem angelos et filios Dei vocat. De cœlo enim in quo posita sunt luminaria, quomodo vel quando factum sit postea dicit. STRAB. Inanis et vacua. Inutilis scilicet, et infructuosa, et incomposita. Omnia enim elementa commixta, confusa, et totum hoc æris spatium aquis plenum; non quales nunc sunt, sed sicut nebulæ tenues erant, quales adhuc supercœlestes sunt. BEDA ubi supra. Tenebræ erant, etc. Non sunt audiendi qui reprehendendo dicunt Deum prius creasse tenebras quam lucem: quia nullas in aqua, vel ære fecit tenebras; sed distincto ordine providentiæ prius aquas cum cœlo creavit, et terra, et has cum voluit lucis gratia venustavit. Et notandum quod cum cœlo duo elementa mundi creata sunt, quibus alia duo inserta sunt, aqua, scilicet, et terra, quibus insunt ignis et ær. Aquæ autem totam superficiem terræ tanta altitudine tegebant, ut ad illos usque locos pertingerent, ubi nunc usque super firmamentum partim resident. Ipsa autem terra et aqua informis dicuntur materia, quia omnia quæ videmus, vel ex istis sumpserunt exordium, vel ex nihilo: et priusquam in lucem venirent, non erat unde formam haberent. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas. AUG., lib. I de Gen. ad lit., c. 5, tom. 3 Sive totam corporalem materiam aquam appellavit, ut insinuaret unde facta et formata sunt omnia quæ ex humida natura per species varias in terra formari videmus; sive spiritualem vitam ante conversionis formam quasi fluitantem. Spiritus Dei superferebatur, quia subjacebat bonæ voluntati Creatoris, quod formandum et perficiendum inchoaverat. Dictum est etiam Spiritus Domini ferebatur super aquas. Ne faciendo opera potius per necessitatem indigentiæ quam per abundantiam beneficentiæ Deus amare putaretur. Commode enim prius insinuatur aliquid inchoatum, cui superferretur: non loco, sed omnia superante potentia. Et Spiritus Domini ferebatur, etc. HIERON. in Gen. t. 3, col. 939 In Hebræo habet merahephet, id est, incubabat, vel fovebat, more volucris ova calore animantis. Intelligimus ergo non de spiritu mundi dici, ut putant multi; sed de Spiritu sancto, qui et ipse est omnium vivificator: si autem vivificator, et conditor; si conditor, et Deus. Psal. CIII: Emitte, ait, Spiritum tuum et creabuntur. Et Spiritus, etc. In quo subsistentes requiesceremus flatu ejus vivificati, et unda baptismi abluti. Et Spiritus Domini ferebatur super aquas, etc. Sicut Deus, scilicet et conditor, præerat fluitanti et confusæ materiei, ut distingueret quando vellet. Tota ergo Trinitas hic operata intelligitur, Deus, Pater scilicet; principium, Filius; Spiritus Dei, Spiritus sanctus. Et Spiritus, etc. ISID., in Gen.? Corda scilicet fluctuantia, quæ mentis quietem amiserant, quia eis spiritus non innitebatur, sed superferebatur: quasi potens naturam a confusione in melius revocare. Deinde per totum hujus Scripturæ textum sex quasdam operosas ætates videmus, licet quasi proximis limitibus distinctas, ut in septima quies speretur; et eas habere similitudinem sex dierum, quibus ea facta sunt, quæ Deum fecisse Scriptura commemorat. Primordium enim generis humani, quo ista luce frui cœpit, comparatur primo diei quo lucem Deus fecit. Hæc ætas tanquam infantia est totius sæculi, quod tanquam unum hominem proportione magnitudinis suæ cogitamus. Homo enim cum primo nascitur in lucem, infantiam agit primam ætatem, quæ tendit ab Adam usque ad Nœ generationibus decem: diluvium quasi vespera hujus diei est, quia infantia nostra oblivionis diluvio deletur. 1:3 Dixitque Deus: Fiat lux. AUG., de Gen. ad litt., lib. 1, c. 17, tom. 3 Lux primo die facta spiritualis vel corporalis intelligitur, etc., usque ad mane futuri inchoatio. BEDA, Hexæm. Si autem primo die corporalis lux facta est, congrue mundi ornatus a luce inchoatur, unde cætera, quæ creanda erant, videbantur. Si autem quæritur, ubi est facta, cum abyssus omnem terræ altitudinem tegeret? patet quod in illis partibus, quas nunc illustrat solis diurna lux. Nec mirum lucem in aquis posse lucere, cum etiam nautarum operatione sæpius illustrentur, qui in profundo mersi, misso ex ore oleo, aquas sibi illustrant: quæ tunc multo rariores quam sint modo, fuere in principio, quia nondum congregatæ in uno loco. Dixitque Deus: Fiat lux. AUG. ibid., c. 2 Non temporaliter: si enim temporaliter, et mutabiliter; si mutabiliter, et per subjectam creaturam, non est lux prima creatura. Sed forsitan, etc., usque ad ut sit et ut maneat. Fiat lux. AUG. ibid., c. 4, 5, 9 Ea conditione scilicet qua cuncta subsistunt intemporaliter in Dei sapientia, priusquam in seipsis. Et facta est lux, id est angelica et cœlestis substantia, in se temporaliter; sicut erat in sapientia, quantum ad ejus incommutabilitatem, æternaliter. Vel notatur hujus creaturæ informitas scilicet et imperfectio antequam formaretur in amore Conditoris: formatur enim cum convertitur ad incommutabile lumen Verbi. Fiat lux. AUG. ibid., c. 10, 11, 16 Si corporaliter lux facta est, etc., usque ad nondum enim erant animalia quibus hæc vicissitudo exhiberetur. § 1:4 Et vidit Deus lucem, etc. STRAB. Lucem et tenebras fecit Deus, unde Dan. 3. Benedicite, lux et tenebræ, Domino, cum omnis creatura ad benedicendum invitatur. ISID., in Gen., c. 2 Habet quisque in operibus et recta vita, distinctos sex dies, post quos requiem speret: primo die, lucem fidei, quoniam primo invisibilibus credit propter quam fidem Dominus apparere dignatus est. Factumque est vespere. AUG., de Gen. contra Manich., l. 1, c. 4; BEDA, in Hexæm. Occidente luce paulatim, et post spatium divinæ longitudinis inferiores partes subeunte, factum est vespere, sicut nunc usitato circumitu solis solet fieri. Factum est autem mane eadem super terram redeunte, et alium diem inchoante, et dies expletus est unus viginti quatuor horarum. Notandum vero quod nox in illo triduo omnino tenebrosa fuit, quæ post creata sidera aliqua luce claruit: decebat etiam ut dies a luce inciperent, et in mane sequentis diei tenderent, ut opera Dei a luce inchoata et in lucem completa esse significarentur. ** 1:5 Factumque est vespere, etc. GREG., l. VIII Moral., c. 6, tom. 1 Nequaquam in hac vita per exercitationem justitiæ peccatum deseritur, ut in ipsa inconcusse maneatur: quia si culpam rectitudo eliminat, cogitationis nostræ foribus assidens, ut sibi aperiatur, pulsat. Unde ait Moyses: Facta est lux; et paulo post: Factum est vespere. Creator enim, humanæ culpæ præscius, tunc expressit in tempore quod nunc versatur in mente. Lumen namque rectitudinis sequitur umbra tentationis. Sed quia electorum lux tentatione non exstinguitur, non nox, sed vespera facta memoratur, quia tentatio lumen justitiæ abscondit, non interimit. AUG., de Gen. ad litt., l. 4, c. 22, 23, tom. 3, col. 311, 312 Notandum, quod cæteræ creaturæ, etc., usque ad ut illud scilicet ad diem pertineat, hoc ad vesperam. †† 1:6 Fiat firmamentum, etc. GREG., l. XXVII Moral., c. 24 Angelicæ virtutes, quæ in Dei amore perstiterunt, hoc in retributione acceperunt, ut in contemplatione Conditoris perenni felicitate maneant, et in hoc quod conditæ sunt æternaliter subsistant. Unde apud Moysen cœlum factum dicitur, et idem postea firmamentum vocatur, quia angelica natura prius subtilis est in superioribus condita, et post, ne unquam cadere possit, mirabilius confirmata. Fiat firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 2, col. 264 Quæritur utrum illud cœlum nunc fiat quod excedit æris spatia, etc., usque ad quia intervallum ejus dividit inter quosdam vapores aquarum et aquas quæ sunt in terris. Fiat firmamentum, etc. AUG., ibid., c. 4 Notandum quod firmamentum non propter stationem, etc., usque ad sed quoquomodo ibi sint, ibi esse non dubitamus. Fiat firmamentum in medio. BEDA, in Hexæm., t. 2 Cœli, in quo fixa sunt sidera, etc., usque ad Quales autem, et ad quid utiles, novit qui condidit. ‡‡ 1:7 Et fecit Deus firmamentum, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 8, col. 269 Quæritur quare cum dixisset: Fiat firmamentum et factum est ita, postea addit: Et fecit Deus firmamentum, etc., usque ad dicens: Dixitque Deus fiat, etc. Ibid., c. 1, 3, 5 Super ærem purus ignis, etc., usque ad Facit ergo frigidam aquarum supercœlestium vicinitas. Ibid. Notandum vero quod prima die cum facta est lux, dictum est tantum: Fiat lux, et hoc in verbo, et facta est lux, in opere, statimque adhæsit increatæ luci lux creata, ut vicinior et omni creatura capacior. In secunda die quædam mora est, et verborum multiplicatio, fiat, et fecit Deus, et factum est ita: ut intelligamus istas naturas ad deficiendum pronas, et ad obediendum minus aptas. HIERON., l. I contra Jovin., t. 2, col. 211 Notandum etiam quod hujus diei secundi opera secundum Hebræos non dicuntur bona, cum bona sint sicut cætera: quod fit propter binarium principem alternitatis, qui primus ab unitate discedit: et in figura bigamiæ ponitur et multorum reprehensibilium; unde quæ bina ingrediuntur in arcam immunda sunt, impar numerus mundus. Vel ideo bona non dicuntur, quia in hoc opere distinctio aquæ non fit perfecta, quæ in proximo fit, ubi dicit: Congregentur aquæ, ut ibi dicetur. AUG., ubi supra, c. 9 Quæri solet cujus figuræ sit cœlum: sed Spiritus sanctus, quamvis auctores nostri scierint, per eos docere noluit, nisi quod prosit saluti. Quæritur etiam si stet an moveatur cœlum? Si moveatur, inquiunt, quomodo est firmamentum? Si stat, quomodo sidera in eo fixa circumeunt? Sed firmamentum non propter stationem, sed propter firmitatem, aut terminum aquarum intransgressibilem dici potest. Si autem stat, nihil impedit moveri et circumire sidera. Secundo die factum est tanquam firmamentum disciplinæ, quod discernit inter carnalia et spiritualia, sicut inter inferiores et superiores aquas. ISID., in Gen. c. 2, tom. 5, col. 213 Die secunda posuit firmamentum, sanctas scilicet Scripturas in Ecclesia. De quibus dicitur Isa. 34: Cœlum sicut liber plicabitur. Hoc firmamento discernit aquas superiores, id est populum angelorum, quibus non est necesse ut in lectione audiant Dei verbum. Sed illud firmamentum posuit super infirmitatem inferiorum populorum, ut suspicientes in eo cognoscant qualiter discernat inter carnalia et spiritualia, quasi inter aquas superiores et inferiores. Divisitque aquas quæ erant, etc. AMBR., l. II Hexæm., c. 3, tom. 1, col. 148 Cum hæc audis, quid miraris si supra firmamentum potuit unda suspendi? etc., usque ad Jordanis quoque reflexo amne in suum fontem revertitur. §§ 1:8 Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Incipit mane secundæ diei a Nœ, etc., usque ad quia nec pueritia apta est generationi. *** 1:9 Dixit vero Deus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 11, tom. 3 In hoc die factum videtur, etc., usque ad Unde aqua congregatur, terra apparet; aqua enim labilis et fluxa, terra stabilis et fixa. Congregentur aquæ? BEDA, in Hexæm. Quæ inter cœlum et terram universa compleverant, in unum locum congregantur, ut lux, quæ præterito biduo aquas clara luce lustraverat, in puro ære clarior fulgeat; et appareat terra, quæ latebat; et quæ aquis limosa erat, fiat arida et germinibus apta. Si quæratur ubi congregatæ sunt aquæ, quæ omnes partes terræ usque ad cœlum texerant, potuit fieri ut terra subsidens concavas partes præberet, quibus fluitantes aquas reciperet: potest etiam credi, primarias aquas rariores fuisse, quæ sicut nebula tegerent terras, sed congregatione esse spissatas. ††† 1:10 Et vocavit Deus aridam terram. BEDA, ibid. Prius ad distinctionem aquarum totam solidiorem mundi partem terram appellavit dicens: In principio creavit Deus cœlum et terram. Postquam mundus jam formari incipit, et terræ facies apparet, recedentibus aquis, ad distinctionem partis quæ adhuc premebatur aquis, portio quam aridam esse licebat, terræ nomen accepit, eo quod pedibus teratur. Congregationesque aquarum appellavit maria. Sic enim appellantur apud Hebræos omnes congregationes aquarum, sive salsæ, sive dulces. Et quia per continuationem omnium aquarum, quæ in terris sunt, dixit eas congregatas in unum locum, nunc vocat pluraliter congregationes aquarum, propter multifidos sinus earum. Cum multa constat esse maria, in unum tamen locum dicit aquas congregatas, quia cuncta magno mari junguntur. Si qui lacus in semetipsis stricti videntur, occultis tamen meatibus in mare revolvuntur: fossores quoque puteorum hoc probant, quia omnis tellus per invisibiles venas aquis repleta est, quibus ex mari principium est. ‡‡‡ 1:11 Et ait: Germinet terra, etc. AUG., l. II de Gen. ad litt., c. 12 Advertendum est moderamen ordinatoris: quamvis distincta est creatura herbarum atque lignorum a specie terrarum et aquarum, ut in elementis numerari non possint: quia tamen fixa radicibus terræ nectuntur, ad eumdem diem voluit pertinere. BEDA, ubi supra. Patet in his verbis quod verno tempore mundus perfectus est et ornatus, in quo solent herbæ virentes apparere, et ligna pomis onusta. Simulque notandum quod non prima herbarum germina vel arborum genera de semine prodierunt, sed de terra: quia ad unam jussionem Conditoris apparuit arida herbis compta nemoribusque vestita, quæ sui generis ex se poma produxerunt et semina. Oportebat enim ut forma rerum Dei imperio primo perfecta prodiret: quomodo homo, propter quem omnia, juvenili ætate plasmatus est. AUG., ibid. l. 3, c. 18 Quæritur etiam de spinis, et tribulis, et quibusdam lignis infructuosis, cur vel quando creata sint? cum Deus dixerit: Germinet terra herbam, etc. Sed fructus nomine quædam utilitas signatur: multæ autem utilitates sunt manifestæ, vel occultæ, omnium quæ terra radicitus alit. Possumus autem absolute respondere spinas et tribulos post peccatum terram homini ad laborem peperisse: non quod alibi antea nascerentur, et post in agris quos homo coleret: sed prius et postea in eisdem locis, prius tamen non homini, sed post. Unde pariet tibi, id est, ut tibi nasci incipiant ad laborem, quæ ad pastum tantummodo aliis animalibus ante nascebantur. Facientem semen. BEDA, ibid. Omnia creata sunt perfecta, et homo perfectus ætate erat, et arbores cum foliis et fructu: unde dicitur hoc lignum pomiferum. §§§ 1:12 Et protulit terra herbam, etc. GREG., l. XIX Moral., c. 12; l. 6, c. 16, tom. 1 Quod testatur historia, sic est veraciter factum, ut significaret aliud faciendum. Terra enim est Ecclesia, quæ verbi pabulo nos reficit, et patrocinii umbraculo custodit: loquendo pascit, opitulando protegit; ut non solum herbam refectionis proferat, sed etiam arborem protectionis. Lignumque. Lignum secundum speciem suam semen produxit, cum mens nostra ex sui consideratione quod in alterum faciat colligit, et recti operis germen parit. Hinc quidam sapiens ait: Quod tibi non vis fieri, alii non feceris Tob. 4. Et alibi: Quæcunque vultis ut faciant vobis homines, et vos eadem illis facite Matth. 7. Quasi speciem vestram alterutrum respicite, et ex vobismetipsis cognoscite quid oporteat vos aliis exhibere. Sementem. STRAB., RAB. Sementis, frugum et arborum; semen, hominum, et animalium. Seminium vel sementum, cujusque rei exordium. Tertio die, quo mentem suam ad serendos bonorum operum fructus præparat homo: separata labe, ac fluctibus carnalium tentationum, tanquam aridam habet terram tentationibus separatis, ut dicere possit: Mente servio legi Dei, etc. Rom. 7. * 1:13 Et factum est vespere et mane. ISID. in Gen., tom. 5, col. 207 Mane tertii diei incipit ab Abraham, etc., usque ad Vespera in peccatis populi quibus divina mandata præteribant usque ad Saulis malitiam. ISID., ibid. Die tertia congregavit aquas inferiores et salsas, infideles scilicet, concupiscentiarum et tentationum fluctibus sese quatientes: et segregavit ab eis aridam, id est, fideles fontem fidei sitientes. Infideles vero cœrcuit, ne iniquitatis suæ fluctibus aridam, id est, animam sitientem Deum, conturbent, sed liceat ei germinare fructus bonorum operum, et diligere proximum, ut habeat in se semen secundum similitudinem suam; ut scilicet ex sua infirmitate compatiatur alii indigenti, et producat lignum forte fructiferum, id est, beneficum, eripiendo oppressum, et præbendo ei protectionis umbraculum. 1:14 Dixit autem Deus: Fiant luminaria, etc. AUG., de Gen. ad litt., lib. 2, c. 13, 14 Quia visibili mundo constituendo duo dies sunt attributi, supremæ scilicet et infimæ parti mundi: visibilibus, et mobilibus mundi partibus, quæ intra mundum creantur, tres reliqui deputati sunt, etc., usque ad in inchoationem, seu principatum noctis, quod fit cum plena est. Et dividant diem. BEDA, in Hexæm. Ea scilicet divisione, ut sol diem, luna noctem illuminet. Hoc enim factis sideribus ad augmentum primariæ lucis accessit, ut etiam nox prodiret luminosa, lunæ vel stellarum splendore radiata, quæ hactenus tantum tenebras noverat. Et si enim nox tenebrosa videtur obscurato ære, qui terris proximus est, superiora tamen æris spatia semper siderum fulgore sunt lucida. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 18 Solet quæri utrum hæc luminaria corpora sola sint, aut habeant rectores spiritus, et ab eis vitaliter inspirentur, sicut per animas animalium carnes animantur. Sed de tam obscura re nihil temere credendum. Et sint in signa, etc. BEDA, ibid. Quia priusquam sidera fierent, ordo temporum nullis notabatur indiciis, vel meridiana hora, vel quælibet alia. Sunt ergo luminaria in signa, etc.; non quod a conditione horum tempora cœperint, vel dies vel anni; sed quia per ortus eorum, vel transitus, temporum, dierum annorumque signatur ordo. 1:15 Ut luceant, etc. BEDA, ibid. Semper luminaria in firmamento lucent, sed opportunis temporibus terram illuminant. Aliquoties enim nebulosus ær obsistit: ortus etiam sol majori lumine lunam stellasque ne terram illuminent, impedit. Unde sic vocatur, quia solus obtusa luna, stellisque cæteris, per diem fulgeat terris. § 1:16 Fecit Deus duo luminaria. BEDA, ibid. Luminaria magna possumus accipere, non tam aliorum comparatione quam per se; ut cœlum dicitur magnum, et magnum mare. Sol enim magnus dicitur, quia complet orbem terræ suo calore: sicut luna suo lumine, quæ in quacunque parte cœli fuerint, totam terram illuminant, et a cunctis videntur. Magnitudinis eorum magnum est argumentum, quod omnibus hominibus idem orbis eorum videtur: nam si longe positis minor et prope major, exiguitatis indicium esset. Luminare majus, etc. BEDA, ibid. Solem, scilicet non solum corporis forma, sed luminis magnitudine, quia luminare minus et stellas illustrat. Major est etiam in calore, quia mundum calefacit, cum præteritis ante ejus creationem diebus nihil caloris habuisset. Quod autem æqualis uniusque magnitudinis luna cum sole cernitur, hinc esse aiunt quod multo longinquior a terris atque altior quam luna incedit, ideoque magnitudo ejus a nobis non posset dignosci. Omnia enim longius posita videntur breviora. Et luminare minus, etc. Et si lunam et stellas majores in die aliquando videri contingat, non tamen diei, sed nocti lucis solatium eas afferre constat. AUG., de Gen. ad litt. lib. 2, c. 15, tom. 3 Tunc enim in noctis exordio videtur luna, cum plena est, alias non: et per diem incipit videri ante plenitudinem, et in progressu noctis. ** 1:17 Ut lucerent, etc. Hæc de magnis luminaribus intelligi possunt et stellis; ut quod dictum est, ut præessent diei, ad solem specialiter, quod subjunctum est, et nocti, ad lunam et stellas pertineat; quod vero additur, dividerent lucem ac tenebras, omnibus æque conveniat; quæ quocunque incedunt, lucem circumferunt; unde cum absunt, tenebrosa cuncta relinquunt. Si quæratur quale potuit esse lumen diurnum ante creationem siderum, respondemus quale videmus solis ortu proximante, necdum apparente: quando scilicet lucet obtusis radiis stellarum dies, sed minime sol ortus refulget. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Die quarta micuerunt luminaria in firmamento cœli, etc., usque ad quia post bona opera venit illuminatio, qua videtur species supernæ veritatis. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 1, c. 24, tom. 3, col. 194 Quarto die, quo in illo firmamento disciplinæ mens spirituales intelligentias operatur atque distinguit, videt quæ sit incommutabilis veritas, quæ sicut sol fulgeat in anima; et quomodo anima ipsius particeps fiat, et corpori ordinem et pulchritudinem tribuat, tanquam luna illuminans noctem. Et quomodo stellæ omnes, id est intelligentiæ spirituales, in hujus vitæ obscuritate tanquam in nocte fulgeant. †† 1:19 Et factum est vespere et mane, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 2, col. 13 In hac vespera populus Dei in Ægypto agnum obtulit, etc., usque ad spem atque fidem donaret. Et factum est vespere, etc. ISID., ubi supra. Mane quartæ diei regnum David. Hæc ætas similis est juventuti, quæ inter omnes regnat ætates, et firmum est omnium ætatum firmamentum: unde comparatur quarto diei, quo facta sunt sidera in firmamento cœli. Splendor siquidem solis regni figurat excellentiam, plebem obtemperantem regi lunæ splendor ostendit, tanquam Synagogam. Stellæ vero principes ejus sunt, et omnia fundata in regni stabilitate, tanquam in firmamento. ‡‡ 1:20 Dixit etiam Deus, etc. BEDA, ubi supra. Post ornatam quarto die cœli faciem luminaribus, ornantur suis animalibus die quinto inferiores mundi partes, aqua scilicet et ær. Dixit etiam Deus: Producant aquæ reptile, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt., ex c. 1, 2, 3, 4, 5 et 6, tom. 3 Oportebat in creandis habitatoribus inferioris partis, etc., usque ad Quod intelligendum non est nisi in aquarum naturam pinguioris æris qualitate conversos. Animæ viventis. AUG., ibid., c. 8 Id est, quæ sunt in animabus vivis, sicut dicitur: Ignobilia hominum, id est, qui sunt in hominibus ignobiles. Quod quidam propter tarditatem sensus putant dictum esse vel quia pisces nullius sint memoriæ; sed certissimum est eos habere memoriam. AUG., ubi supra, c. 3, 4 De conversione elementorum quæstio est. Alii dicunt omnia posse converti in omnia, etc., usque ad quod enim tactu aquas, ventosque sentimus; hinc est quod solida terra omnibus elementis miscetur, sed in his crassioribus sentitur amplius. Sub firmamento, etc. Etsi immenso interjacente spatio, volant tamen aves sub sidereo cœlo, quæ super terram volant: sicut homines qui in terra sunt, sub cœlo esse dicuntur. Alia translatio: Secus firmamentum cœli, quia vicina sunt ætheri spatia hujus æris qui aves subvehit. AUG., de Gen. ad litt., l, 3, c. 9, 10, tom. 3, col. 284 Notandum quosdam philosophos ita sua cuilibet elemento distribuisse animalia, etc., usque ad caliginosa tamen æris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii. §§ 1:21 Creavitque Deus cete grandia, etc. THEOD. q. 18 in Gen. Pueri tum terriculamentis, tum loris etiam et virgis indigent: per illa ipsos terremus, per hæc autem erudimus: Cum igitur animadvertit et nos Deus ad ignaviam proclives, bestias condidit, veluti lora quædam et terriculamenta, ut per ea nos terrens ad se traheret, atque ejus auxilium imploraremus. At sicut qui perfecti sunt terriculamenta hujusmodi, et lora contemnunt; sic qui in virtute educati sunt, bestiarum incursus non formidant. Siquidem Adæ, priusquam peccasset, assistebant bestiæ, obsequium profitentes. Et rursum ipsum Nœ ingredientem arcam, leo, pardus et bestiarum atrocissimæ quæque, ovium more, sequebantur. Et Danieli aderant leones, qui alioqui famelici, accedere tamen ad eum non audebant, eo quod in illo characteres divinam imaginem præseferentes conspicerent. Itidem vipera, quæ dentes injecerat in manum Apostoli, cum nihil peccato tenerum aut molle in eo reperisset, mox resiliit, et in ignem se conjecit, supplicium de seipsa quodammodo sumens, quod corpus sibi nullatenus conveniens adorta esset. Nos autem ideo bestias formidamus, quia virtutem negligimus. Præterea et ad alia bestiæ non sunt nobis inutiles: nam ex eis medici pharmaca non pauca componunt ad morbos pellendos: ne quis igitur bestias considerans de Creatore conqueratur, sed utilitatem investiget. Et omnem animam, etc. Ad differentiam hominis, qui faciendus ad imaginem Dei, et, si præcepta servaret, perpetua immutabilitate maneret. Cætera vero animalia sic facta sunt, ut alia aliis in alimoniam cederent vel senio deficerent. *** 1:22 Benedixitque illis, etc. AUG., lib. de Gen. imp., c. 15, tom. 3 Benedictionem ad fecunditatem valere voluit, quæ in successione prolis apparet, ut ea benedictione qua infirma et mortalia creata sunt, genus suum nascendo custodiant. CHRYSOST., hom. 7 in Gen., tom. 4, col. 66 Ipsa ergo benedictio est, in magno numero, et multitudine augeri, et multiplicari. Nam quia animatæ creaturæ erant animalia, volebantque perpetuo esse, ideo subdidit: Crescite. Verbum enim illud usque in præsentem diem illa conservat. Crescite et multiplicamini, etc. BEDA, in Hexæm. Ad utrumque genus animantium de aquis factorum, id est pisces et aves, pertinet. Quia sicut omnes pisces nonnisi aquis vivere possunt, ita plurimæ aves; quæ si in terris aliquando requiescunt, fetusque faciunt, non tamen de terra, sed de mari vivunt, et libentius mari quam terra utuntur. Mystice. ISID. et AUG., ubi supra. Die quinta facta sunt in aquis reptilia animarum vivarum, id est, homines in vitam renovati per sacramentum baptismi. Facta sunt volatilia, id est, animæ volantes ad superna. Incipit provecta mens quinto die in actionibus turbulenti sæculi, tanquam in aquis maris operari, propter utilitatem fraternæ societatis, et de corporalibus agnitionibus quæ ad mare, id est hanc vitam, pertinent, producere animarum vivarum reptilia, id est opera quæ prosunt animis vivis; et cetos magnos, id est fortissimas agnitiones, quibus fluctus sæculi dirumpuntur et contemnuntur; et volatilia cœli, id est, voces cœlestia prædicantes. ††† 1:23 Et factum est vespere et mane, etc. AUG., de Gen. contra Manich., lib. 2, c. 23, tom. 3 Mystice, mane transmigratio in Babyloniam, cum ea captivitate populus leviter in peregrino otio est collocatus, etc., usque ad quia sic excæcati sunt ut nec possent Christum cognoscere. ‡‡‡ 1:24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio. §§§ 1:25 Et fecit Deus bestias terræ, etc. BEDA in Hexæm. Ordinis est mutatio. Nec curandum in nostra loquela quid prius creaturarum ordine nominemus, cum Deus creaverit omnia simul. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Sexta die producit terra animam vivam, quando caro nostra ab operibus mortuis abstinens, viva virtutum germina parit, secundum genus suum, id est, vitam imitando sanctorum. Unde I Cor. 4: Imitatores mei estote, etc. Secundum genus nostrum vivimus, quando sanctos quasi proximos imitamur. Producit terra bestias, id est, homines ferocitate superbientes. Et pecora, id est, simpliciter viventes. Et serpentes, astutos scilicet et bonum a malo discernentes, et quasi reptando scrutantes terrena, per quæ intelligant cœlestia. * 1:26 Faciamus hominem. AUG., ibid., c. 19 Insinuatur pluralitas personarum Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et statim unitas deitatis, cum dicitur: Et fecit Deus hominem ad imaginem Dei, non Pater ad imaginem tantum Filii. Non enim vere diceretur ad imaginem nostram; sed ita dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem Dei, ac si diceretur ad imaginem suam. Cum autem dicitur ad imaginem Dei, cum superius dictum sit, ad imaginem nostram, significatur quod non agit pluralitas personarum, ut plures deos credamus, sed ut Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum unum Deum accipiamus. Faciamus hominem. BEDA, in Hexæm. Apparet quare dictum sit ut cætera fierent, etc., usque ad sed ut veram post mortem se carnem recepisse monstraret. Et præsit, etc. AUG., lib. III de Gen. c. 20 Notandum etiam quia cum dixisset ad imaginem nostram, continuo subjunxit: Et præsit piscibus maris et volatilibus cœli. Ut scilicet intelligamus in hoc factum hominem ad imaginem Dei, in quo irrationabilibus antecellit. Id autem est ratio, vel mens, vel intelligentia, vel si alio nomine commodius vocetur, in quo scilicet contemplandæ veritati inhæret. 1:27 Et creavit Deus hominem ad imaginem, etc. BEDA, in Gen., c. 1 Qui non quemlibet sanctorum imitando, sed ipsam veritatem intuendo, operatur justitiam, ut ipsam veritatem intelligat et sequatur: hic accepit potestatem super omnia, quia spiritualis quisque effectus, et Deo similis, omnia judicat, et ipse a nemine judicatur. Et creavit Deus, etc. AUG., ubi supra, cap. 20, 21, 22 Notandum quod sicut in creanda luce dicitur: Fiat lux, et statim sequitur, et facta est lux; sic cum dicitur: Faciamus hominem, infertur, et fecit Deus hominem ad imaginem Dei: quia ista natura intellectualis est, sicut illa lux: et hoc est ei fieri, quod agnoscere Verbum, per quod fit. etc., usque ad sed materialiter præseminata. Masculum et feminam creavit eos, etc. BEDA, in Hexæm. Postea plenius et unde et quomodo homines facti sunt exponitur, etc., usque ad etsi virginitas præferatur. BEDA, ISID., ut supra. Post hæc fecit Deus hominem ad imaginem et similitudinem suam, virum scilicet perfectum, etc., usque ad unde Paulus: Seminavimus spiritualia vobis, magnum est si carnalia vestra metamus I Cor. 9. 1:28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse. § 1:29 Dixitque Deus: Ecce dedi, etc. BED., ibid. Patet quod ante peccatum hominis terra nihil noxium protulit, non herbam venenatam, non arborem sterilem. Omnis enim herba et ligna data sunt hominibus, et volatilibus, et animantibus terræ in escam. Unde patet quod tunc animalia animalium esu non vivebant, sed concorditer herbis et fructibus vescebantur. ** 1:30 Et factum est ita. AUG., de Gen. ad lit. lib. 3, c. 13 Notandum quod ubi datur potestas homini herbas et fructus edendi, subinfertur, et factum est ita: in quo significatur quod hoc dicente Deo, hæc sibi in esum concessa cognovit homo, non quod statim ederit. Si enim ad omnia supradicta referimus quod ait et factum est ita, consequens erit ut dicamus eos jam multiplicatos sexta die, quod post multos factum est annos. †† 1:31 Viditque Deus, etc. AUG., ibid. Quæritur, cum singillatim cætera bona dicantur, cur homo ad imaginem Dei factus cum cæteris hoc dicatur? Sed forte præsciebat Deus eum peccaturum, nec in perfectione imaginis mansurum. Qui enim singillatim bonus est, magis cum omnibus, sed non convertitur. Cautum est ergo ut diceretur, quod in præsenti verum esset, et præscientiam futuri significaret. Deus autem omnia ordinavit, ut si qua singillatim fuerint delinquendo deformia, semper tamen cum eis universitas sit formosa. Et factum est vespere et mane, etc. ISID., in Gen., tom. 5, col. 207 Mane sexti diei fit prædicatio Evangelii per Christum, etc., usque ad qui vesperam non habet. Moraliter. AUG., de Gen. contra Manich., lib. I in fine. Sexto die producit terra animam vivam, id est, homo de stabilitate suæ mentis, ubi habet fructus spirituales, id est, bonas cogitationes; omnes motus animi sui regit, ut sit in illo anima viva, id est, rationi et justitiæ serviens, non terrenitati et peccato. Ita fit homo ad imaginem et similitudinem Dei, masculus et femina; id est, intellectus et actio: quorum copulatione spiritualis fetus terram impleat, id est, carnem subjiciat, et cætera quæ jam in hominis perfectione dicta sunt. In istis namque diebus vespera est ipsa perfectio singulorum operum, et mane inchoatio sequentium.