23
Vixit autem Sara centum viginti septem annis.* Et mortua est in civitate Arbee, quæ est Hebron, in terra Chanaan: venitque Abraham ut plangeret et fleret eam. Cumque surrexisset ab officio funeris, locutus est ad filios Heth, dicens: Advena sum et peregrinus apud vos: date mihi jus sepulchri vobiscum, ut sepeliam mortuum meum. Responderunt filii Heth, dicentes: Audi nos, domine: princeps Dei es apud nos: in electis sepulchris nostris sepeli mortuum tuum, nullusque te prohibere poterit quin in monumento ejus sepelias mortuum tuum. Surrexit Abraham, et adoravit populum terræ, filios videlicet Heth: dixitque ad eos: Si placet animæ vestræ ut sepeliam mortuum meum, audite me, et intercedite pro me apud Ephron filium Seor: ut det mihi speluncam duplicem, quam habet in extrema parte agri sui: pecunia digna tradat eam mihi coram vobis in possessionem sepulchri. 10 Habitabat autem Ephron in medio filiorum Heth. Responditque Ephron ad Abraham, cunctis audientibus qui ingrediebantur portam civitatis illius, dicens: 11 Nequaquam ita fiat, domine mi, sed tu magis ausculta quod loquor. Agrum trado tibi, et speluncam quæ in eo est, præsentibus filiis populi mei; sepeli mortuum tuum. 12 Adoravit Abraham coram populo terræ. 13 Et locutus est ad Ephron circumstante plebe: Quæso ut audias me: dabo pecuniam pro agro: suscipe eam, et sic sepeliam mortuum meum in eo. 14 Responditque Ephron: 15 Domine mi, audi me: terra, quam postulas, quadringentis siclis argenti valet: istud est pretium inter me et te: sed quantum est hoc? sepeli mortuum tuum. 16 Quod cum audisset Abraham, appendit pecuniam, quam Ephron postulaverat, audientibus filiis Heth, quadringentos siclos argenti probatæ monetæ publicæ. 17 Confirmatusque est ager quondam Ephronis, in quo erat spelunca duplex, respiciens Mambre, tam ipse, quam spelunca, et omnes arbores ejus in cunctis terminis ejus per circuitum,§ 18 Abrahæ in possessionem, videntibus filiis Heth, et cunctis qui intrabant portam civitatis illius. 19 Atque ita sepelivit Abraham Saram uxorem suam in spelunca agri duplici, quæ respiciebat Mambre. Hæc est Hebron in terra Chanaan. 20 Et confirmatus est ager, et antrum quod erat in eo, Abrahæ in possessionem monumenti a filiis Heth.
* 23:1 Vixit autem Sara, etc. Et mortua est in civitate Arbee, etc. HIER. in Quæst. Hebr. Quæ est in valle: hoc in authenticis libris non habetur, etc., usque ad sicut in libro Josue aperte demonstratur. 23:7 Surrexit Abraham, etc. AUG., Quæst. in Gen. Quæritur quomodo Abraham adoravit populum terræ, etc., usque ad et ideo adorator corrigendus erat. 23:16 Quod cum audisset, etc. HIER., de locis Hebr. In Hebræo, sicut posuimus, etc., usque ad cum etiam reprehendatur, qui invitus acceperit. § 23:17 Confirmatusque est ager, etc. GREG., lib. VI Moral., c. 25 Innuit sepulcrum duplex, etc., usque ad vel propter operationis instantiam contemplanda postponit. Spelunca. Et circa eam ager arborosus ad sepeliendam Saram quadringentis siclis argenti per patriarcham a dominis terræ emitur: quia ad vacandum sapientiæ et studendum actioni, sub foliis mysticorum verborum, tanquam sub fructuosis arboribus, non aliter prædicatoribus quietus locus acquiritur, nisi per evangelicam doctrinam, argenti nitore fulgentem, terrenis potestatibus ab ipsis æterna beatitudo suadeatur. Quæ bene centenario quater ducto figuratur, quia a læva in dextram transfertur.