10
[Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt,* ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causæ humilium populi mei; ut essent viduæ præda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? et ubi derelinquetis gloriam vestram, ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis? Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta.] [Væ Assur ! virga furoris mei et baculus ipse est; in manu eorum indignatio mea. Ad gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat prædam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit; sed ad conterendum erit cor ejus, et ad internecionem gentium non paucarum. Dicet enim: Numquid non principes mei simul reges sunt? numquid non ut Charcamis, sic Calano? et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus, sic Samaria?§ 10 Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem et de Samaria.** 11 Numquid non sicut feci Samariæ et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris ejus? 12 Et erit, cum impleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus.†† 13 Dixit enim: In fortitudine manus meæ feci, et in sapientia mea intellexi; et abstuli terminos populorum, et principes eorum deprædatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes. 14 Et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova quæ derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi; et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, et ganniret.‡‡ 15 Numquid gloriabitur securis contra eum qui secat in ea? aut exaltabitur serra contra eum a quo trahitur? Quomodo si elevetur virga contra elevantem se, et exaltetur baculus, qui utique lignum est. 16 Propter hoc mittet Dominator, Dominus exercituum, in pinguibus ejus tenuitatem; et subtus gloriam ejus succensa ardebit quasi combustio ignis.§§ 17 Et erit lumen Israël in igne, et Sanctus ejus in flamma; et succendetur, et devorabitur spina ejus et vepres in die una.*** 18 Et gloria saltus ejus, et carmeli ejus, ab anima usque ad carnem consumetur; et erit terrore profugus.††† 19 Et reliquiæ ligni saltus ejus præ paucitate numerabuntur, et puer scribet eos.] 20 [Et erit in die illa: non adjiciet residuum Israël, et hi qui fugerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit eos; sed innitetur super Dominum, Sanctum Israël, in veritate.‡‡‡ 21 Reliquiæ convertentur; reliquiæ, inquam, Jacob ad Deum fortem.§§§ 22 Si enim fuerit populus tuus, Israël, quasi arena maris, reliquiæ convertentur ex eo; consummatio abbreviata inundabit justitiam.* 23 Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terræ. 24 Propter hoc, hæc dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus, habitator Sion, ab Assur: in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te, in via Ægypti. 25 Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio et furor meus super scelus eorum.§ 26 Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb: et virgam suam super mare, et levabit eam in via Ægypti.** 27 Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei.] 28 [Veniet in Ajath, transibit in Magron, apud Machmas commendabit vasa sua. 29 Transierunt cursim, Gaba sedes nostra; obstupuit Rama, Gabaath Saulis fugit.†† 30 Hinni voce tua, filia Gallim, attende Laisa, paupercula Anathoth. 31 Migravit Medemena; habitatores Gabim, confortamini.‡‡ 32 Adhuc dies est ut in Nobe stetur; agitabit manum suam super montem filiæ Sion, collem Jerusalem. 33 Ecce Dominator, Dominus exercituum, confringet lagunculam in terrore; et excelsi statura succidentur, et sublimes humiliabuntur.§§ 34 Et subvertentur condensa saltus ferro; et Libanus cum excelsis cadet.]
* 10:1 Væ qui condunt. HIER. Hæc plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, etc., usque ad cum captivitatis, vel judicii dies advenerit. 10:5 Væ Assur. ID. Hucusque contra decem et duas tribus, etc., usque ad et non solum captivavit, sed partim delevit. 10:7 Ipse autem. ID. Sic philosophi, sic hæretici, et sic persecutores Christiani nominis: cum Deus aliquos eis verberandos permittit, in omnes sæviunt, nec verberare, sed occidere cupiunt: et paucis superatis in omnes audaciam sumunt. § 10:9 Nunquid non principes mei simul. Ordo: Reges sunt mei principes, id est, mihi servientes: multos enim reges secum adduxit, quos subjugaverat. Damascus. Damascus est metropolis in Syria: hanc condidit Eliezer, servus Abrahæ; in hac regnavit Rasin. ** 10:10 Quomodo invenit manus. Vox Sennacherib admirantis potentiam suam. Plene dicta complevit. Omnes enim civitates decem tribuum, et Juda et Benjamin præter Jerusalem deprædatus est, et ipsius partem inferiorem, quam tradidit ei Sobna scriba. †† 10:12 Cum impleverit Dominus. Subversiones, scilicet urbis, etiam obsidionem quando venit Rabsaces, et fecit ea quæ in sequentibus commemorantur. ‡‡ 10:14 Ganniret. Gannire est vulpium, vel, ut alii, avium. §§ 10:16 Et subtus gloriam. Dicit Hieronymus secundum Hebræos, corpora interfectorum Assyriorum cœlesti igne exusta, et in pulverem redacta, vestimenta illæsa; et venientes Judæi, vestium summitate arrepta, pulverem excutiebant. HIER. Quidam volunt hunc regem significare contrariam fortitudinem, etc., usque ad tradunt enim Hebræi decem tantum de ejus exercitu remansisse. *** 10:17 Et erit lumen. Dicunt Hebræi quod Michæl archangelus fuerit, cui commissa est custodia illius gentis, sicut Daniel dicit. ††† 10:18 Et gloria saltus. Carmelus mons magnus, fecundus arboribus. Quasi exercitus innumerus sicut ligna sylvarum, et corpore et anima peribit. Ad carnem. ID. Hæretici quoque, cum ecclesiastica doctrina illuxerit, et eorum decipula patuerit, ad tantam venient solitudinem, ut de saltu et infructuosis arboribus, et innumerabili multitudine, vix pauci resideant, qui eorum sequantur errorem. ‡‡‡ 10:20 Et erit in die illa. HIER. Cum Phacee et Rasin vellent venire, etc., usque ad sed in Deo spem ponant. §§§ 10:21 Reliquiæ convertentur. Secundum Josephum innumerabili Judæorum multitudine occisa, intelligimus paucos in apostolis et apostolicis viris esse salvatos. * 10:22 Consummatio abbreviata. Perfectio eorum quæ de Christo erant tam longo tempore ante prædicta tribus annis et dimidio completa. Justitiam, quia injuste occisus, mortem et diabolum juste vicit, et mundum redemit morte. 10:23 Consummationem enim. ID. Ad litteram. Fecit, quia tantam multitudinem præter decem, occidit brevi spatio unius noctis. 10:24 Super te in via Ægypti. Captivitatis decem tribubus, etc., usque ad cepit et subvertit. § 10:25 Paululum modicumque. Hoc longo tempore post completum est; sed omnia sæcula æternitati in quo omnia præsentia sunt comparata momentanea sunt. ** 10:26 Virgam suam in mare. ID. Quasi: Antequam veniat super te, aggredietur Tharacam, regem Æthiopiæ, et transibit mare Rubrum, et levabit virgam super Ægyptum, et sic cum multo exercitu revertetur contra Jerusalem. †† 10:29 Transierunt cursim. Gaba sedes, etc. Præteritum pro futuro more prophetico. ‡‡ 10:31 Confortamini adhuc dies est. ID. Postquam Sennacherib tetendit in Nobe tentoria, volens mane expugnare Jerusalem, non cessavit usque in mediam noctem minari desolationem Jerusalem, dicens: En, ista sola civitas liberari de manu mea poterit? §§ 10:33 Ecce dominator Dominus exercituum, etc. Dixit pueri nomen de virgine nascituri, etc., usque ad et Libanus cum suis cedris succidatur.