32
[Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt.* Et erit vir sicut qui absconditur a vento, et celat se a tempestate; sicut rivi aquarum in siti, et umbra petræ prominentis in terra deserta. Non caligabunt oculi videntium, et aures audientium diligenter auscultabunt. Et cor stultorum intelliget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. Non vocabitur ultra is qui insipiens est, princeps, neque fraudulentus appellabitur major; stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. Fraudulenti vasa pessima sunt; ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii, cum loqueretur pauper judicium. Princeps vero ea quæ digna sunt principe cogitabit, et ipse super duces stabit.] [Mulieres opulentæ, surgite, et audite vocem meam; filiæ confidentes, percipite auribus eloquium meum. 10 Post dies enim et annum, vos conturbabimini confidentes; consummata est enim vindemia, collectio ultra non veniet.§ 11 Obstupescite, opulentæ; conturbamini, confidentes: exuite vos et confundimini; accingite lumbos vestros. 12 Super ubera plangite, super regione desiderabili, super vinea fertili.** 13 Super humum populi mei spinæ et vepres ascendent: quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis ! 14 Domus enim dimissa est, multitudo urbis relicta est, tenebræ et palpatio factæ sunt super speluncas usque in æternum; gaudium onagrorum, pascua gregum.†† 15 Donec effundatur super nos spiritus de excelso, et erit desertum in carmel, et carmel in saltum reputabitur.‡‡ 16 Et habitabit in solitudine judicium, et justitia in carmel sedebit. 17 Et erit opus justitiæ pax, et cultus justitiæ silentium, et securitas usque in sempiternum.§§ 18 Et sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.*** 19 Grando autem in descensione saltus, et humilitate humiliabitur civitas.††† 20 Beati qui seminatis super omnes aquas, immittentes pedem bovis et asini.]‡‡‡
* 32:1 Ecce in justitia regnabit. HIER. Finita prophetia de his qui in Ægyptum descenderant, incipit de adventu Christi et apostolorum ejus. 32:2 Et erit vir sicut. ID. Quasi diceret: Sic erit tutus in tribulationibus, sicut qui ventum et turbinem fugiens tuto se abscondit loco; et qui fontes purissimos invenit in deserto; qui solis ardorem suum prominenti devitat saxo. 32:9 Mulieres. ID. Matronas alloquitur captivandas a Romanis ut pœniteant; vel, per mulieres Synagogas notat, vel urbes Judææ. Mulieres opulentæ, surgite: Post vocationem gentium, quibus Christus in justitia imperavit, ad mulieres opulentas sermo dirigitur. § 32:10 Post dies et annum. Unde: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis II Cor. 6.; et alibi: Annum placabilem Domino Isa. 61.. Post dies. Id est prædicationem Christi. Qui enim impœnitentes fuerunt, etsi non illico captivati, tamen illico conturbati, quia noluerunt recipere prædicationem Domini. ** 32:12 Super ubera plangite. Filiæ Jerusalem, nolite flere super me, sed super vos ipsas flete, et super filios vestros. †† 32:14 Onagrorum. ID. Quorumlibet sylvestrium animalium et avium, quæ ibi longo tempore habitaverunt. ‡‡ 32:15 Donec effundatur. Spiritus sanctus, prædicante Elia et Enoch, descendat super nos, sicut In Pentecoste super apostolos. Adjungit autem se propheta compatiendo illis. Desertum. Solitudo scilicet gentium vertetur in divitias Isræl, et Isræl reputabitur in gentes. §§ 32:17 Et cultus justitiæ. Ut in silentio oremus, non in plateis, non clamantes, non in multiloquio. *** 32:18 In tabernaculis. ID. Jam in mansionibus cœli confidenter habitat, unde: In domo Patris mei mansiones multæ sunt Joan. 14.; vel, in Ecclesiis quæ in Domino fiducialiter sperant. ††† 32:19 Grando, quasi diceret: Cum populus Christianus in pulchritudine pacis sederit, tunc ira Dei in saltum sæviet. ‡‡‡ 32:20 Beati qui seminatis. ID. In expositione Ecclesiastis. Ille magister dignus beatitudine habetur, qui super irriguum pectus seminat audientium, tam de Judæis quam de gentibus populo congregato.