57
[Justus perit, et non est qui recogitet in corde suo; et viri misericordiæ colliguntur, quia non est qui intelligat: a facie enim malitiæ collectus est justus.* Veniat pax; requiescat in cubili suo qui ambulavit in directione sua. Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ. Super quem lusistis? super quem dilatastis os, et ejecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti, semen mendax, qui consolamini in diis subter omne lignum frondosum, immolantes parvulos in torrentibus, subter eminentes petras? In partibus torrentis pars tua; hæc est sors tua: et ipsis effudisti libamen, obtulisti sacrificium. Numquid super his non indignabor? Super montem excelsum et sublimem posuisti cubile tuum, et illuc ascendisti ut immolares hostias.§ Et post ostium, et retro postem, posuisti memoriale tuum. Quia juxta me discooperuisti, et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum, et pepigisti cum eis fœdus; dilexisti stratum eorum manu aperta.** Et ornasti te regi unguento, et multiplicasti pigmenta tua. Misisti legatos tuos procul, et humiliata es usque ad inferos.†† 10 In multitudine viæ tuæ laborasti; non dixisti: Quiescam. Vitam manus tuæ invenisti; propterea non rogasti.‡‡ 11 Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es. 12 Ego annuntiabo justitiam tuam, et opera tua non proderunt tibi. 13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui, et omnes eos auferet ventus, tollet aura.] [Qui autem fiduciam habet mei, hæreditabit terram, et possidebit montem sanctum meum.§§ 14 Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei.*** 15 Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum.††† 16 Non enim in sempiternum litigabo, neque usque ad finem irascar, quia spiritus a facie mea egredietur, et flatus ego faciam.‡‡‡ 17 Propter iniquitatem avaritiæ ejus iratus sum, et percussi eum. Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum; et abiit vagus in via cordis sui.§§§ 18 Vias ejus vidi, et sanavi eum; et reduxi eum, et reddidi consolationes ipsi, et lugentibus ejus. 19 Creavi fructum labiorum pacem; pacem ei qui longe est et qui prope, dixit Dominus, et sanavi eum.* 20 Impii autem quasi mare fervens, quod quiescere non potest, et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum. 21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]
* 57:1 Justus perit. HIER. Hæc referunt Judæi ad Isaiam, qui serra lignea sectus est a Manasse impiissimo rege, et alios prophetas, quos ipse occidit, viros misericordiæ. Sed verius hoc de illo dicitur, qui est summe justus. Et nemo est. Propter speculatores cæcos et canes mutos. Qui recogitet: quia cæci et muti ignorantes sapientiam, non cogitant ea quæ Dei sunt. 57:2 Veniat pax, requiescat in cubili suo, qui ambulavit in. ID. Propheta precatur ut Christus veniat, resurgens a mortuis requiescat in cubili in gloria, scilicet paternæ majestatis, vel in Ecclesia, in qua in directione ambulavit. 57:6 Libamen. Vinum, oleum et hujusmodi liquores: sacrificium panis, victima et hujusmodi. § 57:7 Super montem excelsum. Hæretici quoque, etc., usque ad ut conculcentur ab hominibus. ** 57:8 Et post ostium: Quasi diceret: Non solum in montibus idola adorasti, sed etiam post ostium posuisti, ut ingrediens videres et semper adorares. Quia juxta me discooperuisti. Metaphora adulteræ sicut supra meretricis, etc., usque ad omnibus exposita intrantibus. †† 57:9 Misisti legatos. Ut afferrent longinqua idola, quasi non sufficiant vicina. Et in hoc Babylonios et Ægyptios deos significat. ‡‡ 57:10 In multitudine viæ tuæ laborasti. Qui ambulat via regia non laborat. Una est via veritatis quæ dicit: Ego sum via, veritas et vita Joan. 14.: Multæ sunt viæ mundanorum, unde, Non sicut viæ meæ sunt viæ vestræ Isa. 40.. §§ 57:13 Qui autem fiduciam habet mei. ID. Qui idola non coluerunt, vel in captivitatem ducti pœnituerunt, sub Zorobabel et aliis ducibus reversi, Deum suum in loco suo adoraverunt secundum Hebræum. Possidebit montem sanctum tuum, scilicet legem Veteris et Novi testamenti; utrumque enim in monte datum. Et ad præmiorum altitudinem invitat, vel Christum. *** 57:14 Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo. ††† 57:15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit. ‡‡‡ 57:16 Non enim in sempiternum litigabo. ID. Non in sempiternum servabo iram meam, neque causabor cum creatura mea, sed percutiam in præsenti, ut sanem in futuro. Quia spiritus. Pax, gaudium, vita omnium, etc., usque ad specialiter ad Judæos. §§§ 57:17 Abscondi a te, etc., scilicet auxilium meum, ut amplius desideres dicens: Ostende faciem tuam, et salvi erimus Psal. 79.. Abiit. ID. Quod quidam intelligens ait: Tota die contristatus ingrediebar Psal. 37.. * 57:19 Creavi: quasi diceret: Liberationem a captivitate, quam per Jeremiam post septuaginta annos promisi, opere complevi Creavi fructum labiorum pacem. 57:20 Impii autem. Supra de illis qui in captivitate pœnitentiam egerunt, et ideo liberati sunt, et de illis qui post ascensionem crediderunt. Hic de illis specialiter loquitur, qui in infidelitate sua remanserunt.