60
[Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.* Quia ecce tenebræ operient terram, et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria ejus in te videbitur. Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui. Leva in circuitu oculos tuos, et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe venient et filiæ tuæ de latere surgent.§ Tunc videbis, et afflues; mirabitur et dilatabitur cor tuum: quando conversa fuerit ad te multitudo maris; fortitudo gentium venerit tibi. Inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et thus deferentes, et laudem Domino annuntiantes.** Omne pecus Cedar congregabitur tibi; arietes Nabaioth ministrabunt tibi: offerentur super placabili altari meo, et domum majestatis meæ glorificabo.†† Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?‡‡ Me enim insulæ exspectant, et naves maris in principio, ut adducam filios tuos de longe; argentum eorum, et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui, et Sancto Israël, quia glorificavit te.§§ 10 Et ædificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, et in reconciliatione mea misertus sum tui.*** 11 Et aperientur portæ tuæ jugiter; die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur. 12 Gens enim et regnum quod non servierit tibi peribit, et gentes solitudine vastabuntur. 13 Gloria Libani ad te veniet, abies, et buxus, et pinus simul ad ornandum locum sanctificationis meæ; et locum pedum meorum glorificabo.††† 14 Et venient ad te curvi filii eorum qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes qui detrahebant tibi: et vocabunt te civitatem Domini, Sion Sancti Israël.‡‡‡ 15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret: ponam te in superbiam sæculorum, gaudium in generationem et generationem:§§§ 16 et suges lac gentium, et mamilla regum lactaberis; et scies quia ego Dominus salvans te, et redemptor tuus, Fortis Jacob. 17 Pro ære afferam aurum, et pro ferro afferam argentum, et pro lignis æs, et pro lapidibus ferrum: et ponam visitationem tuam pacem, et præpositos tuos justitiam.* 18 Non audietur ultra iniquitas in terra tua; vastitas et contritio in terminis tuis: et occupabit salus muros tuos, et portas tuas laudatio. 19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunæ illuminabit te: sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam. 20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui. 21 Populus autem tuus omnes justi; in perpetuum hæreditabunt terram: germen plantationis meæ, opus manus meæ ad glorificandum. 22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortissimam. Ego Dominus in tempore ejus subito faciam istud.]§
* 60:1 Surge, illuminare. HIER. Hæc referunt Judæi ad tempus Christi sui, etc., usque ad ut vel pro his suscipiant Dei Filium. Surge. ID. In Ecclesiis, quæ occidisti in synagogis: surge in gentibus, quæ cecidisti in Judæis. Surge per confessionem, per virtutes quæ cecidisti per negotiationem, per vitia, et cum surrexeris, illuminare, id est accipe Christi fidem. Lumen. Tibi longe ante promissum ad redemptionem tuam venturum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, scilicet qui dicit: Ego sum lux mundi Joan. 1, 8., a quo illuminaberis si fidem Christi susceperis. Gloria Domini. Ad illuminandum. Filius, scilicet sicut sol ortus illuminat mundum, in cujus figura Moysi et Salomoni, alteri tabernaculum, alteri templum ædificanti ostenditur gloria Domini. Gloria quoque Domini fuit mortui resuscitatio, leprosi mundatio, et hujusmodi. 60:2 Terram. ID. Judæos terrena amantes, quibus dicitur: Bona terræ comedetis, quod carnaliter accipiunt. 60:3 Ortus tui. ID. Quoniam scilicet ex aqua et Spiritu sancto nata es, omnes in splendore ortus primitivæ Ecclesiæ ambulamus, quia eamdem fidem habemus, eodem baptismo renascimur. § 60:4 Leva in circuitu oculos. Cui simile: Levate oculos vestros et videte regiones, quia jam albæ sunt ad messem Joan. 4.. Filii tui. HIER. Quos in fide genuisti: Unde Paulus: Per Evangelium ego vos genui I Cor. 4.. Primi fideles de Judæis quando Spiritus sanctus datus est, erant in Jerusalem viri religiosi ex omni natione quæ sub cœlo 1304est Act. 2., vel gentes ex omnibus partibus mundi. De longe venient. Quia longe erant a Deo per idololatriam, unde: Vos qui eratis longe, facti estis prope Ephes. 2.. De latere. ID. Quidam codices habent, etc., usque ad, neque Hieronymi sensus ad hoc inclinatur. ** 60:6 Camelorum. Camelus animal est gibbosum et oneriferum. Hi sunt divites onus divitiarum et peccatorum gibbum portantes. Dromedarii. Dromedarius vel dromas, utrumque enim dicitur: est enim animal camelo minus, sed velocius, in quo figurantur gentes velociter ad fidem currentes. Madian et Epha. Regiones trans Arabiam camelis et dromedariis abundantes, etc., usque ad quæ per thus figuratur, Domino obtulerunt. †† 60:7 Omne pecus Cedar congregabitur. ID. Simplices qui ante erant tenebræ et mœror, etc., usque ad ubi habitabant Saraceni de illius stirpe progeniti. Arietes. Prædicatores, gregis duces, filii prophetarum qui ea quæ prophetæ prædixerunt de Christo impleta docuerunt. Nabaioth, filius Ismælis, et interpretatur prophetia. Ministrabunt tibi. Sancti episcopi, presbyteri ministri Ecclesiæ, corpus et sanguinem Christi fidelibus administrando. ‡‡ 60:8 Qui sunt. Admiratur propheta gentes tam cito ad fidem currentes, vel primitiva Ecclesia: Ad fenestras. Ad fenestras suas stant sancti custodientes quinque sensus corporis, ne per eos tanquam per fenestras intret mors in animas. §§ 60:9 Argentum eorum. Hoc est: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem Rom. 10.. *** 60:10 Filii peregrinorum. Principes gentium qui per orbem Ecclesias ædificaverunt, sicut Constantinus qui Romæ duodecim ecclesias in honorem duodecim apostolorum fecit, et alii multi qui multas exstruxerunt ecclesias, et necessaria præbuerunt. ††† 60:13 Gloria Libani. Libanus mons est confinis terræ promissionis, etc., usque ad reges et principes qui ad Ecclesiam venerunt. Abies. ID. Superbi, scilicet divites, philosophi. Divitias enim et scientiam sequitur superbia. Cyprianus et Hilarius excelsæ in sæculo arbores, Ecclesiam Dei ædificaverunt. Arborum diversitas diversos in Ecclesia ordines significat. Ex quibus omnibus constructa est Ecclesia miro decore distincta. Locum pedum. Ecclesiam, in qua apostoli, etc., usque ad Ecclesiam sustinent institutis, miraculis et exemplis. ‡‡‡ 60:14 Civitatem Domini. Civitas enim a communione dicitur, etc., usque ad qui sollicite circumiret et auxilium præberet. §§§ 60:15 Odio habita. Judæis, quia fidem Christi prædicabat, legis observantias destruebat; gentibus quia unum Deum afferebat, idola nihil esse astruebat. Non erat qui per te transiret. Transiret et benediceret tibi, etc., usque ad insuper superbia aliquando mala, aliquando bona: * 60:17 Pro lignis æs. ID. Per ligna et lapides, etc., usque ad alii fortes fide, ut Cyprianus, et alii martyres, sicut ferrum. Visitationem tuam. ID. Christum, vel apostolos pacificos, et præpositos justos, ut recte doceant et judicent. 60:19 Non erit. Hoc de die judicii. Hoc capitulo cogimur quæcunque dicta sunt vel dicenda, ad ultimum tempus referre, quoniam cœli terræque, solis atque lunæ nobis cessabit officium, et erit ipse Dominus lumen in perpetuum. 60:21 Germen. ID. Angeli, omnes electi, qui fidem quam habent operibus implent. Ipsi germen plantationis Domini et opus manuum ejus, quia ab ipso creati, et in Ecclesia per fidem plantati ad glorificandum creatorem suum. § 60:22 In tempore: adventus Christi. Vel in tempore opportuno vel præfinito. Cum miserit Filius hominis angelos, et colligent de regno ejus omnia scandala.