63
[Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra? iste formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suæ? Ego qui loquor justitiam, et propugnator sum ad salvandum.* Quare ergo rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum; calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea: et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea, et omnia indumenta mea inquinavi. Dies enim ultionis in corde meo; annus redemptionis meæ venit. Circumspexi, et non erat auxiliator; quæsivi, et non fuit qui adjuvaret: et salvavit mihi brachium meum, et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.§ Et conculcavi populos in furore meo, et inebriavi eos in indignatione mea, et detraxi in terram virtutem eorum.] [Miserationum Domini recordabor; laudem Domini super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, et super multitudinem bonorum domui Israël, quæ largitus est eis secundum indulgentiam suam, et secundum multitudinem misericordiarum suarum.** Et dixit: Verumtamen populus meus est, filii non negantes; et factus est eis salvator. In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi.†† 10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus: et conversus est eis in inimicum, et ipse debellavit eos.‡‡ 11 Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui;§§ 12 qui eduxit ad dexteram Moysen, brachio majestatis suæ; qui scidit aquas ante eos, ut faceret sibi nomen sempiternum;*** 13 qui eduxit eos per abyssos, quasi equum in deserto non impingentem? 14 Quasi animal in campo descendens, spiritus Domini ductor ejus fuit. Sic adduxisti populum tuum, ut faceres tibi nomen gloriæ.††† 15 Attende de cælo, et vide de habitaculo sancto tuo, et gloriæ tuæ. Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua, multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum? Super me continuerunt se.‡‡‡ 16 Tu enim pater noster: et Abraham nescivit nos, et Israël ignoravit nos: tu, Domine, pater noster, redemptor noster, a sæculo nomen tuum.§§§ 17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis; indurasti cor nostrum ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hæreditatis tuæ.* 18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum: hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam. 19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos.]
* 63:1 Quis est iste. Quidam angeli non plene cognoscentes mysterium incarnationis, passionis, resurrectionis, videntes ad cœlos ascendere Dominum cum multitudine angelorum et sanctorum hominum propria virtute, non auxilio angelorum, admirantur incarnationis, et passionis, et resurrectionis, et ascensionis mysterium: et quomodo sibi et aliis aperiat regnum cœlorum; unde et angelis Dominum comitantibus dicunt: Quis est iste? Et David similiter: Quis est iste rex gloriæ? Psal. 23.. Videtur tamen Augustus dicere super Genesim quod omnes angeli ab ipsa creatione sua, statim cognoverunt in contemplatione sui creatoris, quidquid ipse erat facturus. Hieronymus autem aperte declarat quia quidam angeli, donec perficeretur mysterium incarnationis, ad plenum non cognoverunt. De Edom. Edom ex HIER. ab edulio rufæ lentis, etc., usque ad vel de inferno spoliato victor cum fidelibus suis. Formosus in stola. Formosum calidum. Unde formosus quasi calidus, quia ex colore rubeus et roseus efficitur vultus, et inde speciosus. 63:2 Quare ergo. ID. Tanquam dicant angeli: Didicimus, etc., usque ad magis tibi clementia convenit quam crudelitas. 63:3 Solus. Solus Samson præcisis crinibus Philisthæis exponitur, nec angelus nec archangelus vel quilibet cœlestis spiritus. Denique humani generis nullus vel Judæus vel Gentilis auxiliator: solus pugnat, solus superat. Aspersus est. HIER. Sanguis meus eorum rancore, etc., usque ad cujus sæpe sanguis super vestimenta victoris aspergitur. § 63:5 Et non fuit, etc. Unde: Omnes amici mei dereliquerunt me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me Job. 19.. Et salvavit. Hieronymus ad Augustinum et Alipium, impietatem Sabellii declinantes, tres personas expressas sub proprietate distinguimus, non ipsum sibi Patrem, non ipsum sibi Filium, non ipsum sibi Spiritum sanctum esse dicentes: sed aliam Patris, aliam Filii, aliam Spiritus sancti personam esse. Non enim nomina tantummodo, sed proprietates nominum confitemur. ** 63:7 Miserationum. HIER. Propheta in persona Judaici populi pœnitentis et misericordiam Domini recognoscentis. †† 63:9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos. ‡‡ 63:10 Spiritum sancti ejus. Id est Moysi: unde, Exacerbaverunt Moysen in castris, et Aaron sanctum Domini. Psal. CV. Vel sancti ejus, Christi, cui credere noluerunt. Filius enim Dei qui nos redemit, ipsos de Ægypto et mari Rubro liberavit. Spiritum sanctum, vel, sancti ejus. Quidam codices habent, scilicet Spiritum sanctum, quem contristat, qui virum spiritualem contristat: unde, Qui vos tangit, quasi qui tangit pupillam oculi mei. Zach. 2. Vel, angelum in custodiam missum, quem sæpe male faciendo offenderunt. §§ 63:11 Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris. *** 63:12 Qui scidit aquas ante eos. Vel dicitur. Cum Moyses mare percussisset, et in duodecim vias scidisset et aliis hæsitantibus, tribus Juda ingressa est, et ob hoc regni dignitatem adepta est. ††† 63:14 Spiritus Domini. Angelus, scilicet; unde: Et præcedet te angelus meus Exod. 14.. Spiritus enim, naturæ nomen est, angelus officii. ‡‡‡ 63:15 Attende de cœlo et vide. Dominus ubique totus et semper est, unde: Cœlum et terram ego impleo Jer. 23.. Dicitur tamen sedem habere in cœlo, secundum illud: Cœlum mihi sedes Isa. 66., quia scilicet in cœlestibus angelis et hominibus justis quorum scilicet conversatio est in cœlis ejus voluntas præcipue fit. Ubi est zelus tuus, etc. Quasi dicat: Quia peccavimus, et nos odisse cœpisti, recessit zelus tuus: quo recedente recessit fortitudo, et paternorum viscerum superatur affectus. §§§ 63:16 Abraham nescivit. HIER. Quasi dicat: Quia te offendimus, etc., usque ad non obliviscatur filiorum suorum, ne per ipsos nomen Dei blasphemetur in gentibus. * 63:17 Quare errare. Paulus ad Corinthios scribens, ad unius scilicet populum civitatis pro varietate habitantium sanctorum scilicet et peccatorum, nunc laudat, nunc reprehendit: sic præsens capitulum, quod ex oratione populi Deum deprecantis contexitur, nunc laudat Dominum, nunc accusat, juxta secundam regulam Ticonii, quæ est de corpore Domini. 63:19 Quasi in principio. HIER. Antequam vocares nos, etc., usque ad non vocabuntur populus Dei, a Christo scilicet Christiani.