20
Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:* [Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti.§ Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit,** quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est?†† Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna.‡‡ Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus.§§ 10 Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum.*** 11 Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient.††† 12 Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua.‡‡‡ 13 Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. 14 Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus.§§§ 15 Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus.* 16 Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. 17 (Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) 18 Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. 19 Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam.§ 20 Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.** 21 Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.†† 22 Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.‡‡ 23 Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum.§§ 24 Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum.*** 25 Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles.††† 26 Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus; devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo.‡‡‡ 27 Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum.§§§ 28 Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei.* 29 Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.]
* 20:1 Idcirco cogitationes. GREG. in Job., l. 15. Ac si dicat: quia extremi judicii terrorem considero, idcirco cogitationum tumultibus in timore confundor. Et mens in diversa rapitur. Quando modo mala quæ agere neglexit, modo reprehensibilia in quibus est, modo recta quæ sibi adhuc deesse conspicit, sollicito pavore perpendit. Isti ex societate Job noverunt quidem recte vivere, sed judicia Dei subtiliter pensare nescientes, justos hic non posse percuti credunt. Et ideo hunc suspicati sunt iniquum, et ad increpationem dilabuntur: ad quam tamen sub quadam reverentia descendunt. Unde iste subdit. 20:3 Doctrinam qua, etc. Ibid. Quibus moderate præmissis, etc., usque ad et hoc invenio quod laus impiorum, etc. 20:4 Hoc scio a principio. Si enim ab ipso humani generis exortu usque ad hoc tempus mentis oculos ducimus, omne quod finiri potuit, quam breve fuerit, videmus. § 20:5 Et gaudium hypocritæ. Gaudium hypocritæ in similitudinem puncti est. Nam sicut stylus in puncto, dum ponitur, levatur, sic hypocrita præsentis vitæ laudem dum tangit, amittit. Ad instar puncti, quia lætitia pertransit, pœna permanet: apparet ad momentum, disparet in perpetuum. ** 20:6 Si ascenderit, id est, etsi cœlestem vitam se agere simulat, etsi intellectum suum similem veris prædicatoribus ostentat, quasi sterquilinium tamen in fine perdetur, quia mens illius pro vitiorum suorum fœtore damnabitur. †† 20:7 Et qui eum viderant, dicent. Ibid. Qui hunc elatum viderunt, exstincto dicent, Ubi est? quia neque in hoc sæculo ubi elatus fuerat, apparet, neque in æternitatis requie, de qua esse putabatur. ‡‡ 20:8 Velut somnium avolans. Vita hypocritæ, etc., usque ad quia hominum favores dormiens videbat. §§ 20:9 Oculus qui eum viderat. Locus hypocritæ cor adulantium: ibi quippe requiescit, ubi favores invenit. Oculus ergo qui eum viderat non videbit, quia in morte amatoribus suis absconditur, qui eum consueverant admirando conspicere. Neque ultra intuebitur. Quia linguæ adulantium hunc ad judicium favoribus non sequuntur. *** 20:10 Filii ejus atterentur, etc. Quia hi qui in hypocrisi ex ejus imitatione nascuntur, dum veritatis soliditatem non tenent, in cordis egestate deficiunt. ††† 20:11 Ossa ejus implebuntur. Adolescentia hypocritæ inchoatio pravitatis est, etc., usque ad omni soliditate vacuari ac deperire. ‡‡‡ 20:12 Cum enim dulce fuerit. Ibid. In ore cordis suavis est iniquitas, quam sub tegmine blandæ locutionis operit. Malum enim in lingua, et non sub lingua esset, si loquens hypocrita malitiam aperiret. Parcet illi et non. Malo quod diligit parcit, qui non hoc pœnitendo persequitur; et non derelinquit, sed cetat in gutture, quia sic servat in cogitatione, ut nunquam proferat in voce. BEDA. Id est, palpat, fovet et nutrit malum suum, et delectans se in illo, nunquam pœnitet ut ab eo discedat. §§§ 20:14 Panis ejus in utero. Plerumque hypocrita pane sacri eloquii erudiri studet, non ut eo vivat, sed ut doctus appareat; sed dum doctrinæ verbum, quod male quærit, prave intelligit, et in hæreses labitur: contingit ei ut sicut de felle aspidum, sic moriatur de pane. Sed quia Dei eloquia, etiam si recte intelligat, in opere nequaquam servat, in præsenti vita perdit, ut nesciat quod agere voluit. * 20:15 Divitias. Sacræ legis quas legendo devoravit, obliviscendo evomet: quas Deus justo judicio de ejus memoria evellit. Caput aspidum. Ibid. Aspis parvus est serpens, etc., usque ad velut ex lingua vipera occidit. 20:17 Non videat rivulos. Ibid. Rivuli fluminis sunt dona Spiritus sancti, etc., usque ad mysterium incarnationis Christi significat. 20:18 Luet quæ fecit omnia. Persolvet enim in tormento ea quæ hic illicita servavit desideria, nec in morte consumetur, sed ut sine fine crucietur, vivere sine fine compellitur, ut cujus vita hic mortua fuit in culpa, illic ejus mors vivat in pœna. Dicat ergo, luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur, quia cruciatur et non exstinguitur: moritur et vivit, deficit et subsistit semper, et sine fine est. § 20:19 Quoniam confringens. Domum pauperis confringit et nudat, quia eum quem per potentiam conterit, exspoliare per avaritiam non erubescit ** 20:20 Nec est satiatus venter. Venter quippe iniqui avaritia est, et in ipsa colligitur quidquid perverso desiderio glutitur. Liquet vero quia avaritia desideratis rebus non exstinguitur, sed augetur; nam more ignis cum ligna quæ consumat acceperit, excrescit, et unde videtur ad momentum flamma comprimi, inde paulo post cernitur dilatari. Et cum habuerit quod concupierat. Majoris iracundiæ est cum hoc tribuitur quod male desideratur, quia inde repentina ultio sequitur, quia hoc quoque obtinuit, quod Deo irascente concupivit. †† 20:21 Non remansit de civitate ejus. Percusso hypocrita, de cibo ejus nihil remanet, quia cum ad supplicia ducitur, a cunctis quæ possederat alienatur. Propterea nihil, etc. Quia de hac vita subtractus, ad judicem nudus vadit. ‡‡ 20:22 Cum satiatus fuerit, arctabitur. GREG. Cum multa congesserit arctatur; anxiatur enim qualiter acquisita custodiat. Æstuabit, et omnis dolor. Hinc inde insidiatores metuit, etc., usque ad tanto facilius rapitur ad tormentum. Sequitur: §§ 20:23 Utinam impleatur venter ejus, etc., pluat super illum bellum. Bellum Deo pluere, etc., usque ad prævidere comtempsit. *** 20:24 Fugiet arma. Ibid. Surripit avarus aliena aliquando, etc., usque ad æterni judicii se percussionibus ante ponit. Interim autem, ††† 20:25 Gladius eductus, etc. Iniquus, dum prava in cogitatione machinatur, quasi gladius in vagina est. De vagina egreditur dum per iniquitatem malæ operationis aperitur; eductus autem per seductorem, egrediens vero per propriam voluntatem, Vadent et venient, etc. Maligni spiritus bonis mentibus sunt, etc., usque ad elatio de continentia surrogatur, etc. ‡‡‡ 20:26 Omnes tenebræ absconditæ sunt. Nam qui cuncta simul in effectu non explet, cuncta quæ noceant in mente tacitus tenet. Devorabit eum, etc. Ignis gehennæ qui studio humano non succenditur, sed creatus est a Deo ab origine mundi. Affligetur relictus. Iniqui tabernaculum caro est, quia ipsam lætus inhabitat, cum qua ejus spiritus cruciabitur. Boni non in carne gaudium suum ponunt, sed in cœlo. Relictus a carne a qua abstrahitur, quam hic amavit, nec relinquere voluit: tunc propter tormenta relinquere volet, sed non poterit. §§§ 20:27 Revelabunt; Ibid. quia hic nec bonis nec malis pepercit, eum in tremendo examine, justorum vita et peccatorum pariter accusabit. * 20:28 Apertum erit. Cum omne malum, quod in conscientia ejus nascebatur, adveniente judice, ostenditur. Detrahetur in: quia vindictæ tempore raptus ad supplicia, ab æterni judicis vultu separatur. 20:29 Hæc est pars hominis impii. Cum enim Dei justitia supplicium a reprobis pro perversis actibus exigit, eis mala usque ad verborum retributionem reddit.