25
Respondens autem Baldad Suhites, dixit:* [Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere?§ Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus:** quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?]††
* 25:1 Respondens autem, etc. Ibid. Quia Job multa dixit, etc., usque ad quæ jure ejusdem potentiæ quando careat, nescit? 25:2 Qui facit concordiam. In concordiam componuntur summa, etc., usque ad quod obtinere non valent nunquam volunt. 25:3 Nunquid est. In cognitione humana superiorum numerus spirituum non est, quia quanta sit illic frequentia invisibilis exercitus, nescit: qui milites dicuntur, quia decertant contra æreas potestates, non labore, sed imperio. Et super. Quia militum eorumdem sive electorum virtus non propriis viribus, sed supernæ gratiæ infusione roboratur: quæ si in corde nostro non surgeret, profecto mens nostra in tenebris maneret, unde subdit: § 25:4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur. ** 25:5 Ecce enim. Per lunam Ecclesia, per stellas singulorum bene viventium animæ designantur: qui culpas subigere perfecte desiderant. Sed quousque corruptione carnis astringuntur, ejus vinculis ligantur, quanto magis homo putredo! †† 25:6 Et filius, ac si dicat, etc., usque ad sicut ex homine filius hominis, ita ex putredine nascitur vermis.