31
1 [Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine.
2 Quam enim partem haberet in me Deus desuper, et hæreditatem Omnipotens de excelsis?
3 Numquid non perditio est iniquo, et alienatio operantibus injustitiam?
4 Nonne ipse considerat vias meas, et cunctos gressus meos dinumerat?
5 Si ambulavi in vanitate, et festinavit in dolo pes meus,
6 appendat me in statera justa, et sciat Deus simplicitatem meam.
7 Si declinavit gressus meus de via, et si secutum est oculos meos cor meum, et si manibus meis adhæsit macula,
8 seram, et alius comedat, et progenies mea eradicetur.
9 Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum,
10 scortum alterius sit uxor mea, et super illam incurventur alii.
11 Hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.
12 Ignis est usque ad perditionem devorans, et omnia eradicans genimina.
13 Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me:
14 quid enim faciam cum surrexerit ad judicandum Deus? et cum quæsierit, quid respondebo illi?
15 Numquid non in utero fecit me, qui et illum operatus est, et formavit me in vulva unus?
16 Si negavi quod volebant pauperibus, et oculos viduæ expectare feci;
17 si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea
18 (quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero matris meæ egressa est mecum);
19 si despexi pereuntem, eo quod non habuerit indumentum, et absque operimento pauperem;
20 si non benedixerunt mihi latera ejus, et de velleribus ovium mearum calefactus est;
21 si levavi super pupillum manum meam, etiam cum viderem me in porta superiorem:
22 humerus meus a junctura sua cadat, et brachium meum cum suis ossibus confringatur.
23 Semper enim quasi tumentes super me fluctus timui Deum, et pondus ejus ferre non potui.
24 Si putavi aurum robur meum, et obrizo dixi: Fiducia mea;
25 si lætatus sum super multis divitiis meis, et quia plurima reperit manus mea;
26 si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare,
27 et lætatum est in abscondito cor meum, et osculatus sum manum meam ore meo:
28 quæ est iniquitas maxima, et negatio contra Deum altissimum.
29 Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum:
30 non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus.
31 Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur?
32 foris non mansit peregrinus: ostium meum viatori patuit.
33 Si abscondi quasi homo peccatum meum, et celavi in sinu meo iniquitatem meam;
34 si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me: et non magis tacui, nec egressus sum ostium.
35 Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat Omnipotens, et librum scribat ipse qui judicat,
36 ut in humero meo portem illum, et circumdem illum quasi coronam mihi?
37 Per singulos gradus meos pronuntiabo illum, et quasi principi offeram eum.
38 Si adversum me terra mea clamat, et cum ipsa sulci ejus deflent:
39 si fructus ejus comedi absque pecunia, et animam agricolarum ejus afflixi:
40 pro frumento oriatur mihi tribulus, et pro hordeo spina.] Finita sunt verba Job.