40
1 Respondens autem Dominus Job de turbine, dixit:
2 [Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et indica mihi.
3 Numquid irritum facies judicium meum, et condemnabis me, ut tu justificeris?
4 Et si habes brachium sicut Deus? et si voce simili tonas?
5 Circumda tibi decorem, et in sublime erigere, et esto gloriosus, et speciosis induere vestibus.
6 Disperge superbos in furore tuo, et respiciens omnem arrogantem humilia.
7 Respice cunctos superbos, et confunde eos, et contere impios in loco suo.
8 Absconde eos in pulvere simul, et facies eorum demerge in foveam.
9 Et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
10 Ecce behemoth quem feci tecum, fœnum quasi bos comedet.
11 Fortitudo ejus in lumbis ejus, et virtus illius in umbilico ventris ejus.
12 Stringit caudam suam quasi cedrum; nervi testiculorum ejus perplexi sunt.
13 Ossa ejus velut fistulæ æris; cartilago illius quasi laminæ ferreæ.
14 Ipse est principium viarum Dei: qui fecit eum applicabit gladium ejus.
15 Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.
16 Sub umbra dormit in secreto calami, et in locis humentibus.
17 Protegunt umbræ umbram ejus: circumdabunt eum salices torrentis.
18 Ecce absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Jordanis in os ejus.
19 In oculis ejus quasi hamo capiet eum, et in sudibus perforabit nares ejus.
20 An extrahere poteris Leviathan hamo, et fune ligabis linguam ejus?
21 Numquid pones circulum in naribus ejus, aut armilla perforabis maxillam ejus?
22 Numquid multiplicabit ad te preces, aut loquetur tibi mollia?
23 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
24 Numquid illudes ei quasi avi, aut ligabis eum ancillis tuis?
25 Concident eum amici? divident illum negotiatores?
26 Numquid implebis sagenas pelle ejus, et gurgustium piscium capite illius?
27 Pone super eum manum tuam: memento belli, nec ultra addas loqui.
28 Ecce spes ejus frustrabitur eum, et videntibus cunctis præcipitabitur.]