9
Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate:* et interrogaverunt eum discipuli ejus: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur? Respondit Jesus: Neque hic peccavit, neque parentes ejus: sed ut manifestentur opera Dei in illo. Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est: venit nox, quando nemo potest operari: quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus,§ et dixit ei: Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns.** Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant: Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est. Alii autem: Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat: Quia ego sum. 10 Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi? 11 Respondit: Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit: et unxit oculos meos, et dixit mihi: Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. 12 Et dixerunt ei: Ubi est ille? Ait: Nescio. 13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam: Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant: Quomodo potest homo peccator hæc signa facere? Et schisma erat inter eos.†† 17 Dicunt ergo cæco iterum: Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos? Ille autem dixit: Quia propheta est.‡‡ 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat:§§ 19 et interrogaverunt eos, dicentes: Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est? quomodo ergo nunc videt? 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est: 21 quomodo autem nunc videat, nescimus: aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus; ipsum interrogate: ætatem habet, ipse de se loquatur. 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos: jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. 23 Propterea parentes ejus dixerunt: Quia ætatem habet, ipsum interrogate. 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei: Da gloriam Deo: nos scimus quia hic homo peccator est. 25 Dixit ergo eis ille: Si peccator est, nescio; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. 26 Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? quomodo aperuit tibi oculos? 27 Respondit eis: Dixi vobis jam, et audistis: quod iterum vultis audire? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri?*** 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt: Tu discipulus illius sis: nos autem Moysi discipuli sumus.††† 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit.‡‡‡ 30 Respondit ille homo, et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos: 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit: sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam.§§§ 34 Responderunt, et dixerunt ei: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras.* 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras: et cum invenisset eum, dixit ei: Tu credis in Filium Dei? 36 Respondit ille, et dixit: Quis est, Domine, ut credam in eum? 37 Et dixit ei Jesus: Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. 38 At ille ait: Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. 39 Et dixit Jesus: In judicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant.§ 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei: Numquid et nos cæci sumus? 41 Dixit eis Jesus: Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus: peccatum vestrum manet.
* 9:1 Et præteriens. Non stans in via peccatorum, sed secus viam nostræ mortalitatis. Cæcum. Cæcus significat humanum genus, in quo cæcitas naturalis, quia peccante primo homine, vitium propter naturam inolevit, unde secundum mentem omnis homo cæcus natus est. 9:3 Neque hic peccavit. Peccaverunt quidem, sed non illo peccato factum est, ut cæcus nasceretur, sed hæc est causa, ut manifestentur opera Dei in illo. Ut eum illuminando et per eum quid in cæcitate humani generis facturus sit significando, Filius Dei manifestetur; unde subdit: Me oportet operari. 9:5 Quandiu sum in mundo. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et semper usque ad consummationem sæculi per fidem est cum electis, et est tempus operandi. Nox illa est infernalis, in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tantum est tempus recipiendi. § 9:6 Et fecit lutum. Sicut primum hominem de limo terræ formavit, ita per idem genus luti genus humanum reformavit. De saliva lutum fecit, quia Verbum caro factum est. Saliva est sapientia quæ ex ore Altissimi prodiit. Terra est caro Christi. Unxit oculos. Id est, catechumenum fecit, qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt, sed mittitur ut lavet, id est, baptizetur in Misso, id est in Christo, propter quod nomen piscinæ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit. ** 9:7 Et venit videns, etc. Quæritur quomodo istum sine fide sanaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiore, exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur: iste non propter peccatum, sed propter gloriam Dei languebat. †† 9:16 Non est hic homo a Deo, etc. Ille spiritualiter custodit sabbatum, qui est sine peccato; illi non, qui servi sunt peccati. ‡‡ 9:17 Tu quid dicis, etc. Quærunt calumniam, ut ille de synagoga pelleretur, sed a Christo inveniretur. Ille autem dixit, etc. Adhuc inunctus in corde, qui confitetur, non tamen mentitur. §§ 9:18 Donec vocaverunt, etc. Mystice: Parentes, id est diabolus vel vitia, qui dicunt. Ætatem habet, ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum. Da gloriam Deo: Nos scimus, etc. Dare gloriam Deo, est veritatem de aliquo quasi præsente Deo dicere, hoc est: Confiteri istum non esse Deum sicut nos, sed peccatorem. *** 9:27 Quid iterum, etc. AUG. Stomachatur contra duritiam eorum, de cæco factus videns, et cæcos jam non ferens. ††† 9:28 Maledixerunt ergo ei. Secundum cor eorum maledictio est. Sed quod dicitur optabile est omnibus, ut discipuli Christi sint. ‡‡‡ 9:29 Hunc autem nescimus. Superius dixerant: Hunc scimus: unde hinc dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus quæ abjicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute: nescitur unde sit, et ut Deus cæcos illuminat. §§§ 9:33 Nisi esset hic a Deo, etc. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hæc enim non nisi a Domino, nec a discipulis fierent, nisi Deus in eis. * 9:34 In peccatis natus est totus. Id est, cum clausis oculis, quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat, extra oculos, intus cor aperit. Et tu doces nos? Et ejecerunt eum foras. Toties interrogando ut discerent, magistrum fecerant, sed ingrati docentem projecerunt. Sed quia expulsus, magis factus est Christianus. 9:36 Quis est, etc. Adhuc inunctus his verbis ostendit se jamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat, ignorasse. 9:37 Et vidisti. Jam Dominus lavat faciem inuncti, jam cordis oculos illuminat et ille non tantum Filium hominis, sed etiam confitetur Filium Dei. § 9:39 Ut qui non vident. Id est, qui se videre putant, quærunt ut videant, et qui vident, id est, qui se videre putant, et medicum non quærunt, et hoc est judicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Judicium enim damnationis non modo, sed in fine faciet; unde: Ego non judico quemquam.