INCIPIT LIBER JEREMIÆ PROPHETÆ
1
Verba Jeremiæ filii Helciæ, de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, in terra Benjamin.* Quod factum est verbum Domini ad eum in diebus Josiæ filii Amon, regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. Et factum est in diebus Joakim filii Josiæ, regis Juda, usque ad consummationem undecimi anni Sedeciæ, filii Josiæ, regis Juda, usque ad transmigrationem Jerusalem, in mense quinto. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.]§ Et dixit Dominus ad me: [Noli dicere: Puer sum: quoniam ad omnia quæ mittam te ibis, et universa quæcumque mandavero tibi loqueris. Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, dicit Dominus.] Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit Dominus ad me: [Ecce dedi verba mea in ore tuo:** 10 ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.] 11 Et factum est verbum Domini ad me, dicens: [Quid tu vides, Jeremia?] Et dixi: [Virgam vigilantem ego video.]†† 12 Et dixit Dominus ad me: [Bene vidisti: quia vigilabo ego super verbo meo, ut faciam illud.] 13 Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens: [Quid tu vides?] Et dixi: [Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis.]‡‡ 14 Et dixit Dominus ad me: [Ab aquilone pandetur malum super omnes habitatores terræ:§§ 15 quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus: et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circuitu, et super universas urbes Juda: 16 et loquar judicia mea cum eis super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum. 17 Tu ergo, accinge lumbos tuos, et surge, et loquere ad eos omnia quæ ego præcipio tibi. Ne formides a facie eorum, nec enim timere te faciam vultum eorum.*** 18 Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, super omnem terram, regibus Juda, principibus ejus, et sacerdotibus, et populo terræ.††† 19 Et bellabunt adversum te, et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te.]
* 1:1 Præfatio Hæc interpretatio Hieronymi est. Si quid in ea moverit, secundum Hebræos codices exploretur. Alia est Septuaginta interpretum Ecclesiis usitata: quæ, quamvis nonnulla aliter habeat quam in Hebræis codicibus invenitur, tamen utraque, id est secundum Septuaginta et secundum Hebræam, apostolica auctoritate firmata est. Non errore neque reprehensione superiori, sed certo consilio Septuaginta nonnulla aliter dixisse vel contexisse intelliguntur. Quod ideo præmonemus, ne quisquam alteram ex altera velit emendare: quod singulorum in suo genere veritas observanda est. Argumentum Incipit Jeremias Anathotites, qui est viculus tribus a Hierosolymis distans millibus, apud Thamnas in Ægypto a populo lapidibus obrutus occubuit. Jacet vero in eo loco sepultus, quo dudum Pharao rex habitaverat. Et quoniam postulatione sua defugatis ab eodem loco serpentibus, Ægyptios a tactu aspidum facit esse securos, magna eum ibi religione Ægyptii venerantur. Verba Jeremiæ. HIER. LXX: Verbum Dei, quia verba Jeremiæ verbum Domini est. 1:2 In diebus, etc. ID. Mirabilis Dei clementia. Jam captivitate vicina, et Babylonio exercitu vallante Jerusalem, nihilominus populum ad pœnitentiam vocat, mallens servare conversos quam perdere delinquentes. 1:5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt. § 1:6 A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur. ** 1:9 Et misit, etc. ID. Notandum quod hic manus Dei mittitur, etc., usque ad ut confidentiam accipiat prædicandi. ID. Quatuor tristibus duo læta succedunt, etc., usque ad et propinare jubetur omnibus nationibus. †† 1:11 Virgam vigiliarum. ID. Virga vigiliarum, etc., usque ad resurrectione Domini floruisse narratur. ‡‡ 1:13 Et factum est. Gradatim peccantes corripiuntur; qui noluerunt, percutiente virga, corrigi vel emendari, mittuntur in ollam succensam, de qua plenius Ezechiel. Ollam succensam. Hinc Dominus ad Job dicit, etc., usque ad sed hæc violenta et prava interpretatio est. §§ 1:14 Habitatores terræ. De quibus in Apocalypsi, etc., usque ad et Petrus: Electis advenis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ et Bithyniæ. *** 1:17 Tu ergo accinge, etc. ID. Job quoque præcipitur, etc., usque ad sed civitatem totam quæ super montem posita latere non potest. ††† 1:18 Et in columnam. De qua Apostolus: Columna et firmamentum veritatis I Tim.. Et Petrus et Jacobus et Joannes qui putabantur esse columnæ Ecclesiæ, et Paulo et Barnabæ dederunt dextras communionis. Regibus Juda. ID. Si quando reges Juda, etc., usque ad in Domino speret ut vincat.