11
Verbum quod factum est a Domino ad Jeremiam, dicens:* [Audite verba pacti hujus, et loquimini ad viros Juda, et ad habitatores Jerusalem, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Maledictus vir qui non audierit verba pacti hujus quod præcepi patribus vestris, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de fornace ferrea, dicens: Audite vocem meam, et facite omnia quæ præcipio vobis, et eritis mihi in populum, et ego ero vobis in Deum:§ ut suscitem juramentum quod juravi patribus vestris, daturum me eis terram fluentem lacte et melle, sicut est dies hæc.] Et respondi, et dixi: Amen, Domine.** Et dixit Dominus ad me: [Vociferare omnia verba hæc in civitatibus Juda, et foris Jerusalem, dicens: Audite verba pacti hujus, et facite illa, quia contestans contestatus sum patres vestros, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, usque ad diem hanc: mane consurgens contestatus sum, et dixi: Audite vocem meam.†† Et non audierunt, nec inclinaverunt aurem suam, sed abierunt, unusquisque in pravitate cordis sui mali: et induxi super eos omnia verba pacti hujus quod præcepi ut facerent, et non fecerunt.] Et dixit Dominus ad me: [Inventa est conjuratio in viris Juda et in habitatoribus Jerusalem.‡‡ 10 Reversi sunt ad iniquitates patrum suorum priores, qui noluerunt audire verba mea: et hi ergo abierunt post deos alienos, ut servirent eis: irritum fecerunt domus Israël et domus Juda pactum meum quod pepigi cum patribus eorum. 11 Quam ob rem hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam super eos mala de quibus exire non poterunt: et clamabunt ad me, et non exaudiam eos.§§ 12 Et ibunt civitates Juda et habitatores Jerusalem, et clamabunt ad deos quibus libant, et non salvabunt eos in tempore afflictionis eorum. 13 Secundum numerum enim civitatum tuarum erant dii tui, Juda: et secundum numerum viarum Jerusalem, posuisti aras confusionis, aras ad libandum Baalim.*** 14 Tu ergo noli orare pro populo hoc, et ne assumas pro eis laudem et orationem, quia non exaudiam in tempore clamoris eorum ad me, in tempore afflictionis eorum.††† 15 Quid est, quod dilectus meus in domo mea fecit scelera multa? numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas, in quibus gloriata es?‡‡‡ 16 Olivam uberem, pulchram, fructiferam, speciosam, vocavit Dominus nomen tuum: ad vocem loquelæ, grandis exarsit ignis in ea, et combusta sunt fruteta ejus.§§§ 17 Et Dominus exercituum, qui plantavit te, locutus est super te malum, pro malis domus Israël, et domus Juda, quæ fecerunt sibi ad irritandum me, libantes Baalim.]* 18 [Tu autem, Domine, demonstrasti mihi, et cognovi: tunc ostendisti mihi studia eorum. 19 Et ego quasi agnus mansuetus, qui portatur ad victimam: et non cognovi quia cogitaverunt super me consilia, dicentes: Mittamus lignum in panem ejus, et eradamus eum de terra viventium, et nomen ejus non memoretur amplius. 20 Tu autem, Domine Sabaoth, qui judicas juste, et probas renes et corda, videam ultionem tuam ex eis: tibi enim revelavi causam meam. 21 Propterea hæc dicit Dominus ad viros Anathoth, qui quærunt animam tuam, et dicunt: Non prophetabis in nomine Domini, et non morieris in manibus nostris: 22 propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame.§ 23 Et reliquiæ non erunt ex eis: inducam enim malum super viros Anathoth, annum visitationis eorum.]
* 11:1 Verbum.ORIG., Hom. in Ezech. Quod scilicet in principio apud Deum, etc., usque ad et discipulis ait: Vobiscum sum usque ad consummationem sæculi Matth. 28.. Verbum quod factum est. HIER. Non est positum in titulo, quo tempore, etc., usque ad ad viros Juda et Jerusalem sermo dirigitur. 11:2 Audite, etc., Viros Juda, etc. Alleg. Christianos scilicet, Christus enim de Juda ortus est. De quo vere dicitur: Juda, te laudabunt fratres tui: manus tuæ super dorsum inimicorum tuorum Gen. XLIX., etc. Jerusalem. Ecclesiæ, quæ est civitas regis magni, et visio pacis. Pax enim in ea multiplicatur et cernitur. 11:3 Maledictus. ORIG. Judæi enim maledicti sunt, qui non audierunt testamentum Dei, quando eduxit eos de terra Ægypti. Nos autem qui in Christo credimus, testamento ejus obedimus quod per Moysen traditur: et nobis hoc dicitur ne maledicti simus. § 11:4 Eduxi eos. HIER., ORIG. Nos quoque eduxit Deus de Ægypto et fornace ferrea, etc., usque ad in lege obedientia mandatorum, hic similitudo Dei. Et eritis. Non est Deus omnium, sed eorum tantum quibus se largitur; unde: Ego sum Dominus Deus tuus sanctus Isræl Ezech. 14.. Et alibi quoque inquit, Ero Deus eorum Exod. 3. Et, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob. Quod exponens Salvator ait: Deus autem non est mortuorum, sed vivorum Luc. 29.. Mortuus est, scilicet peccator. ** 11:5 Lacte et melle. HIER. Melle et lacte rerum omnium abundantiam significat, etc., usque ad vel, fiat, Domine, id est, semper maneat quod dedisti. †† 11:7 Quia contestans, etc. Usque, ut facerent hæc, in Septuaginta non habentur. Quod sequitur: Et non fecerunt, ab ipsis: in fine superioris capituli positum est. Audite verba pacti hujus, etc. ‡‡ 11:9 Inventa est conjuratio. ORIG. Inventa est colligatio in viris Juda, etc. Si peccaverimus, etc., usque ad et efficieris filius Dei in Christo Jesu. §§ 11:11 Clamabunt. In necessitatibus, et non exaudiam, quia me audire noluerunt. Quod et Saul passus est, etc., usque ad quod nunc dicitur ad Judam et Jerusalem pertinet quibus instat captivitas. *** 11:13 Secundum numerum. ID. In libro Regum et Paralipomenorum invenimus Judam et Jeremiam multo pejora, etc., usque ad tot in confusionem suam aras haberent, quibus idolis immolarent. ††† 11:14 Tu ergo. ID. Præcipitur prophetæ, ne pro eis oret in quos, etc., usque ad ex his discimus, frustra pro aliquo rogari, qui non meretur accipere. ‡‡‡ 11:15 Quid est, etc. ID. Dicamus hoc principibus ecclesiarum et divitibus, cum aliena rapiant et malitias cordis sui non auferant, putant se Dei mereri clementiam. Nunquid carnes sanctæ. At nunc publice offerentium nomina recitantur, et redemptio peccatorum in laudem mutatur: nec evangelicæ viduæ memoria celebratur, quæ plus omnibus in gazophylacium misit. §§§ 11:16 Ad vocem loquelæ. HIER. Quasi dicat: Exaltatus per superbiam, non humiliter creatorem et dominatorem tuum intellexisti, sed contra Dominum granditer locutus, igne ejus succensus redigeris in nihilum. * 11:17 Et Dominus. Quasi: Olivam uberem, pulchram, fructiferam vocavit te dominus tuus atque plantavit: sed propter vocem loquelæ grandis flamma ejus descendit in te. 11:18 Tu autem. HIER. Judæi et nostri judaizantes ad personam Jeremiæ hoc referunt, etc., usque ad nisi forte dicant populum cogitasse, et non fecisse? ORIG. Tu autem, Domine, etc. Vel notum fac mihi, Domine, et cognoscam Psal. 142.. Juxta Psalmistam, Dominus docet hominem scientiam Ibid. 93.. Unde: Nolite vocari magistri super terram, unus quippe est magister vester qui in cœlis est Matth. 23., qui, scilicet erudit homines, etc., usque ad cum autem venit lignum Jesu Christi, et sermo Salvatoris in eam descendit, dulcoratur. 11:20 Tibi enim. HIER. Quia non merito meo, sed eorum scelere crucifigor. Venit princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam Joan. 14.. § 11:22 Propterea hæc dicit Dominus. Videtur hoc superiori sententiæ contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in præsenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.