8
[In illo tempore, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulchris suis:* et expandent ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cæli, quæ dilexerunt, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt, et quæ quæsierunt, et adoraverunt. Non colligentur, et non sepelientur: in sterquilinium super faciem terræ erunt. Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione hac pessima, in universis locis quæ derelicta sunt, ad quæ ejeci eos, dicit Dominus exercituum.] Et dices ad eos: [Hæc dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurget? et qui aversus est non revertetur? Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem aversione contentiosa? Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti. Attendi, et auscultavi: nemo quod bonum est loquitur; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens: Quid feci? Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium.§ Milvus in cælo cognovit tempus suum: turtur, et hirundo, et ciconia custodierunt tempus adventus sui: populus autem meus non cognovit judicium Domini.** Quomodo dicitis: Sapientes nos sumus, et lex Domini nobiscum est? vere mendacium operatus est stylus mendax scribarum ! Confusi sunt sapientes; perterriti et capti sunt: verbum enim Domini projecerunt, et sapientia nulla est in eis. 10 Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium.†† 11 Et sanabant contritionem filiæ populi mei ad ignominiam, dicentes: Pax, pax ! cum non esset pax.‡‡ 12 Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quinimmo confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Idcirco cadent inter corruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus.§§ 13 Congregans congregabo eos, ait Dominus. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea: folium defluxit, et dedi eis quæ prætergressa sunt.*** 14 Quare sedemus? convenite, et ingrediamur civitatem munitam, et sileamus ibi: quia Dominus Deus noster silere nos fecit, et potum dedit nobis aquam fellis: peccavimus enim Domino.††† 15 Exspectavimus pacem, et non erat bonum: tempus medelæ, et ecce formido. 16 A Dan auditus est fremitus equorum ejus; a voce hinnituum pugnatorum ejus commota est omnis terra: et venerunt, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus; urbem et habitatores ejus.‡‡‡ 17 Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus.§§§ 18 Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens.* 19 Ecce vox clamoris filiæ populi mei de terra longinqua: Numquid Dominus non est in Sion? aut rex ejus non est in ea? Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? 20 Transiit messis, finita est æstas, et nos salvati non sumus. 21 Super contritione filiæ populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me.§ 22 Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]
* 8:1 In tempore illo, etc. HIER. Omnia quæ prophetalis sermo describit, etc., uque ad aurum et argentum quæ in sepulcris more antiquo ponebantur. 8:4 Et dices. Post tanta mala ad pœnitentiam provocat eos qui remanserunt. Sive, priusquam veniant, quæ minatus est, hortatur ad conversionem, et pœnitentiæ locum indicat. Aversus est, sive avertit. Quasi dicat: Conversus potest iræ Dei precibus resistere et avertere. 8:5 Quare ergo, etc. HIER. Quanto eos ad pœnitentiam provocavi, tanto magis recesserunt, non tam studio peccandi, quam me superandi. § 8:6 Nemo quod bonum, etc. ID. Omne g enus hominum pronum est ad malum Gen. 8.. In tempore Salvatoris, omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum Psal. 13.. Unde ipse: Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus Ibid. 11.. Ubi sunt ergo qui dicunt in nostra positum potestate omni peccato carere? ** 8:7 Milvus in cœlo. ID. Quasi dicat: Etiam aves sua norunt tempora, ut sciant quando ad calida festinantes loca rigorem hyemis declinare debeant, et veris principio ad solitas redire regiones. †† 8:10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt. ‡‡ 8:11 Et sanabant contritionem. ID. Quasi dicat: Boni medici aliena vulnera verbis sanare cupiebant, etc., usque ad et ignominiam eorum qui decipiunt dicentes, pax, pax, etc. §§ 8:12 Idcirco cadent. ID. Ut quorum dignitas excellebat, etiam ruinæ populi misceantur, quia scilicet a minimo usque ad maximum omnes avaritiæ student Jer. 6.. *** 8:13 Non est uva, etc. Quasi dicat: Cum tempora prætereant, et æstati succedat autumnus, et hyeme arborum cadant folia: de longe cuncta videbitis nec ex eis cibum capietis. ††† 8:14 Quare sedemus. Vox populi inducitur respondentis, et vitia sua confitentis, et sese mutuo cohortantis. Convenite et ingrediamur civitatem munitam. Vel unam civitatem Jerusalem: jam enim aliæ captæ fuerant. ‡‡‡ 8:16 A Dan auditus est. Ubi Jordanis fluvius oritur: Nabuchodonosor describitur a Dan veniens per Phœnicem cum exercitu suo. §§§ 8:17 Mittam vobis serpentes. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus. * 8:18 Dolor meus. ID. Ex persona Domini hæc legenda, eversionem Jerusalem plangentis, et ejus miseriam non ferentis. 8:19 Et ecce vox. Describit fletum et ululatum urbis ingressis hostibus. Hostes venientes de terra longinqua clamant contra civitatem vel cives contra hostes. 8:20 Transiit messis. Verba populi in Jerusalem longa obsidione conclusi, quia mutata sunt tempora, anni circulus revolutus. Spes autem nostra irrita. § 8:21 Super contritione. Domini responsio, qui in afflictione Jerusalem videtur afflictus.