15
Cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset, fugit mens et consilium ab eis, et solo tremore et metu agitati, fugæ præsidium sumunt, ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. Videntes itaque filii Israël fugientes, secuti sunt illos. Descenderuntque clangentes tubis, et ululantes post ipsos.* Et quoniam Assyrii non adunati, in fugam ibant præcipites: filii autem Israël uno agmine persequentes debilitabant omnes quos invenire potuissent. Misit itaque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones Israël. Omnis itaque regio, omnisque urbs electam juventutem armatam misit post eos, et persecuti sunt eos in ore gladii, quousque pervenirent ad extremitatem finium suorum. Reliqui autem qui erant in Bethulia, ingressi sunt castra Assyriorum, et prædam quam fugientes Assyrii reliquerant, abstulerunt, et onustati sunt valde. Hi vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam, omnia quæ erant illorum attulerunt secum, ita ut non esset numerus in pecoribus et jumentis et universis mobilibus eorum, ut a minimo usque ad maximum omnes divites fierent de prædationibus eorum. Joacim autem summus pontifex de Jerusalem venit in Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Judith. 10 Quæ cum exisset ad illum, benedixerunt eam omnes una voce, dicentes: Tu gloria Jerusalem; tu lætitia Israël; tu honorificentia populi nostri: 11 quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, et post virum tuum, alterum nescieris: ideo et manus Domini confortavit te, et ideo eris benedicta in æternum. 12 Et dixit omnis populus: Fiat, fiat. 13 Per dies autem triginta, vix collecta sunt spolia Assyriorum a populo Israël. 14 Porro autem universa quæ Holofernis peculiaria fuisse probata sunt, dederunt Judith in auro, et argento, et vestibus, et gemmis, et omni supellectili: et tradita sunt omnia illi a populo. 15 Et omnes populi gaudebant cum mulieribus, et virginibus, et juvenibus, in organis et citharis.§
* 15:3 Videntes itaque, etc. Gedeon contra Madianitas pugnaturus, non hastam, non clypeum, sed tubas et lampades tulit, præfigurans Evangelii præcones, quibus non est colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra spiritualia nequitiæ in cœlestibus, etc, et pugnant prædicationis voce et miraculorum fulgore. Omnis itaque. Ad prædicationem verbi Dei ex singulis gentibus et provinciis probatæ personæ et viribus accinctæ ad malitiam Domini veniunt; unde Isaias: Ecce isti de longe venient, et ecce illi ab Aquilone et mari Isa. 49., etc. 15:13 Per dies autem. Qui universum præsentis vitæ tempus significant, quo populus Dei de hoste triumphans spiritualiter exspoliat; unde de Ecclesia dicitur: Confidit in ea cor viri sui, et spoliis non indigebit Prov. 31.. 15:14 Porro autem. Sic populus Dei ab Ægypto recedens, ipsam spoliavit, unde tabernaculum construxit. Sic reges justi sub Testamento Veteri quæ hostibus abstulerunt, in ministerio templi consecraverunt. § 15:15 Juvenibus. Quia tunc neque nubent neque nubentur, quia resurgent omnes in virum perfectum, in mensuram ætatis plenitudinis Christi. Unde in resurrectione Domini, juvenis coopertus stola candida angelus apparuit.