INCIPIT SECUNDUM LUCAM
1
Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quæ in nobis completæ sunt, rerum:* sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem. Fuit in diebus Herodis, regis Judææ, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen ejus Elisabeth. Erant autem justi ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis et justificationibus Domini sine querela.§ Et non erat illis filius, eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis.** Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suæ ante Deum,†† secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini:‡‡ 10 et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi. 11 Apparuit autem illi angelus Domini, stans a dextris altaris incensi. 12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum.§§ 13 Ait autem ad illum angelus: Ne timeas, Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus Joannem:*** 14 et erit gaudium tibi, et exsultatio, et multi in nativitate ejus gaudebunt:††† 15 erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ:‡‡‡ 16 et multos filiorum Israël convertet ad Dominum Deum ipsorum:§§§ 17 et ipse præcedet ante illum in spiritu et virtute Eliæ: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam justorum, parare Domino plebem perfectam.* 18 Et dixit Zacharias ad angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. 19 Et respondens angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et hæc tibi evangelizare. 20 Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem quo hæc fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quæ implebuntur in tempore suo. 21 Et erat plebs exspectans Zachariam: et mirabantur quod tardaret ipse in templo. 22 Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus.§ 23 Et factum est, ut impleti sunt dies officii ejus, abiit in domum suam:** 24 post hos autem dies concepit Elisabeth uxor ejus, et occultabat se mensibus quinque, dicens:†† 25 Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines.‡‡ 26 In mense autem sexto, missus est angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilææ, cui nomen Nazareth,§§ 27 ad virginem desponsatam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David: et nomen virginis Maria.*** 28 Et ingressus angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: benedicta tu in mulieribus.††† 29 Quæ cum audisset, turbata est in sermone ejus, et cogitabat qualis esset ista salutatio.‡‡‡ 30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria: invenisti enim gratiam apud Deum.§§§ 31 Ecce concipies in utero, et paries filium, et vocabis nomen ejus Jesum:* 32 hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus: et regnabit in domo Jacob in æternum, 33 et regni ejus non erit finis. 34 Dixit autem Maria ad angelum: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco? 35 Et respondens angelus dixit ei: Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei. 36 Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocatur sterilis:§ 37 quia non erit impossibile apud Deum omne verbum. 38 Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini: fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa angelus.** 39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda:†† 40 et intravit in domum Zachariæ, et salutavit Elisabeth.‡‡ 41 Et factum est, ut audivit salutationem Mariæ Elisabeth, exsultavit infans in utero ejus: et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth:§§ 42 et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui.*** 43 Et unde hoc mihi, ut veniat mater Domini mei ad me?††† 44 Ecce enim ut facta est vox salutationis tuæ in auribus meis, exsultavit in gaudio infans in utero meo.‡‡‡ 45 Et beata, quæ credidisti, quoniam perficientur ea, quæ dicta sunt tibi a Domino. 46 Et ait Maria: [Magnificat anima mea Dominum:§§§ 47 et exsultavit spiritus meus in Deo salutari meo.* 48 Quia respexit humilitatem ancillæ suæ: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes, 49 quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus, 50 et misericordia ejus a progenie in progenies timentibus eum. 51 Fecit potentiam in brachio suo: dispersit superbos mente cordis sui. 52 Deposuit potentes de sede, et exaltavit humiles. 53 Esurientes implevit bonis: et divites dimisit inanes. 54 Suscepit Israël puerum suum, recordatus misericordiæ suæ: 55 sicut locutus est ad patres nostros, Abraham et semini ejus in sæcula.]§ 56 Mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus: et reversa est in domum suam.** 57 Elisabeth autem impletum est tempus pariendi, et peperit filium. 58 Et audierunt vicini et cognati ejus quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. 59 Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam.†† 60 Et respondens mater ejus, dixit: Nequaquam, sed vocabitur Joannes. 61 Et dixerunt ad illam: Quia nemo est in cognatione tua, qui vocetur hoc nomine. 62 Innuebant autem patri ejus, quem vellet vocari eum.‡‡ 63 Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Joannes est nomen ejus. Et mirati sunt universi. 64 Apertum est autem illico os ejus, et lingua ejus, et loquebatur benedicens Deum. 65 Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Judææ divulgabantur omnia verba hæc: 66 et posuerunt omnes qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? etenim manus Domini erat cum illo. 67 Et Zacharias pater ejus repletus est Spiritu Sancto: et prophetavit, dicens:§§ 68 [Benedictus Dominus Deus Israël, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suæ:*** 69 et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui,††† 70 sicut locutum est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, prophetarum ejus: 71 salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos:‡‡‡ 72 ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti:§§§ 73 jusjurandum, quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis 74 ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi 75 in sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris. 76 Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare vias ejus,* 77 ad dandam scientiam salutis plebi ejus in remissionem peccatorum eorum 78 per viscera misericordiæ Dei nostri, in quibus visitavit nos, oriens ex alto: 79 illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.] 80 Puer autem crescebat, et confortabatur spiritu: et erat in desertis usque in diem ostensionis suæ ad Israël.
* 1:1 Quoniam quidem, etc. BEDA. Lucas de omnibus quæ fecit Jesus et docuit, etc., usque ad magis ordinarent narrationem quam historiæ texerent veritatem. 1:3 Omnia. ID. Non omnia quæ assecutus, sed de omnibus quæ ad fidem legentium confirmandam credit idonea. Ex consulto enim multa præterit, quæ alii dicunt, ut diversa in Evangelio gratia refulgeret, et propriis quibusdam libri singuli mysteriorum gestorumque miracula eminerent. Theophile. Theophilus, amans Deum, etc., usque ad fidem perpetuæ divinitatis et temporaneæ dispensationis illius debet ordinem nosse. 1:5 Fuit in diebus Herodis regis Judææ. AMBR. Vitulus sacerdotalis hostia. Per vitulum ergo hoc Evangelium figuratur, in quo a sacerdotibus inchoatur, et in vitulo consummatur, id est in Christo, qui pro mundi vita immolatur. Sacerdos quidam. Implevit ordinem, dixit regem, et regionem in qua fuit, sacerdotem et gentem ejus et uxorem illius indicat. Zacharias. Zacharias, memor Domini: cui apparet Angelus a dextris altaris, quia ei qui memor Domini est demonstratur mysterium. De vice Abia. BEDA. Abia, Pater Dominus, etc., usque ad sicut per septem Testamentum declaratur Vetus. Elizabeth. Elizabeth, Dei mei saturitas, signat Mariam quæ plena Deo fuit. § 1:6 Erant autem ambo. BEDA, AMBR. Plena laudatio quæ genus in majoribus, mores in æquitate, officium in sacerdotio, factum in mandatis, judicium in justificationibus comprehendit. Justi ante Deum. AMBR. Non enim omnis qui justus est ante homines justus est ante Deum; aliter enim vident homines, aliter Deus: homines in facie, Deus in corde. Ideoque fieri potest, ut aliquis affectata bonitate populari justus videatur mihi, justus tamen non sit ante Deum, si justitia non ex mentis simplicitate formetur, sed adulatione simuletur. ** 1:7 Et non erat illis. BEDA. Divinitus procuratum fuit, ut de provectis diuque fructu conjugii privatis Joannes nasceretur, ut inopinato ortu prolis et ipsos donum Dei gratius afficeret, et cæteros stupor miraculi pararet auditui futuri prophetiæ. Unde postea subditur: Posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes: Quis putas puer iste erit? †† 1:8 Factum est autem. Cum ex præcepto Moysi uno sacerdote decedente, unus succedere jubeatur, tempore David statutum est ut vicissim ministrantes per octonos dies a sabbato usque ad sabbatum tempore vicis suæ, singuli castimoniæ studerent, nec interea domum tangerent. ‡‡ 1:9 Sorte. BEDA. Non nova tunc sorte electus, quando incensum erat adolendum, etc., usque ad prædicitur dum ille promittitur præcursurus. §§ 1:12 Et Zacharias turbatus est videns, et timor irruit super eum, etc. AMBR. Solemus turbari et a nostro affectu alienari quando perstringimur superioris potestatis occursu. Sed sicut humani defectus est terreri, ita angelicæ benignitatis est paventem suo aspectu blandiendo solari; contra, dæmones, si quos sua præsentia territos senserint, ampliore horrore concutiunt. *** 1:13 Quoniam exaudita est deprecatio tua: et uxor tua Elizabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen ejus. Exaudita est magis quam petisti. Rogasti pro liberatione plebis, et donatus est tibi præcursor. AMBR. Multa divina beneficia hic sunt congesta. Primum, deprecationis fructus, deinde sterilis partus. Tum lætitia plurimorum, et magnitudo virtutis, Altissimi etiam prophetia promittitur. Quinetiam ne qua esset dubitatio, futuri nomen designatur. Tantis igitur supra votum fluentibus, non immerito diffidentia pœna plectitur silentii. ††† 1:14 Et erit gaudium, etc. BEDA. Singularis meriti est indicium quoties hominibus a Deo vel imponitur nomen, vel mutatur, etc., usque ad quia hic salutem multis prædicat, ille vero omnibus dat. AMBR. Gaudium et exsultatio. Monentur parentes non minus gratias agere, etc., usque ad matres quia honorantur præmiis conjugii. ‡‡‡ 1:15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ. §§§ 1:16 Et multos filiorum Isræl convertet. ID. Cum Joannes Christo testimonium perhibens, in fide Christi baptizans, dicatur filios Isræl ad Deum convertisse, patet Christum esse Dominum Deum Isræl. * 1:17 Præcedet ante. ID. Sicut Elias præco judicis, etc., usque ad ille cum eo manifestatur in gloria. In spiritu et virtute. AMBR. Bene junguntur spiritu et virtute. Non enim sine virtute spiritus, nec sine spiritu virtus est. Elias virtutem habuit abstinentiæ, et patientiæ, et convertendi animos populorum a perfidia ad fidem, spiritum autem prophetandi habuit. Convertat, etc., BEDA. Corda patrum in filios convertit, etc., usque ad fere eadem verba quæ angelus de Joanne, Malach, prædixit de Elia. 1:18 Unde, etc. ID. Si homo esset qui promittebat, impune liceret quærere signum, etc., usque ad et infidelitatis esset pœna quam meruit. 1:19 Ante Deum. ID. Cum ad nos veniunt angeli, sic exterius implent ministerium, ut tamen ante Deum interius per contemplationem assistant. Quia etsi angelus est spiritus circonscriptus, summus spiritus qui Deus est, incirconscriptus est, intra quem currit angelus quocunque moveatur vel mittatur. § 1:22 Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus, etc. Sine voce corporales actus indicare moliens, nec exprimens voluntatem. Cui similis populus Judæorum, actuum suorum impotens reddere rationem. ** 1:23 Ut impleti sunt, etc. Quia vicis suæ tempore, pontifices templi tantum officiis mancipati, non solum a complexu uxorum, sed etiam a domorum ingressu abstinebant. Nostris autem sacerdotibus quibus non carnalis successio, sed spiritualis perfectio quæritur, qui quotidie præsto debent esse altari, perpetua castitas indicitur. †† 1:24 Occultabat. AMBR. Occultat quia partus sui erubescit ætatem, etc., usque ad neque enim ea quæ senilem non erubesceret coitum, erubesceret partum. ‡‡ 1:25 Quia sic fecit. BEDA. Gesta sunt hæc, inquit Joannes Chrysostomus, etc., usque ad quia per ipsum afflictio pœnitentiæ erat prædicanda. §§ 1:26 In mense autem sexto. HIER. Sicut sexto mense missus est Gabriel angelus a Deo in civitatem Galilææ, ita sexto millenario missus est Christus, Gabriel. BEDA. Ideo angeli ex nomine aliquando signantur, ut ex ipso nomine quid ministraturi veniant, demonstretur. Gabriel fortitudo Dei, quia illum nuntiat qui ad debellandum diabolum veniebat. *** 1:27 Ad virginem. Mulier a diabolo seducta mortem intulit: contra mulier ab angelo edocta salutem edidit. ††† 1:28 Dominus tecum. Quam novo castitatis amore ad cœlestia sustulit, et post mediante humana natura, omni plenitudine divinitatis consecravit. Benedicta tu in mulieribus. Quæ, sine exemplo muliebris conditionis, et virgo et mater est, et Deum genuit. ‡‡‡ 1:29 Turbata est, etc. Quia nesciebat si præteritum an futurum esset, quod angelus dixit. §§§ 1:30 Et ait angelus ei: Ne timeas, Maria. Turbatam insolita salutatione quasi familiarius notam vocat ex nomine. Ne timeat jubet, et quare gratia plenam vocaverit, plenius explicat. * 1:31 Jesum. Jesus salvator, sive salutaris dicitur. Ipse enim salvum faciet, non populum Isræl, sed suum populum, sive ex præputio, sive ex circumcisione, in unum ovile sub uno pastore congregatum. 1:32 Sedem David patris ejus. BEDA. Id est Isræliticam plebem, etc., usque ad in his qui de oleastro incisi in olivam bonam sunt inserti. 1:35 Sanctum vocabitur Filius Dei. Jesus nascitur sanctus, qui conditionem naturæ corruptibilis vinceret, et commistione copulæ carnalis conceptus non est. Nos conditione corruptibilis naturæ constricti, per gratiam possumus sanctificari. Et congruit, ut quæ contra morem virgo concepit, supra morem humanæ consuetudinis Dei Filium generet. § 1:36 Et ecce, etc. BEDA. Ne virgo desperet de partu, etc., usque ad præcursorem quoque de anu sterili nasciturum cognosceret. Cognata tua. Quia de tribu Levi, id est de tribu Dei. BEDA. Legimus, quod Aaron qui de tribu Levi erat, etc., usque ad quæ secundum Deum spiritualis cognationis consortio non carebant. ** 1:38 Ecce ancilla Domini. Non de singularitate meriti se extollit, sed suæ conditionis et divinæ cognationis per omnia memor, se ancillam illius esse fatetur, cujus mater eligitur, et cum magna devotione promissionem angeli optat impleri. †† 1:39 Exsurgens autem Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione in civitatem Juda. AMBR. Non incredula de oraculo, etc., usque ad dum subditur: Et factum est ut audivit. ‡‡ 1:40 Et intravit in domum Zachariæ. Hinc discant sanctæ mulieres, quam sedulitatem prægnantibus debeant exhibere cognatis. Et salutavit Elizabeth. BEDA. Prior salutat, quia decet ut quanto castior, tanto humilior sit. §§ 1:41 Exsultavit, etc. Quia lingua non poterat, animo exsultante salutat, et suæ præcursionis officium inchoat. Ecce apparet quod angelus dixerat: Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ. *** 1:42 Benedicta tu. BEDA, AMBR. Conveniunt verba Evangelii cum verbis psalmi in quo promittitur David: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam Psal. 131.. Et eadem voce Maria benedicitur ab Elizabeth qua a Gabriele, ut et angelis et hominibus veneranda, et nostris feminis præferenda monstretur. ††† 1:43 Mater Domini. Sentio miraculum, mysterium cognosco, mater Domini verbo feta, Deo plena. ‡‡‡ 1:44 Ut facta. Ipso momento quo vox intrat ad aures corporis, virtus spiritualis cor intrat audientis, et non solum matrem, sed etiam sobolem amore advenientis accendit. Exsultavit. BEDA. Revelante Spiritu quo impleta erat, etc., usque ad credidit virgo, ubi sacerdos negavit. §§§ 1:46 Magnificat anima mea Dominum. ID. Primo dona sibi spiritualiter concessa profitetur, etc., usque ad in ejus præceptis observandis impendo. * 1:47 Et exsultavit. ID. ID. Quia terrena non curo, prosperitas non emollit me, adversitas non frangit, sed sola illius memoria delectat, a quo salus speratur æterna, illius divinitate lætor cujus temporali conceptione mea caro fetatur. 1:48 Quia respexit. ID. Ecce quam vilia de se sentit, etc., usque ad et de parvis et infirmis magnos facit et fortes. Quia fecit mihi magna. Quia in me carnem sumpsit, et me a peccatis mundavit, et dona Spiritus sancti mihi contulit. Et misericordia. BEDA. A specialibus donis ad generalia Dei judicia se convertit, etc., usque ad subdit quid contemptores mereantur. 1:53 Esurientes implevit bonis. ID. Qui æterna toto studio desiderant; saturabuntur, cum Christus apparuerit in gloria. Sed qui terrenis gaudent, in ultimo inanes totius beatitudinis dimittuntur. In præsenti etiam videmus humiles divina gratia impleri, superbos lumine veritatis privari. § 1:55 Sicut locutus est ad patres nostros. Memoriam patrum quibus hæc salus revelata est faciens, Abraham nominatim exprimit, cui primo ipsa incarnatio manifestata est. Et semini ejus in sæcula. Non tam carne genitis, quam fidei vestigia secutis, quibus adventus Salvatoris in sæcula est promissus, quia ipsa promissio hæreditatis nullo fine claudetur. Nam et usque in finem sæculi credentes non deerunt, et beatitudinis erit gloria perennis. ** 1:56 Mansit autem Maria. BEDA. Tandiu mansit, donec videret præcursoris nativitatem, propter quam maxime venerat. Nec causa sola familiaritatis tandiu mansit, sed ut tanto tempore et Elizabeth et Joannis cresceret profectus. Nam si in primo adventu Mariæ, Spiritu sancto sunt repleti, multum est illis superadditum tanta mora mansionis. †† 1:59 Die octavo. Per circumcisionem resurrectio Domini figuratur, quia et octava die, id est post sabbatum, facta est. Et sicut illa a reatu mortis absolvere solebat, sic ista immortalis vitæ nativitatem, et in auctore nostro exhibuit, et in nobis monstravit sperandam. Et vocabant eum. BEDA. Joannis celebrata nativitas, est Novi Testamenti inchoata gratia, etc., usque ad gratiam Evangelii si recte intelligatur exprimit. ‡‡ 1:62 Innuebant autem patri ejus, etc. Qui innuunt patri de nomine pueri, significant illos qui testimonio legis intendunt astruere gratiam fidei. §§ 1:67 Et prophetavit dicens. BEDA. Magna largitas divinæ pietatis. Ecce loquela quæ sola ablata est diffidenti, cum spiritu prophetiæ restituta est credenti. *** 1:68 Benedictus. Qui dum bonitatem Dei rogavit, pro liberatione præcursor donatus est. Visitavit. Quod proxime faciendum cognoverat, prophetico more quasi jam factum narrat. ††† 1:69 Cornu salutis nobis. BEDA. Per cornu quod carnem excedit, cum omnia ossa carne tegantur, regnum Christi significatur, quo mundus et gaudia carnis superantur. In cujus figuram David et Salomon cornu olei, sunt in regni gloriam consecrati, ut prius Saul lenticula. ‡‡‡ 1:71 Salutem ex inimicis nostris, et de manu, etc. Erexit nobis salutem ex inimicis, et est explanatio superioris versiculi, in quo breviter idem præmiserat: Et erexit cornu salutis nobis. §§§ 1:72 Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti, etc. Locutus est, et erexit nobis salutem ad faciendam misericordiam, ut misericordiam quam patribus promisit impleat in nobis, et juramentum quod fecit patribus de liberatione nostra, in nobis per Christum compleatur. * 1:76 Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis: præibis enim ante faciem Domini parare, etc. BEDA. Non mirum si alloquitur infantem octo dierum, etc., usque ad quæ agnoscebat se in filios suscepisse. 1:79 Ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. Puer autem crescebat, etc. Ut per omnia gressus nostrorum operum illuminatoris nostri gratiæ concordent, donec ad mansionem perpetuæ pacis intremus.