6
Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.* Quidam autem pharisæorum, dicebant illis: Quid facitis quod non licet in sabbatis? Et respondens Jesus ad eos, dixit: Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant? quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant: quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus?§ Et dicebat illis: Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati. Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.** Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.†† Ipse vero sciebat cogitationes eorum: et ait homini qui habebat manum aridam: Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. Ait autem ad illos Jesus: Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male: animam salvam facere, an perdere?‡‡ 10 Et circumspectis omnibus dixit homini: Extende manum tuam. Et extendit: et restituta est manus ejus.§§ 11 Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu.*** 12 Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei.††† 13 Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos: et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit):‡‡‡ 14 Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum,§§§ 15 Matthæum, et Thomam, Jacobum Alphæi, et Simonem, qui vocatur Zelotes,* 16 et Judam Jacobi, et Judam Iscariotem, qui fuit proditor. 17 Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, 18 qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. 19 Et omnis turba quærebat eum tangere: quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes.§ 20 Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat: Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei.** 21 Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis.†† 22 Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. 23 Gaudete in illa die, et exsultate: ecce enim merces vestra multa est in cælo: secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum.‡‡ 24 Verumtamen væ vobis divitibus, quia habetis consolationem vestram.§§ 25 Væ vobis, qui saturati estis: quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc: quia lugebitis et flebitis.*** 26 Væ cum benedixerint vobis homines: secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum.††† 27 Sed vobis dico, qui auditis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.‡‡‡ 28 Benedicite maledicentibus vobis, et orate pro calumniantibus vos.§§§ 29 Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere.* 30 Omni autem petenti te, tribue: et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. 31 Et prout vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. 32 Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia? nam et peccatores diligentes se diligunt.§ 33 Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia? siquidem et peccatores hoc faciunt. 34 Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. 35 Verumtamen diligite inimicos vestros: benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes: et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos.** 36 Estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est.†† 37 Nolite judicare, et non judicabimini: nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimitte, et dimittemini.‡‡ 38 Date, et dabitur vobis: mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis.§§ 39 Dicebat autem illis et similitudinem: Numquid potest cæcus cæcum ducere? nonne ambo in foveam cadunt?*** 40 Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus.††† 41 Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras?‡‡‡ 42 aut quomodo potes dicere fratri tuo: Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo: ipse in oculo tuo trabem non videns? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo: et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui.§§§ 43 Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos: neque arbor mala, faciens fructum bonum.* 44 Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus: neque de rubo vindemiant uvam. 45 Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum: et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. 46 Quid autem vocatis me Domine, Domine: et non facitis quæ dico?§ 47 Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit:** 48 similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram: inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere: fundata enim erat super petram.†† 49 Qui autem audit, et non facit, similis est homini ædificanti domum suam super terram sine fundamento: in quam illisus est fluvius, et continuo cecidit: et facta est ruina domus illius magna.‡‡
* 6:1 Factum est autem, etc. BEDA. Dicit quod sabbati littera solvi cœperat, etc., usque ad post secundum, ab eo quo præcedentia sunt dicta vel facta. Per sata, etc. Mystice: ager mundus; agri seges, humani generis fecunditas; spicæ, fructus Ecclesiæ, quibus saturantur apostoli nostro se alentes profectu. Vellebant discipuli, etc. Non habentes discipuli spatium manducandi, propter importunitatem turbarum, esuriebant ut homines, sed vellentes spicas inediam consolantur, quod est indicium austerioris vitæ, non præparatas escas, sed cibos simplices quærere. Et nota quod apostoli litteram sabbati jam destruunt adversus Ebionitas, qui alios apostolos recipiunt, Paulum quasi legis transgressorem repudiant. BEDA. Mystice: discipuli esurientes salutem hominum transeunt per sata, id est per regiones quæ, etc., usque ad arguens doctores legis nescire legem. 6:2 Dicebant illis, etc. Alii dicunt ipsi Domino hæc fuisse objecta. Sed a diversis et ipsi Domino, et discipulis potuerunt objici, et cuicunque objectum sit ad ipsum maxime respicit. In sabbatis. Sabbata significant feriationes; vel quæ in hoc sæculo aguntur a vacantibus superstitionibus Judæorum; vel quæ in futuro agentur, quando in perpetua solemnitate manducabimus bona terræ. 6:3 Nec hoc legistis, etc. BEDA. Quomodo Domino ad crimen objicitur, quod in servo pro crimine non tenetur? Verus rex, etc., usque ad omnes filii Ecclesiæ sunt sacerdotes, uncti Spiritu sancto ut seipsos offerant. § 6:4 Intravit in domum Dei. Magna hospitalitatis gratia, proposito mortis periculo, non declinat hospitem animus sacerdotis. Et sic nos debemus aliena pericula in nos transferre. Sed et verum David hospitio mentis nec pro periculo mortis veri excludunt sacerdotes. ** 6:6 Homo. BEDA. Mystice homo iste humanum genus significat in fecunditate boni operis arefactum, per manum in primo parente ad lignum extensam, quam sanat manus innocens in cruce extensa. Et bene manus in Synagoga erat arida, quia ubi majus donum scientiæ, ibi majori transgressor subjacet culpæ. †† 6:7 Observabant. ID. Quia destructione sabbati, quam in discipulis arguebant, probabili magistri excusavit exemplo, nunc ipsum observando magistrum, calumniari volunt, ut si non curet, crudelitatis vel imbecillitatis, si curet, transgressionis arguant. ‡‡ 6:9 Interrogo vos. BEDA. Præveniens calumniam quam sibi parabant, arguit eos, etc., usque ad non est auctor mali Deus, sed quos non salvat, perdere dicitur. §§ 6:10 Extende. ID. Infructuosæ debilitas animæ nullo melius ordine curatur, quam eleemosynarum largitate; unde dicitur: Non sit manus tua ad accipiendum porrecta, et ad dandum collecta Eccles., 4.. Quia frustra pro peccatis rogaturus, manus ad Deum extendit, qui has ad pauperes pro posse non extendit. *** 6:11 Insipientia. Quia solo livore permoti sunt, non enim in culpa fuit vel hominis manum extendere, vel Jesum sanare. Magna insipientia erat de nece ejus tractare cujus beneficiis plurimum indigebant. ††† 6:12 Exiit in montem orare. Mons in quo apostolos eligit et docet, altitudinem significat justitiæ, quia instituendi erant et prædicaturi, ne infirmis remaneant, sed ad superna erigantur. Sic et lex in monte data fuit. Apostolos præeminentius adducit, ut a monte prius montes suscipiant pacem populo annuntiandam. Sic et Moyses, solus legem spiritualiter intelligens, montis verticem in quo Deus erat ascendit. ‡‡‡ 6:13 Discipulos. De quibus elegit duodecim quos apostolos, id est suo loco missos, nominavit; unde: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos Joan. 20.. In montem ascendens ad se vocat, elegit quos vult, quia non illorum est studii sed divinæ gratiæ, ut in apostolatum vocarentur; unde: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos Ibid., 15.. Non sapientes, non divites, non nobiles elegit, ne duxisse pro prudentia, ne redemisse divitiis, ne potentiæ nobilitatisque auctoritate aliquos ad gratiam traxisse videretur. §§§ 6:14 Cognominavit. Non modo primum, sed longe prius cum ab Andræa adductus dicitur: Tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus. Sed volens Lucas nomina duodecim apostolorum nominare, cum necesse haberet Petrum dicere, breviter voluit innuere, quod non antea vocaretur; sed ita Dominus cognominavit, ut non casu factum putetur, sed ex commutatione sacramentum petræ audientibus commendaretur. * 6:15 Matthæum. Matthæus compari suo Thomæ, in ordine causa humilitatis se supponit, cum a cæteris evangelistis prælatus sit. 6:17 Et descendens, etc. Electurus apostolos Dominus in montana subiit; turbas docturus ad campestria redit, quia non nisi in humili turbæ Christum videre sufficiunt, et raro invenitur quod vel turba Dominum ad altiora sequatur, vel quispiam debilis in monte curetur, sed exstincta febre libidinum et succensa luce scientiæ, pedetentim quisque subiit culmen virtutum. Maritima. Non a proximo mari Galilææ, quia hoc non miraculi loco ponunt, sed a mari magno cognominatur. In quo etiam Tyrus et Sidon comprehendi poterant. Sed quia sunt civitates gentium, consulte nominatim ponuntur, ut quanta sit virtus Christi intimetur, quæ etiam exteras civitates excitat. 6:18 Ut audirent. Si dicamus duos esse sermones, ascendit in montem, et habuit ibi discipulos; et post, descendit et fecit istum ad turbam. Si dicimus unum fuisse, ita intelligendum est, quod ascendit in montem, et post aliquantulum descendit, et ibi fecit sermonem, ubi erat planities. § 6:19 Eum tangere. Tangit Christum qui fideliter credit in eum. Tangitur a Christo qui firmatur in illo. Qui sic tangit et tangitur, spiritus ipsius virtute sanatur. ** 6:20 Et ipse elevatis, etc. Etsi generaliter omnibus loquitur, specialiter in discipulos oculos levat, ut qui intenta cordis aure verbum Dei percipiunt, latius saporis intimi lumen accipiant, quibus os in monte sedens aperit, ut magna proferret in eos, stans in campo oculos dirigit, ut audita patienter intelligant. Beati pauperes, etc. Qui nondum consummatæ virtutis arcem conscendere possunt, generalis interim perfectionis sunt beatitudine perfovendi, ut paulatim ad meliora progressi, dum Domino in planitie stante libenter auscultant, ad hunc quandoque in monte sedentem sublimiter ascendant. Nam quorum cordibus adhuc edomandis insistit, hos quasi stans affatur. Quos longo studio exercitatos et jam dociles invenit, his quasi quietus residens mystica intimat. BEDA. Quod apud Matthæum plenarie per octo beatitudines dicitur in sermone perfectionis ad apostolos in summo montis, hoc apud Lucam, etc., usque ad sed quia fide præstitit, fide præ cæteris meruit principatum. †† 6:21 Qui nunc esuritis. Qui esurit esurienti compatitur: compatiendo largitur, largiendo fit justus; æqualem se inferioribus præstat, dolum excludit, veritatem requirit. Qui nunc fletis. Qui propter divitias hæreditatis Christi, propter panem vitæ æternæ, propter spem cœlestium gaudiorum fletus, esuriem, paupertatemque desiderat, beatus est; multo beatior, qui has virtutes inter adversa servare non trepidat. ‡‡ 6:23 Gaudete et exsultate. Inter odia cordium, inter probra linguarum, inter manus persequentium, lætiori corde versamini, intuitu supernæ mercedis. Secundum hæc. Exemplo prophetarum confortat illos, quia vera dicentes persecutionem solent pati. §§ 6:24 Verumtamen væ, etc. Matthæus in monte, beatitudines solummodo proborum; Lucas vero in campo, etiam væ describit improborum, quia rudes adhuc auditores minis et terroribus ad bona sunt compellendi, perfectos satis est præmiis invitari. Verumtamen væ. Cum supra regnum cœlorum pauperum esse dicatur: ex opposito apparet, quod ab hoc regno se alienat qui consolationem quærit in temporalibus. Nec tam divitiæ quam amor divitiarum in culpa est. Mystice: dives populus Judaicus, vel hæreticus, vel philosophus mundi, qui, ubertate verborum et facundiæ patrocinio delectati, simplicitatem veræ fidei supergressi thesauros inutiles condiderunt, secundum usum sæculi de generatione Christi disputantes, qui in futuro egestatem fidei suæ recognoscent, cibumque perfidiæ quæ in præsenti eructant, æterno macerati jejunio causam tanti supplicii esse scient. Eritque tempus cum risus suos lugeant. Quibus bene dicitur: Væ, cum benedixerint vobis homines; quia dum hic placent potentibus, maledicto perpetuo se subdunt, quia sicut pauperes esurientes, flentes, improbitate malorum probantur, sic divitiis, epulis, risuique vacantes, mala obsequentium clientela, majorem foventur ad pœnam. *** 6:25 Qui saturati estis, etc. Qui inter divites amplius abundatis, sicut dives qui induebatur purpura, et bysso, et epulis, qui de digito Lazari quærit guttam aquæ. Væ vobis, qui nunc ridetis, etc. Salomon: Cor sapientis ubi est tristitia, cor stultorum ubi est lætitia Eccl. 7.; docens stultitiam ridentibus, prudentiam flentibus ascribendam. ††† 6:26 Benedixerint vobis, etc. Magna pars pœnæ est peccatorum sua scelera non modo non argui, sed insuper quasi bene gesta laudari. ‡‡‡ 6:27 Diligite inimicos. Dicto quid ab inimicis possint pati, supponit qualiter ad ipsos se debeant habere inimicos. Et hic Ecclesia non lacte imbuitur, sed validiore charitatis cibo roboratur. Non sufficit non odisse, sed quod ultra humanam naturam est, præcipitur diligere. Et cum lex vicissitudinem imperet ultionis, Evangelium inimicitiis charitatem, odiis benignitatem, maledictis vota, persequentibus patientiam, esurientibus etiam gratiam remunerationis impertit. §§§ 6:28 Orate pro calumniantibus vos. Quod prophetæ videntur imprecari, non vota sunt optantium sed prænuntiationes futurorum: ipsi enim pro inimicis orabant. * 6:29 Et qui te percutit. Cum charitas patiens sit, debet patientiam verberantis sustinere, cum benigna sit, non debet respondere maledictis. Si non quærit quæ sua sunt, non debet resistere rapienti, si non æmulatur I Cor. 13., non debet odisse inimicum. Præbe illis, etc. Medicus animarum quos ad curandos proximos instruit, omnia quæ ad salutem proximorum valere possunt tolerare præcipit. Et pertinet ad misericordiam, ut tanquam a filiis ægrotantibus et phreneticis, si salus illorum hoc exigat, multa patiantur, donec infirmitas transeat. Quid tam mirum quam percutienti maxillam præbere? Imo omnis indignantis impetus frangitur, ira sedatur; et per patientiam ille invitatur ad pœnitentiam. Vestimentum. Quod de vestimento et tunica dicitur et in aliis est faciendum, quæ aliquo jure temporaliter nostra esse dicimus. Si enim de necessariis hoc imperatur, multo magis superflua contemnere præcipitur. 6:30 Ne repetas. Quia charitas est patiens, benigna est I Cor. 3.; non tantum injurias inimici fortiter sustinet, sed etiam amici quoque gratiam benigne prævenit, ut beneficiis aliis trahantur. 6:31 Et prout vultis. Ne videatur legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in injuriis. Nec ait prout faciunt, sed prout vultis ut faciant vobis homines, et vos faciatis illis, ut vicissitudo sit cumulatior, cum votis actus æquatur. Et non tantum jam ad amicos opera charitatis extendite, sed etiam ad inimicos, ut amici esse incipiant, et prius affectum dilectionis, et postmodum opera extendite charitatis. § 6:32 Et si diligitis. Quantum vobis gradus professionis eximior, ita necesse est ut cura virtutis sit uberior, ut etiam non amantes charitatis sinu amplectamini. Duo sunt genera beneficii: vel cum benevole donamus quod damus, vel cum reddituro commodamus. ** 6:35 Verumtamen, etc. Postquam dilectionem et mutuum beneficium peccatorum quasi infructuosa redarguit, nunc qualiter hæc a fidelibus fructuose fieri debeant ostendit, quasi dicat: Quamvis peccatoribus non prosit talis dilectio et mutuum beneficium, tamen vos diligite, non tantum ductu naturæ, sicut illi amicos, sed altiori gradu virtutis inimicos. Philosophi in tres partes dividunt justitiam: unam in Deum, quæ pietas dicitur; alteram in parentes, vel reliquum humanum genus; tertiam in mortuos, ut his exsequiarum justa solvantur. Sed Dominus legis oraculum et prophetiæ fastigium supergressus, in eos quoque qui læserint pietatis porrexit officium. Nihil inde sperantes: et erit. Non in hominem spem mercedis figentes. Qui sive reddat quod commodastis, reddet tamen et Deus quo jubente fecistis, sive non reddat, hæreditas vestra in æternum erit. †† 6:36 Estote ergo misericordes, etc. Pluit super malos, proventus terra non negat, idem sol bonos et malos illuminat. Mystice: populum Judæorum propheticis pluviis irrigat, et non merentibus radius æterni solis refulsit. Si ergo illi crediderint, estote eis misericordes, docendo, et extollendo, et nolite temere judicare, ne quis sui conscius delicti, in alterum cogatur ferre sententiam. ‡‡ 6:37 Nolite judicare. Sunt quædam media et incerta quo animo fiant, quia bene et male possunt fieri. Nescimus etiam qualis futurus est, qui nunc apparet malus, de cujus correctione desperare, eumque quasi abjectum reprehendere temerarium est. De apertis quæ bono animo fieri non possunt, permittitur nobis judicare. §§ 6:38 Eadem quippe mensura. Generaliter de omnibus potest accipi, quæ mente, manu, lingua, aguntur, quia secundum opera singulorum reddet Deus. Eadem quippe, AMBR. Non iniqua mensura rependet Deus, sed est ac si dicat: Ipsa temeritas judicandi et iniqua mensura tibi nocet, te punit, et sæpe non illum de quo hoc agis. Vel si recte judicas et metiris, tibi prodest, te salvat, etsi aliquando non illum cui hæc impendis. *** 6:39 Dicebat. Per quam invitat ad eleemosynam dandam et ad dimittendam injuriam. Nunquid potest. Si contra violentum ira te cæcaverit: si contra petentem avarus eris, nunquid vitiata mente tua, vitium ejus curare poteris? Nec solum qui tibi injuriam fecit, sed etiam tu qui ferre nescis, reus eris. Sed si improbitas illius te tranquillum invenit, et ille pœnitebit, et tu de patientia coronaberis, quia cæcum vidente oculo, id est, sereno corde ad lumen ducere curasti. ††† 6:40 Sicut magister. Deus non suas ulciscitur injurias, sed tolerando persecutores mitiores reddere voluit; discipuli, qui homines sunt, hanc regulam perfectionis debent imitari. ‡‡‡ 6:41 Quid autem vides, etc. Vere peccans peccantem castigare non valet, quia qui superbia, vel odio, vel alio vitio præventi, levia hæc vel nulla judicantes, graviter increpant illos quos a statu mentis vident, vel ira vel aliquo levi peccato perturbatos, hi tales amant magis vituperare et condemnare, quam corrigere et emendare. Non consideras. Apertus oculus male videt, scilicet jactantiam sui, dum aliis vult mederi, sed cæcus se non valet intueri dum in hoc deterius cadit. §§§ 6:42 Hypocrita. Si quem vis reprehendere, primum vide si similis ei sis. Quod si es, pariter ingemisce et noli eum tibi obtemperare, sed pariter conari mone. Quod si non es similis, tamen quia olim fuisti, vel esse potuisti, condescende, et non ex odio sed misericordia argue. Raro ergo non sine magna necessitate sunt objurgationes adhibenda, et nonnisi respectu Dei, remota ab oculo trabe. Hi enim odio vel livore omnia accusare suscipiunt et volunt videri consultores, sine exemplo suæ emendationis. Sed prius debent auferre trabem invidiæ, vel malitiæ, vel simulationis de occulto sui cordis, ut valeant ejicere festucam iræ vel alicujus livoris culpæ de oculo fratris. * 6:43 Non est arbor, etc. Arbor bona vel mala, non natura, quæ a Deo in omnibus bona creata est, sed bona vel mala voluntas. Fructus, opera, quæ nec bona malæ voluntatis possunt esse, nec mala bonæ voluntatis. Neque arbor. Si veram vis habere justitiam et non fictam, quæ verbis ostendis, factis imple, ut sis bona arbor, et bonis fructibus orneris. Quia etsi fingat hypocrita, non est bonus qui facit opera mala, et si reprehendit insontem, non ideo malus est qui facit opera bona. Et nota quod de manifestis hic agitur. 6:44 Unaquæque enim arbor. Mali suo fructu noscuntur, dum bonos opprimunt, et Deum si non verbis, blasphemant factis: et maxime per impatientiam dignoscuntur in tempore adversitatis. Jejunia enim et oratio, et hujusmodi sunt simulatis ut et bonis: sed non debent oves pelles suas deponere, etiam si aliquando lupi eis se contegant. Cognoscitur. Non a veste, sed ab operibus quæ fiunt ab eis, cognoscuntur. Quia ut spina non facit uvam, sic bona arbor bonum, mala malum, et non e converso. Neque enim de spinis. Non de spinis, id est sollicitudinibus mundi, ficus, id est dulcedo resurrectionis, neque de rubo, id est punctione vitiorum, uva, id est fructus animæ. Quæ sicut uva proxima terrenis, corrumpitur, in superioribus maturatur. Vel de carne quæ generat spinas et tribulos, non vindemiamus Christum, qui sicut uva pependit in ligno. Spina et rubus, hæreticis, a quibus nullus sapientium sanctitatem vel virtutem poterit invenire, sed conscindunt et cruentant approximantes. Vel spinæ et rubi, curæ sæculi et punctiones vitiorum. Uva et ficus, dulcedo novæ conversationis quam Christus in nobis esurit, et fervor dilectionis qui lætificat cor hominis. Non de spinis et rubis uva vel ficus, quia mens adhuc hominis veteris pressa consuetudine, potest quidem simulare, sed non ferre fructum novi hominis. Quod si quando facta vel dicta malorum prosunt bonis, non hoc faciunt mali, sed fit de illis consilio Dei. 6:45 Profert bonum. Diligit inimicum. Omni petenti tribuit, et hujusmodi. Profert malum, etc. Odit amicum, aufert aliena, non dat sua, et hujusmodi, quæ Deus judicat secundum intentionem cordis. Et vere, quia de bono vel malo corde procedit, bonus vel malus debet judicari fructus, quia ex abundantia cordis quod interius latet loquitur os, id est procedit exterius effectus, tam in verbis quam in factis. Hoc est quantum ad divinum examen cui loquitur os cordis, quia ex qua intentione verba procedunt, non ignorat. Quia etiam verba quæ exterius bona videntur, quia ex mala radice procedunt, non bona esse judicat; unde subdit: Quid autem vocatis me Domine? Quasi dicat: Quid folia rectæ confessionis vos germinare jactatis, qui nullos boni operis fructus ostenditis? Ex abundantia. Per oris locutionem, universa quæ actu vel cogitatu de corde proferuntur, Dominus significat. Nam et verbum pro facto solet poni; unde: Non fuit verbum, quod non ostenderet eis Isa. 39.. § 6:46 Quid autem, etc. Hæc vocatio videtur fructus bonæ arboris, sed quia non procedit de pinguedine charitatis, Deus non bonum judicat. Quæ autem bonorum malorumve fructuum vera discretio sit, sub alia figura supponit: ** 6:47 Omnis qui venit, etc. Postquam de aperte malis, de vere et simulatis bonis diu disputavit, bonos auditores verbi sibi ipsis, malos diabolo assimilat. Quia sicut Christus variis hominum personis unam Ecclesiam construit, erudit, gubernat, in vitam æternam perducturus; sic bonus auditor variis virtutibus supernam sibi mansionem ædificat in futuro cum Christo de dedicatione lætaturus. Et sicut diabolus obedientes sibi de cœlis ad terrena et ad peccata trahit, ubi non est fundamentum, quia malum est sine substantia, et semper in deteriora præcipitat: sic malus auditor, sive sit initiatus mysteriis Christi, sive ex toto alienus, quasi in puteum sine fundo præcipitatus, non invenit ubi se retineat, sed cum venerit in profundum malorum, contemnit. †† 6:48 Fodit in altum. Fodit in altum qui præceptis humilitatis terrena omnia de suorum cordibus funditus eruit, ne propter aliquod fluxibile Deo serviat, ut inconcussam in eis habeat mansionem. Posuit fundamentum. Fundamenta pluraliter, doctores; singulariter fundamentum, doctor doctorum Christus. Moraliter. Fundamenta domus, intentiones bonæ conversationis, quas per humilitatem Christianam exhaustis supervacuarum cogitationum ruderibus perfectus auditor in se inserit, hoc in se spiritualiter agens, quod Christus in universa Ecclesia generaliter agit. Inundatione. Hanc inundationem alibi portas inferi appellat. Et portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Hæc inundatio tribus modis fit, quia tentatur quisque a propria concupiscentia, vel falsorum fratrum improbitate, vel aperta exteriorum impugnatione. Illisum. Potest per impetum fluminis, extremi judicii discrimen intelligi, quando Ecclesia utraque est consummata. Omnis qui se exaltat humiliabitur, et qui se humiliat exaltabitur Luc. 14.. Domui illi. Singulæ nostræ domus, quotidie, vel immundorum spirituum, vel improborum hominum, vel suæ ipsius mentis, vel carnis inquietudine pulsantur. Et quantum propriis viribus fidunt, inclinantur: quantum invictissimæ petræ adhærent, labefactari nequeunt. ‡‡ 6:49 Supra terram, etc. Diabolus mundum qui in maligno positus est super terram ædificat, quia ad terrenorum amorem trahit. Sine fundamento ædificat, quia peccatum in propria natura non subsistit, quia malum substantia non est, quod tamen ubicunque fit in bona natura coalescit vel sine fundamento, id est sine fundo. Sicut ergo qui in puteo mergitur, putei in fundo retinetur, sic anima lapsa quasi in quodam loco fundi consistit, si in aliqua peccati mensura se retinet. Sed cum peccato in quo labitur non potest esse contenta, dum ad deteriora quotidie ducitur, quasi in puteo quo concidit fundum quo figatur non invenit. Concidit et facta est ruina, etc. Omnis conscientia, quæ spe fixa in Deum non permanet, in tentationibus non valet persistere, et tanto plus agitur, quanto plus in illis quæ mundi sunt a superioribus disjungitur. Et vere omnes mali vel ficte boni ingruente qualibet tentatione, pejores fiunt.