5
Et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum.* Et exeunti ei de navi, statim occurrit de monumentis homo in spiritu immundo, qui domicilium habebat in monumentis, et neque catenis jam quisquam poterat eum ligare: quoniam sæpe compedibus et catenis vinctus, dirupisset catenas, et compedes comminuisset, et nemo poterat eum domare: et semper die ac nocte in monumentis, et in montibus erat, clamans, et concidens se lapidibus. Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum: et clamans voce magna dixit: Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi? adjuro te per Deum, ne me torqueas.§ Dicebat enim illi: Exi spiritus immunde ab homine. Et interrogabat eum: Quod tibi nomen est? Et dicit ei: Legio mihi nomen est, quia multi sumus.** 10 Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem. 11 Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens. 12 Et deprecabantur eum spiritus, dicentes: Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.†† 13 Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos: et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.‡‡ 14 Qui autem pascebant eos, fugerunt, et nuntiaverunt in civitatem et in agros. Et egressi sunt videre quid esset factum:§§ 15 et veniunt ad Jesum: et vident illum qui a dæmonio vexabatur, sedentem, vestitum, et sanæ mentis, et timuerunt.*** 16 Et narraverunt illis, qui viderant, qualiter factum esset ei qui dæmonium habuerat, et de porcis. 17 Et rogare cœperunt eum ut discederet de finibus eorum.††† 18 Cumque ascenderet navim, cœpit illum deprecari, qui a dæmonio vexatus fuerat, ut esset cum illo, 19 et non admisit eum, sed ait illi: Vade in domum tuam ad tuos, et annuntia illis quanta tibi Dominus fecerit, et misertus sit tui.‡‡‡ 20 Et abiit, et cœpit prædicare in Decapoli, quanta sibi fecisset Jesus: et omnes mirabantur. 21 Et cum transcendisset Jesus in navi rursum trans fretum, convenit turba multa ad eum, et erat circa mare. 22 Et venit quidam de archisynagogis nomine Jairus, et videns eum procidit ad pedes ejus,§§§ 23 et deprecabatur eum multum, dicens: Quoniam filia mea in extremis est, veni, impone manum super eam, ut salva sit, et vivat.* 24 Et abiit cum illo, et sequebatur eum turba multa, et comprimebant eum. 25 Et mulier, quæ erat in profluvio sanguinis annis duodecim, 26 et fuerat multa perpessa a compluribus medicis: et erogaverat omnia sua, nec quidquam profecerat, sed magis deterius habebat:§ 27 cum audisset de Jesu, venit in turba retro, et tetigit vestimentum ejus:** 28 dicebat enim: Quia si vel vestimentum ejus tetigero, salva ero. 29 Et confestim siccatus est fons sanguinis ejus: et sensit corpore quia sanata esset a plaga. 30 Et statim Jesus in semetipso cognoscens virtutem quæ exierat de illo, conversus ad turbam, aiebat: Quis tetigit vestimenta mea? 31 Et dicebant ei discipuli sui: Vides turbam comprimentem te, et dicis: Quis me tetigit?†† 32 Et circumspiciebat videre eam, quæ hoc fecerat. 33 Mulier vero timens et tremens, sciens quod factum esset in se, venit et procidit ante eum, et dixit ei omnem veritatem.‡‡ 34 Ille autem dixit ei: Filia, fides tua te salvam fecit: vade in pace, et esto sana a plaga tua. 35 Adhuc eo loquente, veniunt ab archisynagogo, dicentes: Quia filia tua mortua est: quid ultra vexas magistrum?§§ 36 Jesus autem audito verbo quod dicebatur, ait archisynagogo: Noli timere: tantummodo crede.*** 37 Et non admisit quemquam se sequi nisi Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem Jacobi.††† 38 Et veniunt in domum archisynagogi, et videt tumultum, et flentes, et ejulantes multum.‡‡‡ 39 Et ingressus, ait illis: Quid turbamini, et ploratis? puella non est mortua, sed dormit.§§§ 40 Et irridebant eum. Ipse vero ejectis omnibus assumit patrem, et matrem puellæ, et qui secum erant, et ingreditur ubi puella erat jacens.* 41 Et tenens manum puellæ, ait illi: Talitha cumi, quod est interpretatum: Puella (tibi dico), surge. 42 Et confestim surrexit puella, et ambulabat: erat autem annorum duodecim: et obstupuerunt stupore magno. 43 Et præcepit illis vehementer ut nemo id sciret: et dixit dari illi manducare.
* 5:1 Et venerunt, etc. BEDA. Gerasa urbs insignis Arabiæ, trans Jordanem, juncta monti Galaad in tribu Manasse, non longe a stagno Tiberiadis, in quo porci præcipitati sunt, significat, etc., usque ad et qui erat longe, factus est prope in sanguine Christi. 5:2 Homo in spiritu. ISID. Homo iste desperatissimus est populus gentium quem enumerat Apostolus. Elatus, superbus, immundus, sanguinarius, idololatra, ignominiosus, etc., usque ad flagellato enim stulto sapiens sapientior fit vel prudentior. 5:3 Et neque catenis, etc. BEDA. Catenis et compedibus graves, et duæ leges gentium signantur, quibus peccata in re eorum publica cohibebantur. Ruptis catenis (ut Lucas scribit) subito agebatur a Domino in deserto, quia etiam transgressis illis legibus ad ea scelera cupiditate raptabantur, quæ jam vulgarem excederent consuetudinem. § 5:7 Torqueas. ID. Magnum tormentum ei a læsione hominis cessare, et tanto dimittit gravius quanto possidet diutius. ** 5:9 Quod tibi nomen est? BEDA. Non quasi nescius interrogat, sed ut confessa publica peste quam toleraverat, virtus curantis gratior appareat. Sed etiam sacerdotes nostri temporis qui per exorcismum dæmones ejiciunt solent dicere: non aliter patientes posse curari, nisi quantum sapere possunt, omne quod a dæmonibus visu, auditu, vel quolibet sensu corporis aut animi vigilantes dormientesve pertulerunt, patenter confiteantur. Legio mihi nomen est. ID. Significat populum gentilem innumeris idololatriæ cultibus mancipatum: cui contra, est, etc., usque ad reprobos autem plures sectæ quam linguæ dissociando confundunt. †† 5:12 Mitte nos. ID. Lucas: Et rogabant eum ne imperaret illis, ut in abyssum irent Luc. 8.. Sciebant ergo aliquando futurum ut per adventum ejus mitterentur in abyssum, non futura, etc., usque ad nam nisi quis porci more vixerit, in eum diabolus potestatem non accipit, nisi forte ad probandum, non autem ad perdendum. ‡‡ 5:13 Grex præcipitatus est. BEDA. Quia jam clarificata Ecclesia, et liberato populo gentium a dæmonum dominatione, in abditis agunt sacrilegos ritus, etc., usque ad quoniam ob unius hominis salutem duo millia porcorum suffocantur. §§ 5:14 Qui autem. Quia quidam primates impiorum, quamvis Christianam legem fugiant, potentiam tamen ejus stupendo et mirando per gentes prædicant. *** 5:15 Et vident illum. BEDA. Lucas: Sedentem ad pedes ejus. quod signat eos qui a peccatis correcti sunt, fixa mentis intentione vestigia Salvatoris quæ sequantur, intueri. Vestitum. Virtutum studio, quod vesana mente perdiderat. Unde filius prodigus ad patrem rediens, mox stola prima cum annulo induitur: quia quisquis vero corde pœnituerit potest donante Christi gratia pristina justitiæ opera, de quibus ceciderat, cum annulo inviolatæ fidei recuperare. Et timuerunt. Multi enim antiqua suavitate delectati honorare se, sed pati nolle Christianam legem dicunt, quia eam implere non possunt, admirantes tamen fidelem populum a pristina conversatione sanatum. ††† 5:17 Et rogare cœperunt eum. RAB. Ut Petrus: Exi a me, Domine, quia homo peccator sum, etc. Luc. 5. Ne tangant arcam Dei, ut Oza. ‡‡‡ 5:19 Vade in domum tuam. BEDA. Sic quisque post resurrectionem peccatorum in conscientiam bonam redeat et propter aliorum salutem Evangelio serviat: ut post cum Christo quiescat, ne dum præpropere vult jam esse cum Christo, negligat prædicationis mysterium fraternæ redemptioni accommodatum. HIER. Homo sanatus mittitur in domum suam, id est, in spiritualem legis observantiam: et prædicat, etc., usque ad quia moralia ad litteram observanda sunt. BEDA. Matthæus duos, Marcus et Lucas unum a dæmone curatum dicunt, quia unus eorum clarioris nominis, est famosioris: et ideo curatio ejus est famosior. Allegorice: Duo, gentes significant de duobus filiis Nœ. Cum enim Nœ tres filios genuerit, unus assumptus est in possessionem Dei, duo idolis dediti. §§§ 5:22 Et venit quidam, etc. HIER. Post hæc Jairus archisynagogus venit, quia cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Isræl, etc., usque ad Abraham et Moyses et Samuel rogant pro plebe mortua, et sequitur Jesus preces eorum. BEDA. Jairus illuminans vel illuminatus: quia verbis vitæ populum illuminavit: et ut hoc posset, a Spiritu sancto illuminatus est. * 5:23 Quoniam filia mea. BEDA. Lucas: Quia filia unica erat illi fere annorum duodecim, et hæc moriebatur Luc. 8.. Filia Archisynagogi est Synagoga sola legali institutione, etc., usque ad subito errorum languore consternata, spirituales vias desperabiliter omisit. 5:24 Et comprimebant. Dum ad puellam sanandam vadit, a turba comprimitur: quia Judæis salutis monita præbens, quibus ægram eorum conscientiam erigeret, noxia carnalium populorum consuetudine gravatus est. 5:25 Et mulier, etc. Pergente Domino ad filiam archisynagogi, morbosa mulier annis duodecim præripit sanitatem, et post filia sanata est et suscitata est: quia sic dispensata est salus humani generis, ut primo aliqui ex Isræl, deinde plenitudo gentium, et sic omnis Isræl salvus fiet. BEDA. Notandum quod puella duodenis et mulier duodecim annis sanguine fluxit, etc., usque ad hæc dum Christus Judæam sanare discerneret, jam paratam aliisque promissam salutem spe certa prævenit. § 5:26 Multa perpessa, etc. ID. Falsis theologis, philosophis, legum sæcularium doctoribus, qui se utilia vivendi præcepta dare promittebant. Dæmones quoque, etc., usque ad cœperunt languoris sui et sperare et inquirere remedium. ** 5:27 Venit in turba. ID. Si quis mihi ministrat, me sequatur Joan. 12.. Et alibi: Post Dominum Deum ambulabis Ose. 11.. Vel quia Deum præsentem in carne non videt, sed post ad fidei agnitionis gratiam, etc., usque ad sacramentis Evangelicis, quasi suis vestimentis, fontes obsceni sanguinis emundat. †† 5:31 Tetigit. BEDA. Sola fidelis mulier Dominum tangit, quem passim comitans turba comprimit. Quia qui diversis inordinate glomerantium hæresibus, vel perversis moribus gravatur, solo fideli Ecclesiæ corde tangitur; unde: Noli me tangere: nondum enim ascendi ad Patrem meum Joan. 20.. Quia veraciter tangere est eum æqualem Patri credere. HIER. Septima virtute suscitatur mortua, sed inter viam tangit fimbriam retro mulier sanguinaria, quæ cum salute substantiam, etc., usque ad cymbalum confessionem; malum punicum, martyrii voluntatem significat et virtutum candorem. ‡‡ 5:33 Mulier autem. BEDA. Ecce quo tendebat interrogatio, ut mulier scilicet confiteatur veritatem diuturnæ infirmitatis, et subitæ credulitatis et sanationis: et ita ipsa confirmaretur in fide et aliis præberet exemplum. §§ 5:35 Adhuc, etc. BEDA. Muliere sanata statim nuntiatur puella mortua: quia Ecclesia gentium a labe vitiorum curata, et ob fidei meritum, etc., usque ad sed quod hominibus est impossibile, Deo est possibile. *** 5:36 Archisynagogo. Archisynagogus cœtus est doctorum legis de quibus: Super cathedram Moysis sederunt scribæ et Pharisæi Matth. 28.. Qui si credere voluerint, etiam subjecta eis Synagoga salva erit. ††† 5:37 Et non admisit, etc. BEDA. Blasphemis et irrisoribus non sunt revelanda mysteria, sed fidelibus qui honorent. Unde alibi: Justificata est sapientia ab omnibus filiis suis Matth. 11.. ‡‡‡ 5:38 Flentes et ejulantes. ID. Lætentur omnes qui sperant in Domino, et in æternum exsultabunt, et habitabis in eis Psal. 5.. Hanc lætitiam merito infidelitatis Synagoga amisit: et ideo inter flentes et ululantes mortua jacet. Sed Jesus eam funditus interire non patitur. §§§ 5:39 Non est mortua. Mihi, in cujus dispositione et anima recepta vivit, et caro suscitanda quiescit. Hinc mos est Christianis, ut mortui qui resurrecturi non dubitantur, dormientes vocentur; unde: Nolumus vos ignorare, fratres, de dormientibus I Thess. 4.. BEDA. Cum anima quæ peccaverit moriatur, ea tamen quam Dominus ad vitam æternam prævidet, nobis quidem mortua fuisse, sed ei obdormisse non incongrue dici potest. * 5:40 Ejectis omnibus. ID. Turba ejicitur ut puella suscitetur: quia nisi sæcularium curarum multitudo a corde ejiciatur, anima quæ intus jacet mortua non suscitatur. Dum enim se per universas cogitationes spargit, ad considerationem sui sese nullatenus colligit. 5:41 Talitha cumi. In Syro sermone quem evangelista ponit, non plus est quam: Puella, surge. Sed forte ad vim Dominicæ jussionis exprimendam hoc addidit: Tibi dico, surge, et magis sensum loquentis quam verba intimare curavit. Sic sæpe apostoli et evangelistæ cum aliquod testimonium assumunt, magis sensum quam verba ponunt. HIER. Ad puellam dicitur Talitha cumi, id est, Puella, surge. Archisynagogo, etc., usque ad unde dicitur: Credidit Abraham Deo, et reputatum est ei ad justitiam Jac. 2.. BEDA. Quod Christus tres mortuos suscitavit, tria genera animarum significat. Puellam suscitat, etc., usque ad quartum mortuum annuntiante discipulo audivit: sed quia vivi qui pro eo precarentur defuerunt: Dimitte, inquit, mortuos sepelire mortuos suos Matth. 8..