27
Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.* Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi. Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, dicens: Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt: Quid ad nos? tu videris. Et projectis argenteis in templo, recessit: et abiens laqueo se suspendit. Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt: Non licet eos mittere in corbonam: quia pretium sanguinis est.§ Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem: Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël:** 10 et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. 11 Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens: Tu es rex Judæorum? Dicit illi Jesus: Tu dicis.†† 12 Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. 13 Tunc dicit illi Pilatus: Non audis quanta adversum te dicunt testimonia? 14 Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer. 15 Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent: 16 habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barrabas.‡‡ 17 Congregatis ergo illis, dixit Pilatus: Quem vultis dimittam vobis: Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus?§§ 18 Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. 19 Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens: Nihil tibi, et justo illi: multa enim passa sum hodie per visum propter eum.*** 20 Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. 21 Respondens autem præses, ait illis: Quem vultis vobis de duobus dimitti? At illi dixerunt: Barabbam.††† 22 Dicit illis Pilatus: Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus?‡‡‡ 23 Dicunt omnes: Crucifigatur. Ait illis præses: Quid enim mali fecit? At illi magis clamabant dicentes: Crucifigatur. 24 Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret: accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens: Innocens ego sum a sanguine justi hujus: vos videritis.§§§ 25 Et respondens universus populus, dixit: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros.* 26 Tunc dimisit illis Barabbam: Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. 27 Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem: 28 et exuentes eum, chlamydem coccineam circumdederunt ei, 29 et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes: Ave rex Judæorum. 30 Et exspuentes in eum, acceperunt arundinem, et percutiebant caput ejus. 31 Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. 32 Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem: hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus.§ 33 Et venerunt in locum qui dicitur Golgotha, quod est Calvariæ locus.** 34 Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.†† 35 Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes: ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.‡‡ 36 Et sedentes servabant eum. 37 Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam: Hic est Jesus rex Judæorum.§§ 38 Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones: unus a dextris, et unus a sinistris.*** 39 Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,††† 40 et dicentes: Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas: salva temetipsum: si Filius Dei es, descende de cruce.‡‡‡ 41 Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant: 42 Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere: si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei:§§§ 43 confidit in Deo: liberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Filius Dei sum. 44 Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.* 45 A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. 46 Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens: Eli, Eli, lamma sabacthani? hoc est: Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me? 47 Quidam autem illic stantes, et audientes, dicebant: Eliam vocat iste.§ 48 Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. 49 Ceteri vero dicebant: Sine, videamus an veniat Elias liberans eum.** 50 Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum. 51 Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt,†† 52 et monumenta aperta sunt: et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.‡‡ 53 Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis.§§ 54 Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste.*** 55 Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei:††† 56 inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi.‡‡‡ 57 Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu:§§§ 58 hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. 59 Et accepto corpore, Joseph involvit illud in sindone munda,* 60 et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. 61 Erant autem ibi Maria Magdalene, et altera Maria, sedentes contra sepulchrum. 62 Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, 63 dicentes: Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens: Post tres dies resurgam.§ 64 Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium: ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi: Surrexit a mortuis: et erit novissimus error pejor priore. 65 Ait illis Pilatus: Habetis custodiam, ite, custodite sicut scitis. 66 Illi autem abeuntes, munierunt sepulchrum, signantes lapidem, cum custodibus.**
* 27:1 Mane autem. Matthæus et Marcus contexerunt narrationem de his quæ cum Domino acta sunt usque ad mane, sed postea redeunt usque ad negationem Petri narrandam: qua terminata redeunt iterum ad mane, ut inde cætera contexerent. 27:4 Peccavi tradens, etc. Quasi in potestate sua esset mutare persecutorum sententiam: licet autem mutaverit voluntatem, tamen primæ voluntatis exitum non mutavit. Quid ad nos. Quid ad nos pertinet de hoc? tu videris, tu scias quid fecisti. Vel quid videris pertinere ad nos. Quid ad nos pertinet pretium acceptum: tu istud probaveras, tu inde fac quod vis. Qui ad mortem peccant, tantam habent ignorantiam et cæcitatem, ut nec turbentur in sceleribus suis, nec pœnitentiæ dolore crucientur. 27:5 Et projectis. Sicut pœnitentia ejus fuit infructuosa, sic et hæc oblatio in templo est exsecrabilis. Et abiens. HIER. Nihil profuit Judæ egisse pœnitentiam, per quam scelus corrigere non potuit. Sed quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti. Sin autem permanent opera, frustra voce assumitur pœnitentia. Hoc est quod de eo dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum Psal. 108.: ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit, unde scelestior. § 27:6 Non licet eos. Vere colentes culicem et camelum glutientes: si enim ideo non mittunt pecuniam in corbonam, id est, in gazophylacium, id est, inter dona Dei, quia pretium sanguinis est, cur ergo ipse sanguis effunditur? Et quid præmii eis, si inde ager emitur in sepulturam pauperum? ** 27:9 Per Jeremiam. HIER. Hoc non in Jeremia, sed in Zacharia legitur: tamen aliis verbis. Legi nuper Jeremiæ apocryphum, in quo hæc verba scripta reperi. Sed tamen magis mihi videtur hoc sumptum de Zacharia more apostolorum, qui verborum ordine prætermisso, sensus tantum de Veteri Testamento proferunt. A filiis Isræl, etc. A quibus minus oportuerat, qui magnificare debuerant. †† 27:11 Tu es rex Judæorum. Secundum Lucam duo objecerant, scilicet quod prohibebat dari censum Cæsari, et quod diceret se regem. De regno ergo Pilatus, quia nescit, interrogat. De tributis: quia audierat eum respondisse: Reddite quæ sunt Cæsaris Cæsari Zac. 2.: quasi apertum mendacium invidorum negligit. Unde Marcus: Et non erant convenientia testimonia eorum Marc. 24.. In hoc quod Pilatus nihil aliud criminis interrogat, nisi an sit rex Judæorum: arguuntur impietatis Judæi, qui nec falso invenire potuerunt quod objicerent Salvatori. ‡‡ 27:16 Qui dicebatur Barabbas. Barabbas in Evangelio secundum Hebræos filius patris vel magister eorum interpretatur. Ipse est Antichristus, quem illi Christo præferunt, quibus dicitur: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Pilatus qui os malleatoris interpretatur, diabolum significat, qui est malleus universæ terræ, per quem Dominus vasa sua permittit probari: et ad ultimum conterit, quando in extrema damnatione confringet. §§ 27:17 Quem vultis. Populo volens satisfacere dat optionem quamvis non dubitet Christum eligendum sciens per invidiam traditum. Qui dicitur Christus. Idem quod Marcus ait: regem Judæorum, quorum rex Christus vocabatur. *** 27:19 Pro tribunali. Tribunal sedes judicum, ut solium regum, cathedra doctorum. Uxor ejus. Uxor viri gentilis hoc in visione intelligit, quod Judæi vigilantes intelligere noluerunt. Nihil tibi. Nunc demum diabolus intelligens per Christum se spolia amissurum, sicut primum per mulierem mortem intulit; ita modo per mulierem vult Christum de manibus Judæorum liberare, ne per mortem ejus mortis amittat imperium. ††† 27:21 Barabbam, etc. Filium diaboli elegerunt pro Filio Dei, ut Salvatorem cum sua salute perderent, et proditorem liberarent, quæ sua petitio hodie etiam hæret eis, amissa gente et loco et libertate: quia datorem libertatis perdere voluerunt. ‡‡‡ 27:22 Quid igitur faciam de Jesu. Multas quærebat occasiones, ut eum cum benevolentia populi liberaret. Primo, latronem justo conferens. Deinde: Quid ergo faciam de Jesu, qui dicitur Christus? Et cum dicerent: crucifigatur, non statim acquievit, sed juxta suggestionem uxoris ait: Quid enim mali fecit? Quo dicto Pilatus absolvit Christum. §§§ 27:24 Lavit manus. Gentilem populum ab impietate Judæorum alienum designans, qui clamaverunt: Crucifige, crucifige eum. * 27:25 Sanguis ejus. Perseverat usque hodie imprecatio, et sanguis Christi non aufertur ab eis. 27:26 Tunc dimisit illis Barabbam. Barabbas latro seditiosus et homicidiorum auctor, dimissus est populo Judæorum. ISID. Diabolus qui jam olim ob superbiam a patria lucis expulsus, et in tenebrarum carcerem fuerat missus. Et ideo Judæi pacem habere non possunt, quia seditionum principem eligere maluerunt. Vel Barabbas typum gerebat Antichristi. Jesum vero flagellatum. Ideo credendus est Pilatus Jesum flagellasse et militibus ad illudendum dedisse, ut satiati pœnis ejus et opprobriis, Judæi ejus mortem ultra non sitirent. Jesum vero. Serviens Romanis legibus, quæ crucifigendos prius jubent flagellari. 27:28 Chlamydem coccineam. HIER. In chlamyde coccinea opera gentium cruenta sustentat. In corona spinea, maledictum solvit antiquum. In calamo, venenata occidit animalia. Vel calamum tenet in manu, ut sacrilegium scriberet Judæorum. In suis vestibus non illuditur, sed in his quæ propter peccata nostra portavit. Cum crucifigeretur suum recepit ornamentum statim: quia elementa turbantur, et Creatori testimonium dat creatura. § 27:32 Cyrenæum. Ecce non Hebræus, sed alienigena opprobrio Christi subditur, ut plenitudo sacramentorum transire a circumcisione ad præputium ostendatur. ** 27:33 Golgotha. Syrum est, et interpretatur Calvariæ, non ob calvitium Adæ quem mentiuntur ibi sepultum, sed ob decollationem damnatorum. Adam juxta Hebron in libro Jesu legitur sepultus. †† 27:34 Cum felle mistum. Alius evangelista dicit mirrhatum, id est, amarissimum. Et potuit utraque esse commistio fellis et myrrhæ. Et cum gustasset noluit. Hoc Marcus tacet: noluit bibere. Hoc est quod Marcus ait: non accepit, scilicet ut biberet. ‡‡ 27:35 Diviserunt. Hoc Joannes distinctius: vestimenta in quatuor partes ut Ecclesia in quatuor partibus mundi signetur. Tunica sortita significat omnium partium unitatem vinculo charitatis, quæ sorte, id est, gratia Dei provenit, non humano arbitrio. §§ 27:37 Causam. Pro quam eum Judæi Pilato tradiderunt. Rex per crucem non perdidit, sed confirmavit imperium, velint nolint Judæi. *** 27:38 Unus a dextris. Unus a dextris per quem mortificatio significatur carnis pro cœlesti gloria: unus a sinistris, per quem iterum significatur mortificatio carnis pro aliqua mundi causa. ††† 27:39 Blasphemabant. Prædictum erat in libro Sapientiæ Cap. 2.: Morte turpissima condemnemus eum. Erit enim respectus in sermonibus illius. Si enim vere Filius Dei est, suscipiet illum et liberabit illum de manu contrariorum. Quia ergo crucifigebatur, et non liberabatur, credebant illum non esse Dei Filium: propterea pendenti in ligno insultant, et caput agitant: ‡‡‡ 27:40 Si Filius Dei es. Si insultantibus cedens descenderet de cruce, virtutem patientiæ non demonstraret. §§§ 27:42 Et credemus ei. Fraudulenta promissio: majus facit surgens de sepulcro, et non creditis: si ergo de cruce descenderet, non crederetis. Sed hoc dæmones immiserunt; statim enim senserunt virtutem crucis, et suas vires fractas et hoc agunt ut de cruce descendat. Sed sciens hoc Dominus, permanet ut diabolum destruat. * 27:44 Idipsum autem et latrones. Prius uterque blasphemavit, deinde visis signis unus credidit. Ita uterque populus Deum prius blasphemavit: sed alter signis territus pœnituit, et nunc Judæos arguit. 27:45 A sexta autem hora. Nota, sole a centro mundi recessuro crucifigitur Dominus, quia propter peccata moritur, et Adam post meridiem cum peccasset vocem Domini audivit. Et ordo est rationis, ut quo tempore prævaricanti Adæ clausit, eo tempore pœnitenti latroni januam reseret paradisi. Quod Marcus ait hora tertia crucifixisse Dominum, ideo est, ut Judæos qui se excusant, magis crucifixisse ostendat linguis, quam milites quorum manibus factum est: qui hora tertia ut crucifigeretur inclamaverunt. Quando enim crucifixus est, hora erat quasi sexta, id est non adhuc plene sexta. 27:46 Et circa horam nonam. Cum inclinata est dies ad vesperam et tepefactus est sol a fervore, passionem consummat, ostendens se mori propter peccata nostra quibus a divina luce et dilectione in hanc noctem cecidimus. Mane surrexit Dominus, docens resuscitatos in anima se esse producturum in lucem æternæ felicitatis. Eli, Eli, lamma. Quorum suscipit naturam, eorumdem plorat miseriam. In quo ostendit quantum ipsi flere debent qui peccant. Ne mireris verborum humilitatem et querimonias derelicti, cum formam servi sciens scandalum crucis videas. § 27:47 Quidam autem. Non omnes, forsitan Romani, Hebræi sermonis ignorantes proprietatem. Vel aliqui Judæi Christum minorem Elia reputantes, ut ejus auxilium deprecetur. ** 27:49 Sine videamus. Quia vocem Domini male intelligebant, frustra Eliæ exspectabant adventum. †† 27:51 Et ecce velum templi. Ut arca testamenti et omnia sacramenta legis quæ tegebantur appareant, et ad gentes transeant. Josephus ait virtutes angelicas præsides quondam templi tunc pariter conclamasse: transeamus de his sedibus. Velum quod dicebatur exterius: quia nunc ex parte videmus; cum autem venerit quod perfectum est, tunc velum interius dirumpetur. Terra mota est. Omnia elementa suum Dominum crucifixum demonstrant. Terra movetur, Dominum suum pendentem ferre non sustinens. Petræ. Id est corda gentilium, vel vaticinia prophetarum, qui petræ dicuntur a petra Christo, ut quidquid in eis duro legis velamine clausum erat, scissum pateret gentibus. ‡‡ 27:52 Et monumenta. Et tamen cum monumenta aperta sunt, non ante surrexerunt, quam Dominus resurgeret, ut esset primogenitus ex multis fratribus. Corpora sanctorum. Hi credendi sunt cum Domino ascendente similiter ascendisse cum corpore. §§ 27:53 In sanctam civitatem. Jerusalem quæ sancta dicitur propter templum, et Sancta sanctorum, quod nulla alia. *** 27:54 Centurio autem. Hi in scandalo crucis confitentur Deum. Arius in Ecclesia prædicat creaturam, quem cæci Judæi nec tot miraculis credunt. In centurione fides Ecclesiæ designatur, quæ velo cœlestium mysteriorum per mortem Domini reserato, Jesum Filium Dei tacente Synagoga confirmat. ††† 27:55 Mulieres multæ. Matthæus et Lucas dicunt Mariam Magdalenam a longe stetisse. Joannes vero juxta crucem, quia tanto intervallo aberat, ut juxta diceretur: quia præsto erat in conspectu ejus, et longe comparatione turbæ propioris. Possumus etiam dicere quod illæ quæ erant cum matre Domini postquam eam commendavit discipulo, abire cœperint jam, ut a densitate turbæ eruerent se et cætera quæ facta sunt longius intuerentur. Ministrantes ei. Consuetudinis Hebraicæ erat, ut mulieres de substantia sua præceptoribus suis ministrarent: quod Dominus accepit, ut exemplum daret apostolis. ‡‡‡ 27:56 Jacobi. Jacobus Alphæi minor dicitur ad differentiam Jacobi, qui inter primos apostolos vocatus est et electus a Domino. §§§ 27:57 Homo dives. Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis. * 27:59 In syndone munda. Mystice. Sindone munda Jesum involvit, qui pura mente eum suscepit. Hinc etiam mos Ecclesiæ habet, ut sacrificium altaris non serico, non panno tincto, sed puro lineo celebretur. 27:60 In monumento suo novo. Quia si in monumento, ubi alius positus esset, poneretur, alius fortasse resurrexisse fingeretur. In petra, ne si ex multis lapidibus ædificatum esset, suffossis tumuli fundamentis ablatus furto diceretur. 27:61 Erant autem ibi. Aliis notis Jesu ad sua redeuntibus, solæ mulieres quæ arctius amabant, obsequium funeris inspiciebant, exspectantes quod promiserat Jesus: et ideo primæ resurrectionem vident. § 27:63 Post tres. A parte totum, sexti diei quo crucifixus est cum sua nocte pro uno die. Sabbatum integre. Tertius dies a parte prima, id est, nocte totius cum suo diurno, et sic est triduum. ** 27:66 Munierunt sepulcrum. Diligentia eorum nostræ profuit fidei. Nam quanto amplius servabatur, tanto magis virtus resurrectionis ostenditur.