8
Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:* et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens: Domine, si vis, potes me mundare. Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens: Volo: mundare. Et confestim mundata est lepra ejus. Et ait illi Jesus: Vide, nemini dixeris: sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.§ Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Et ait illi Jesus: Ego veniam, et curabo eum.** Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.†† Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic: Vade, et vadit: et alii: Veni, et venit: et servo meo: Fac hoc, et facit.‡‡ 10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit: Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël. 11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum:§§ 12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium.*** 13 Et dixit Jesus centurioni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora. 14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem:††† 15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.‡‡‡ 16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes: et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit:§§§ 17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem: [Ipse infirmitates nostras accepit: et ægrotationes nostras portavit.] 18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.* 19 Et accedens unus scriba, ait illi: Magister, sequar te, quocumque ieris. 20 Et dicit ei Jesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. 21 Alius autem de discipulis ejus ait illi: Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.§ 22 Jesus autem ait illi: Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.** 23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus:†† 24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus: ipse vero dormiebat.‡‡ 25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes: Domine, salva nos: perimus.§§ 26 Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, modicæ fidei? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.*** 27 Porro homines mirati sunt, dicentes: Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?††† 28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.‡‡‡ 29 Et ecce clamaverunt, dicentes: Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos?§§§ 30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens. 31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes: Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.* 32 Et ait illis: Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare: et mortui sunt in aquis. 33 Pastores autem fugerunt: et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant. 34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu: et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.§
* 8:1 Cum autem descendisset. Post descensionem Domini de monte, etc., usque ad ostendit post quantum temporis intervallum. Cum autem descendisset. Secundum Lucam, et in campestri loco sermonem quem jam forsitan supra habuerat ei fecisset. Secutæ sunt. Alii propter charitatem, alii propter doctrinam, alii propter admirationem et curationem. 8:2 Adorabat eum dicens: Domine. Priusquam peteret, cultum divinitatis ostendit. Si vis, potes me mundare. De voluntate non quasi pietatis incredulus, dubito; sed quasi meæ colluvionis conscius non præsumo. 8:3 Extendens. Post sermonem et miracula facit, quibus sermo apud auditores confirmatur. Tetigit. Non quia sine tactu sanare posset, sed ut indicet se non subjectum esse legi, sed Dominum legis, qui non timet contagium. Tetigit. Propter humanitatem, ut nos doceret nullum spernere pro aliqua corporis maculatione. Apparet supra legem (quæ leprosum excludit) esse gratiam, quæ sanat eum; ut ait: Non veni solvere legem, sed adimplere, etc. Volo. Eo sanavit genere quo fuerat obsecratus, deinde imperat: Mundare. Ecce potestas. § 8:4 Vide, nemini, etc. Tacere jussit, nec tamen tacere potuit. Non quod aliquid voluit et non potuit, sed dat exemplum, ut sui in magnis quæ faciunt latere velint: sed ut prosint aliis, prodantur inviti. Nemini dixeris Marc. 1.. Hunc tamen Marcus ubi quod hoc prædicasse dicit quasi Evangelista factus sit. Vade. Mittit ad sacerdotes propter humilitatem, ut sacerdotibus deferat honorem quibus lex jubet mundatos munera offerre, et ut videntes credant ei: vel si non credunt, inexcusabiles sint, et ne legem frangere videretur. Ostende te sacerdoti. Ut sacerdos non legis ordine, sed gratia Dei supra legem curatum esse intelligat. Offer, etc. Quia legem non solvo, quia nondum cœpit verum sacrificium. In testimonium. Id est, Domino credant, si impietatis lepra discendat. In testimonium. Spiritualis curationis, offerendum est munus spirituale homo ipse. ** 8:7 Ego veniam et curabo eum. Et respondens centurio ait, etc. Magna humilitas, etc., usque ad ob impotentiam virium corporaliter ire putaretur. †† 8:8 Non sum dignus. Propter conscientiam vitæ gentilis, magis timet gravari præsentia quam juvari, quia et si erat fide præditus, nondum tamen erat sacramentis imbutus. Sed quod nec infirmitas nostra præsumit gratia dare novit. ‡‡ 8:9 Nam et ego, etc. Si ego homo, etc., usque ad ut Cornelius dicitur vir justus et timens Deum Act. 10.. §§ 8:11 Ab oriente et occidente venient et recumbent. Vel oriens, qui illuminati statim transeunt; occidens, qui passiones usque ad mortem tolerant. Per istas duas partes mundi ex quibus gentes vocandæ erant designantur. *** 8:12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis. ††† 8:14 Et cum venisset, etc. Quando hoc sit factum non expressit Matthæus, etc., usque ad narranda recordationi ejus suggerere. Et febricitantem. Febris Græce, fervor Latine dicitur: et si quando hæc passio faciat tremere, naturæ est humanæ. ‡‡‡ 8:15 Et tetigit, etc. Lucas dicit, quod rogaverunt, etc., usque ad ut Delicta quis intelligit: ab occultis meis munda me Psal. 8.. Et surrexit, etc. Naturale est febricitantibus incipiente sanitate lassescere, etc., usque ad ministrat in spiritu. §§§ 8:16 Vespere autem facto, etc. Occasus solis, mors est Christi, per quam plures sanavit dæmoniacos, quam ante vivens in carne ægrotos. * 8:18 Videns autem Jesus. Manifestum est alium esse diem, etc., usque ad amaros sæculi fluctus transeamus. 8:19 Et accedens. Quod Matthæus dicit hoc factum quando jussit ire trans fretum: Lucas vero ambulantibus illis in via: non est contrarium: quia via ambulabant ut venirent ad fretum. Magister. Quasi unus sit de pluribus. Et ipse litterator erat, non spiritualis auditor. Magister. Non dixit, Domine, sed magister: unum de pluribus magistris æstimans. 8:20 Vulpes foveas habent. Quasi dicat: Quid me propter lucra sæculi, etc., usque ad divinitati Christi non est locus. Filius autem hominis non habet, etc. Cum homines vocent eum Filium Dei, ipse seipsum vocat Filium hominis, humilitatis causa. § 8:21 Alius autem. Nota hunc vocatum esse a Jesu. Domine. Ille qui ingessit se vocat eum magister, ut elatus Pharisæus, alter qui receptus est, Dominum vocat humiliter, sicut publicanus. ** 8:22 Mortuos suos. Qui culpa exierunt, ut ipsi cum culpa vivunt. Mortuos sepelire, est peccatores in peccato fovere. †† 8:23 Et ascendente. Qui magna fecit in terra, transit ad mare, ut et ibi faciat, et Dominus terræ et maris appareat. ‡‡ 8:24 Ecce motus. Non ex se orta est tempestas, sed ejus imperio: ut discipuli magis timeant et rogent: et rogantibus ostendat potentiam. Dormiebat. Dormit in nobis Dominus, id est fides Domini, cum negligentius agimus, et ideo tempestas. Si vero fides resurgit, imperat ventis et fluctibus. §§ 8:25 Suscitaverunt. Primum est Jesus in tribulationibus orationibus excitandus, ut post increpationem surgens imperet ventis et mari, et sit tranquillitas magna. *** 8:26 Modicæ, etc. Si novistis potentem in terra, cur non creditis etiam in mari? Qui parum credit, arguitur: qui nihil, contemnitur. Imperavit, etc. Cui imperatur, imperantem sentit. Nota quod omnis creatura creatorem sentit. Quæ apud nos insensibilia, isti sunt sensibilia. ††† 8:27 Qualis est hic, etc. ORIG. Qualis est iste, major Moyse, etc., usque ad non habent auditum obtemperant. ‡‡‡ 8:28 In regionem Gerazenorum. Geraza urbs est Arabiæ, etc., usque ad a Christo visitata per prædicatores. Duo habentes. Marcus et Lucas dicunt unum, etc., usque ad fœditatem corporum ostendebant. Sævi. Marcus dicit quod nullus jam dæmoniacum, etc., usque ad impugnant aliquem transire. §§§ 8:29 Jesu fili Dei. HILAR. Magis suspicati quam nosse credendi sunt. AMBR. Jesu fili Dei. Tantum eis innotuit quantum voluit, etc., usque ad videbant in eo, non credebant. Ante tempus. Sciebant enim sibi futuram in Dei judicio, etc., usque ad fuerunt enim duo millia, ut Marcus ait. Torquere nos. Præsentia Christi tortura est eis; vel, torquentur dum de corporibus ejiciuntur, in quorum tortura delectabantur, sicut præsentia Dei refectio angelorum. * 8:31 Mitte nos. Nota multo minus eos sua potestate nocere hominibus, qui nec pecoribus possunt. Nisi quis more porci vixerit, diabolus in eum potestatem non accipit, nisi forte ad probandum. 8:32 Et ecce magno. Dignior homo bestiis, cum propter salutem duorum hominum duo millia porcorum perierunt. Liberato populo gentium, increduli agunt malos ritus in abditis: cæca et profunda curiositate submersi. 8:33 Pastores autem fugerunt. Quia etiam quidam principes impiorum, et, si fugiunt fidem Christi, tamen potentiam ejus mirando nuntiare non cessant. § 8:34 Exiit obviam. BED. Prodeuntes, signant quosdam consuetudine ligatos, mirari quidem et venerari legem Christi, sed nolle pati: unde transire rogant. Et invenerunt hominem (ut Lucas ait) vestitum et sana mente sedere ad pedes Jesu Luc. 8.. Rogabant eum. Rogant non de superbia de humilitate judicantes se indignos, ut Petrus fecit, et vidua de Elia. Timebant ne destrueret eos præsentia sanctitatis ejus propter peccata sua, sicut destruxerat porcos.