25
Morabatur autem eo tempore Israël in Settim, et fornicatus est populus cum filiabus Moab,* quæ vocaverunt eos ad sacrificia sua. At ille comederunt et adoraverunt deos earum. Initiatusque est Israël Beelphegor: et iratus Dominus, ait ad Moysen: Tolle cunctos principes populi, et suspende eos contra solem in patibulis, ut avertatur furor meus ab Israël. Dixitque Moyses ad judices Israël: Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor. Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. Quod cum vidisset Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis, surrexit de medio multitudinis, et arrepto pugione,§ ingressus est post virum Israëlitem in lupanar, et perfodit ambos simul, virum scilicet et mulierem in locis genitalibus. Cessavitque plaga a filiis Israël: et occisi sunt viginti quatuor millia hominum.** 10 Dixitque Dominus ad Moysen: 11 Phinees filius Eleazari filii Aaron sacerdotis avertit iram meam a filiis Israël: quia zelo meo commotus est contra eos, ut non ipse delerem filios Israël in zelo meo. 12 Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, 13 et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum: quia zelatus est pro Deo suo, et expiavit scelus filiorum Israël.†† 14 Erat autem nomen viri Israëlitæ, qui occisus est cum Madianitide, Zambri filius Salu, dux de cognatione et tribu Simeonis. 15 Porro mulier Madianitis, quæ pariter interfecta est, vocabatur Cozbi filia Sur principis nobilissimi Madianitarum. 16 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 17 Hostes vos sentiant Madianitæ, et percutite eos: 18 quia et ipsi hostiliter egerunt contra vos, et decepere insidiis per idolum Phogor, et Cozbi filiam ducis Madian sororem suam, quæ percussa est in die plagæ pro sacrilegio Phogor.
* 25:1 Orabatur, etc., in Setim. Interpretatione Hebraicorum nominum, Sittim invenimus in lingua nostra responsionem vel refutationem dici. Applicuit ergo Isræl ad responsionem vel refutationem, non bene applicuit. ORIG., hom. 20 in Num. Ipsa historia nos ædificat, etc., usque ad mendacio et omnibus malis, cum quibus unum corpus efficitur. 25:2 Comederunt. Quasi, etiam de his quæ immolata sunt idolis comedunt, quæ exsecrabilia sunt apud Deum. Quis enim consensus templo Dei cum idolis? ORIG. Ait Apostolus, etc., usque ad et qui eum recipit, idolis immolata manducat. Et adoraverunt deos earum. Nota ordinem: malos servos primo concupiscentia decipit, inde ingluvies, postremo captivat impietas, cujus merces exsolvitur fornicatio. ORIG. Salomon cum esset sapientissimus, etc., usque ad, Adolescentularum non est numerus, una tamen est columba mea. 25:3 Initiatus est Isræl, etc. Consecratus est, scilicet mysteriis idoli, quod apud Madianitas præcipue a mulieribus colitur, et est species turpitudinis, sed scriptum vix reperitur quæ, vel qualis sit, vel cujus formæ, forte ne auditorem polluat. Cum ergo multæ sint turpitudinis species, una Beelphegor dicitur. Omnis ergo qui turpe aliquid committit, in aliqua turpitudinis specie Beelphegor consecratur. ORIG. Et initiatus est Beelphegor, etc. Per omnia peccata quæ committimus, etc., usque ad prædicens quia vincula et carceres maneant eum ibi. ORIG. Fortassis referuntur hæc ad angelos, etc., usque ad rationem reddituri pro animabus vestris. ID. Populus peccat, etc., usque ad ante quem nihil potest abscondi, nihil obscurari. AUG., quæst. 52 in Num. Et dixit Dominus, etc., usque ad prudentium fidei satis evidenter ostendit. § 25:7 Quod cum, etc. ORIG. Hæc ædificaverunt priorem populum, etc., usque ad et propitius nobis fiat Deus per verum Phineem Dominum nostrum Jesum Christum. Arrepto pugione. Significat per crucem Christi non solum idololatriam, sed et omnem carnis affectum vel concupiscentiam perimi, et sic Deum placari. ** 25:9 Occisi sunt viginti quatuor millia. Quia lumen veritatis et justitiæ relinquentes, cæcitatem idololatriæ et fornicationis amaverunt, solis æterni lumine privati, mortis tenebras incurrunt. Visibilis enim sol viginti quatuor horis orbem illustrat, et suo ambitu noctis tenebras fugat; sic et Christus ad fugandas peccati tenebras per apostolos et prophetas mundum illustrat. †† 25:13 Pactum. Quisquis zelo Dei compunctus carnis stimulos contemnit, comprimit; vel subjectos, ne lasciviant, corrigit, sempiternum sacerdotium acquirit, pertinens ad eumdem, de quo dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109., cum quo æternum regnum possidebit. Interpretatur autem Phinees ore parcens, vel ore requievit, vel oris augurium: Eleazar, Deus meus adjutor, vel Dei adjutorium; Aaron mons fortitudinis, vel mons fortis. Quæ nomina congrue prædictum sensum exprimunt: qui enim se ore continet ne prava loquatur, et mysteria cœlestia exponit auditoribus, per Dei adjutorium pium laborem explens, ad montem fortitudinis, id est Christum, feliciter ascendit. Erat autem, etc. RAB. in Num. Isrælita qui fornicatus est cum Madianitide, etc., usque ad ubi cruciatur die ac nocte usque ad novissimum quadrantem.