3
Hæ sunt generationes Aaron et Moysi in die qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai. Et hæc nomina filiorum Aaron: primogenitus ejus Nadab, deinde Abiu, et Eleazar, et Ithamar. Hæc nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt, et quorum repletæ et consecratæ manus ut sacerdotio fungerentur.* Mortui sunt enim Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis: functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Applica tribum Levi, et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei, et excubent, et observent quidquid ad cultum pertinet multitudinis coram tabernaculo testimonii, et custodiant vasa tabernaculi, servientes in ministerio ejus. Dabisque dono Levitas 10 Aaron et filiis ejus, quibus traditi sunt a filiis Israël. Aaron autem et filios ejus constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Ego tuli Levitas a filiis Israël pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israël, eruntque Levitæ mei.§ 13 Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi primogenitos in terra Ægypti, sanctificavi mihi quidquid primum nascitur in Israël: ab homine usque ad pecus, mei sunt. Ego Dominus. 14 Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai, dicens: 15 Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias, omnem masculum ab uno mense et supra.** 16 Numeravit Moyses, ut præceperat Dominus, 17 et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari.†† 18 Filii Gerson: Lebni et Semei. 19 Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. 20 Filii Merari: Moholi et Musi. 21 De Gerson fuere familiæ duæ, Lebnitica, et Semeitica: 22 quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra, septem millia quingenti. 23 Hi post tabernaculum metabuntur ad occidentem,‡‡ 24 sub principe Eliasaph filio Laël.§§ 25 Et habebunt excubias in tabernaculo fœderis, 26 ipsum tabernaculum et operimentum ejus, tentorium quod trahitur ante fores tecti fœderis, et cortinas atrii: tentorium quoque quod appenditur in introitu atrii tabernaculi, et quidquid ad ritum altaris pertinet, funes tabernaculi et omnia utensilia ejus. 27 Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. 28 Omnes generis masculini ab uno mense et supra, octo millia sexcenti habebunt excubias sanctuarii, 29 et castrametabuntur ad meridianam plagam.*** 30 Princepsque eorum erit Elisaphan filius Oziel: 31 et custodient arcam, mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum, cunctamque hujuscemodi supellectilem. 32 Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis, erit super excubitores custodiæ sanctuarii. 33 At vero de Merari erunt populi Moholitæ et Musitæ recensiti per nomina sua: 34 omnes generis masculini ab uno mense et supra, sex millia ducenti. 35 Princeps eorum Suriel filius Abihaiel: in plaga septentrionali castrametabuntur.††† 36 Erunt sub custodia eorum tabulæ tabernaculi et vectes, et columnæ ac bases earum, et omnia quæ ad cultum hujuscemodi pertinent: 37 columnæque atrii per circuitum cum basibus suis, et paxilli cum funibus. 38 Castrametabuntur ante tabernaculum fœderis, id est, ad orientalem plagam, Moyses et Aaron cum filiis suis, habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israël. Quisquis alienus accesserit, morietur.‡‡‡ 39 Omnes Levitæ, quos numeraverunt Moyses et Aaron juxta præceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo millia.§§§ 40 Et ait Dominus ad Moysen: Numera primogenitos sexus masculini de filiis Israël ab uno mense et supra, et habebis summam eorum. 41 Tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israël: ego sum Dominus: et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israël. 42 Recensuit Moyses, sicut præceperat Dominus, primogenitos filiorum Israël: 43 et fuerunt masculi per nomina sua, a mense uno et supra, viginti duo millia ducenti septuaginta tres. 44 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 45 Tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israël, et pecora Levitarum pro pecoribus eorum, eruntque Levitæ mei. Ego sum Dominus. 46 In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israël, 47 accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii (siclus habet viginti obolos):* 48 dabisque pecuniam Aaron et filiis ejus pretium eorum qui supra sunt. 49 Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui fuerant amplius, et quos redemerant a Levitis, 50 pro primogenitis filiorum Israël, mille trecentorum sexaginta quinque siclorum juxta pondus sanctuarii: 51 et dedit eam Aaron et filiis ejus juxta verbum quod præceperat sibi Dominus.
* 3:3 Sacerdotum qui uncti sunt, etc. RAB. in Num., tom. 2. Quatuor fili Aaron, etc., usque ad igne divinæ ultionis consumuntur. 3:6 Applica tribum. AUG., quæst. 4 in Num. Accipe tribum Levi, etc., usque ad in aliis circumquaque castris filiorum Isræl. 3:10 Externus. ID. Alienigena qui tetigerit, morietur. Quærendum quomodo dixerit, etc., usque ad hinc enim loquebatur. § 3:12 Ego tuli Levitas. ID., quæst. 6. Quid est quod Levitas, etc., usque ad nec pro his computari posteros Levitarum vel pecorum eorum. ORIG. hom. 3 in Num. Ego assumpsi Levitas de medio filiorum Isræl pro omni primogenito, etc. Levitæ assumuntur pro primogenitis, etc., usque ad ut sit plus pro primogenito assumi, quam primogenitum nasci. LXX: Ex medio filiorum Isræl, etc. Tertius est Levi inter filios Isræl, de quo ergo medio assumuntur Levitæ? Invenio Sunamitem fiducialiter regi Isræl respondentem: In medio populi mei ego habito IV Reg. 4.. Et de Christo Joannem dicentem: Medius vestrum stat, quem vos nescitis. Puto ergo eum qui nunquam declinaverit ad dexteram vel ad sinistram, dici posse medium stare, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus Isa. 53.. Et quia semper stat, medius stare dicitur. Qui vero imitator ejus est, sicut Sunamitis, stare quidem non dicitur, quia aliquando aut ad dexteram inclinatur, aut ad sinistram, Nemo enim mundus a sorde, nec si unius diei fuerit vita ejus Job 15.: habitare tamen dicitur in medio populi. Levitæ ergo assumuntur de medio filiorum Isræl. Levitæ enim sunt, qui non cognoverunt dexteram et sinistram suam, sed sequentes Mosen, id est, legem Dei, non pepercerunt patri vel matri. Et tu ergo si, veniente tentatione et ira peccati, nec inclineris ad dexteram vel ad sinistram, non prævariceris legem Dei, sed stes medius fixus et stabilis, nec curves genua tua peccato, nec pecudis caput, scilicet, stultitiæ sequaris imaginem: assumeris de medio filiorum Isræl, et in primitivorum numero collocaberis. Aperit. Non quicunque aperuit vulvam, primatu dignus est, unde: Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero, locuti sunt falsa Psal. 57.. Quomodo enim quis errare potuit a via Dei, statim ut de ventre matris exivit? Aut quomodo potuit falsa loqui nuper editus puer? Necessarium est ergo ventrem et vulvam talem requirere cui possit convenire, Alicnati sunt peccatores a vulva, etc. Et illa erit vulva, quam aperit omnis primitivus qui sanctificatur Domino. Aperuit Dominus vulvam Liæ quæ erat clausa, et peperit patriarchas; similiter et Rachel ut pareret etiam ipsa cujus visus erat perspicax et decorus aspectus Gen. 29, 30.. In multis vero Scripturæ locis invenies aperiri vulvas, quarum si singulas pro locis consideres, invenies quomodo errant peccatores a vulva, et alii aperientes vulvam sanctificantur in ordine primitivorum. Ex quo. ORIG. Quia non prius sanctificati sunt primogeniti Isræl, etc., usque ad et in primitivorum ordine collocaret. ** 3:15 Numera filios Levi. ID. Recenseamus attentius, etc., usque ad excubiisque perpetuis divina ministeria celebrant. †† 3:17 Levi per nomina sua. Levi additus vel assumptus. Hic est ordo doctorum, qui per gratiam Dei de mundo electus ad servitium divinum cœtibus angelorum unitur. Unde: Ego vos elegi de mundo Joan. 15.. Et alibi: Sed sunt sicut angeli Dei in cœlo Matth. 22.. Gerson et Caath et Merari. Tres filii Levi significant prædicatores sanctæ Trinitatis, confessione insignes, fide, spe et charitate mirabiles. Nec huic expositioni eorum nominum interpretatio aliquo modo repugnat, sed valde concordat. Interpretatur enim Gerson advena, Caath patientia, vel molares dentes. Merari amara, vel amaritudo; minister enim Dei advenam se et peregrinum in mundo cognoscit, et patiens est. Verbum Dei dente discretionis molit, secundum auditorum capacitates; et sæculum sibi amarum ostendens, alios a voluptatibus revocat. Hi ab uno mense numerantur, quia initium vitæ Deo debent consecrare, ne post multa scelera promoti faciant blasphemare nomen Dei, unde: Oportet episcopum irreprehensibilem esse, etc. I Tim. 3. ‡‡ 3:23 Hi post tabernaculum metabuntur. Filiorum Levi ordo conveniens ostenditur, ubi scilicet qui primi sunt in ordine, orientis plagam observent Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Isræl. Caathitæ, unde Moyses et Aaron orti sunt, meridianam plagam obtineant, sub cura Eleazari sacerdotis, qui major est filiis Aaron. Post hos Gersonitæ ad occidentalem plagam sub cura Eliasaph. Novissimi Meraritæ ad septentrionalem plagam, sub custodia Ithamar filii Aaron minoris. In his vero moraliter exprimitur quod ministri ecclesiæ debent diligenter ordinem suum servare, nec majora appetere quam proprius locus exposcit. §§ 3:24 Ad occidentem sub principe Eliasaph filio Læl. Ubi dies clauditur, astra occidunt. In his significatur, quod ministri tabernaculi debent concupiscentiam fugere, carnalia desideria Dei adjutorio mortificare, diem ultimum et finem laboris exspectare ut mortui mundo et viventes Deo dicere possint illud: Mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesus Christi Gal. 6.. *** 3:29 Ad meridianam. Hæc significat post lucem scientiæ perceptam, prædicatorem verbum patientiæ et solatii debere cum discretione proximis impendere. Sub Eleazaro, id est Dei adjutorio, secundum illud: Nisi Dominus ædificaverit domum, in vanum laboraverunt qui ædificant eam. ††† 3:35 In plaga. Extremi Meraritæ sub Ithamar qui interpretatur amarus, vel ubi palma plagam aquilonis sortiti sunt, ubi glacialis horror perdurat. In quo monentur Ecclesiæ ministri, ne securitate torpeant; quia licet per januam fidei jam in Ecclesiam intraverint, lumen scientiæ perceperint, desideria carnis mortificaverint, nondum tamen ad perfectam suavitatem, id est, ad æternam beatitudinem, pervenerunt. Restat aliquid amarum; cum illo certandum est, qui ad aquilonem dirigit solium suum, cujus duritiam molliri impossibile est; unde: Cor ejus indurabitur quasi lapis, etc. Isa. XIV; Job 21.. Cum autem superabitur, adepta palma exsultandum est et lætandum. ‡‡‡ 3:38 Ad orientalem plagam. Orientalis plaga ortum fidei significat, ubi Moyses, qui interpretatur assumptus de aqua, et Aaron mons fortitudinis, cum filiis suis castrametantur. Qui enim in Ecclesia præsunt, quibus claves regni cœlestis commissæ sunt Matth. 6., debent introitus ordinem cognoscere, et aliis prædicare. Quia oportet quemque in lucem fidei per portam confessionis ad aquam baptismi intrare, ut de aqua assumptus sit filius adoptionis; et robore constantiæ gignens filios boni operis, introitum fidei, per quem in Ecclesiam ingressus est, diligenter custodiat, ne otiosus et inutilis abjiciatur. §§§ 3:39 Viginti duo millia. Apte numero viginti duorum Levitæ intitulantur. Hoc enim numero comprehenduntur Hebræa elementa: et, secundum quosdam, libri Veteris Testamenti. Ministri Dei hac præscriptione monentur, secundum legem Dei vivere et docere, nec ullo modo excedere. ORIG., hom. 4 in Num. Multæ sunt numerorum differentiæ, etc. usque ad etiam mysterium humanæ generationis exponitur. * 3:47 Quinque siclos. Mystice, quisquis initium conversationis et voluntatis vult Deo consecrare, quinque sensus corporis debet diligenter custodire, ne per lasciviam in errorem aut immunda desideria defluat. Sed juxta siclum sanctuarii, qui est oboli 20, id est secundum decalogi doctrinam, quæ in duobus præceptis charitatis consistit, omnia opera sua referat in domum summi sacerdotis et filiorum ejus.