5
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Præcipe filiis Israël, ut ejiciant de castris omnem leprosum, et qui semine fluit, pollutusque est super mortuo:* tam masculum quam feminam ejicite de castris, ne contaminent ea cum habitaverint vobiscum. Feceruntque ita filii Israël, et ejecerunt eos extra castra, sicut locutus erat Dominus Moysi. Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: Loquere ad filios Israël: Vir, sive mulier, cum fecerint ex omnibus peccatis, quæ solent hominibus accidere, et per negligentiam transgressi fuerint mandatum Domini, atque deliquerint, confitebuntur peccatum suum, et reddent ipsum caput, quintamque partem desuper, ei in quem peccaverint. Sin autem non fuerit qui recipiat, dabunt Domino, et erit sacerdotis, excepto ariete, qui offertur pro expiatione, ut sit placabilis hostia.§ Omnes quoque primitiæ, quas offerunt filii Israël, ad sacerdotem pertinent:** 10 et quidquid in sanctuarium offertur a singulis, et traditur manibus sacerdotis, ipsius erit. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens: 12 Loquere ad filios Israël, et dices ad eos: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens 13 dormierit cum altero viro, et hoc maritus deprehendere non quiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro: 14 si spiritus zelotypiæ concitaverit virum contra uxorem suam, quæ vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur: 15 adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa, decimam partem sati farinæ hordeaceæ: non fundet super eam oleum, nec imponet thus: quia sacrificium zelotypiæ est, et oblatio investigans adulterium.†† 16 Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, 17 assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terræ de pavimento tabernaculi mittet in eam.‡‡ 18 Cumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis, et oblationem zelotypiæ: ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum execratione maledicta congessit. 19 Adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non te nocebunt aquæ istæ amarissimæ, in quas maledicta congessi. 20 Sin autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro: 21 his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem, exemplumque cunctorum in populo suo: putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus disrumpatur. 22 Ingrediantur aquæ maledictæ in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur. Et respondebit mulier: Amen, amen. 23 Scribetque sacerdos in libello ista maledicta, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit,§§ 24 et dabit ei bibere. Quas cum exhauserit,*** 25 tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiæ, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita dumtaxat ut prius: 26 pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. 27 Quas cum biberit, si polluta est, et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquæ maledictionis, et inflato ventre, computrescet femur: eritque mulier in maledictionem, et in exemplum omni populo. 28 Quod si polluta non fuerit, erit innoxia, et faciet liberos. 29 Ista est lex zelotypiæ. Si declinaverit mulier a viro suo, et si polluta fuerit, 30 maritusque zelotypiæ spiritu concitatus adduxerit eam in conspectu Domini, et fecerit ei sacerdos juxta omnia quæ scripta sunt: 31 maritus absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
* 5:2 Omnem leprosum. Leprosi sunt hæretici variis errorum maculis polluti, non habentes uniformem colorem doctrinæ vel fidei: nec abscondunt imperitiam, sed ostendunt. Nulla vero falsa doctrina est quæ non aliqua vera aliquando admisceat. Vera ergo falsis permista in aliqua disputatione vel narratione cujuslibet, tanquam in unius corporis colore apparentia, significant lepram, tanquam veris falsisque colorum locis, humana corpora variantem. 5:6 Vir sive mulier. RAB. in Num. Hoc capitulo admonemur, ut si quid per negligentiam delinquimus, per confessionem et pœnitentiam diluamus et damnum restituamus. Si autem proximo damnum intulimus, coram illo pœniteamus, et damnum restituamus. Si vero non superest, confitendo, pœnitendo et eleemosynas largiendo, Domino satisfaciamus. AUG., etc., quæst. 9 in Num. Alia littera usque ad quæ per delictum ablata est. 5:7 Reddent ipsum. AUG., quæst. 10 in Num. Quæritur quomodo in Exodo legitur, etc., usque ad quo furem comprehensum vel convictum plecti oporteret. § 5:8 Exceptio ariete. Arietis oblatio Christi passionem significat, in qua maxime confidimus, quia sine eo nihil possumus. Ipse est sacerdos qui nos Patri per oblationem carnis suæ reconciliat Job 15.: ideo illi munera nostra offerimus, quo intercedente veniam mereamur. ** 5:9 Ad sacerdotem. Christum scilicet, cui dicitur: Tu es sacerdos in æternum secundum ordinem Melchisedech Psal. 109.. Ejus scilicet judicio cuncta reservans, ne forte judicet rem incertam, unde: Nolite ante tempus judicare quoadusque veniat Dominus, etc. RAB. in Num. Farina hordeacea scientiam veteris legis significat, etc., usque ad damnanda aut liberanda reservatur. †† 5:15 Non fundet. Non decet oleo adulationis vel indiscretæ misericordiæ, nec thure superfluæ laudis vel inordinatæ orationis, impœnitentes liniri, sed zelo justitiæ secundum præceptum Domini vitium instanter et ordinate persequi. ‡‡ 5:17 Aquam sanctam. ID. Huic aquæ miscet sacerdos pauxillum terræ de pavimento tabernaculi, cum Christi decreto, commemoratio patriarcharum, prophetarum et apostolorum intromissa reperitur. §§ 5:23 Scribetque sacerdos in libello, etc. Quia scilicet pœna peccatorum in Scriptura sancta explanatur. Quicunque autem eam pie et fideliter hauserit, supplicia peccatorum, quæ in ea narrantur, pertimescens et abstinens a peccatis, fiet ei aqua amarissima in salutem. Qui autem contempserit, inflato ventre, computrescet femur ejus, et erit in maledictionem et in exemplum, quia justo Dei judicio punietur, et erunt ei in opprobrium desideria sua et actus. *** 5:24 Dabit ei bibere, ut manifestetur peccatum illius, vel hic ad correctionem, vel in futuro ad damnationem. Nihil enim occultum, quod non reveletur Matt. 10.. Hinc Dominus ait: Sermo quem locutus sum vobis, ille vos judicabit in novissimo die Joan 12..