7
Factum est autem in die qua complevit Moyses tabernaculum, et erexit illud, unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis, altare similiter et omnia vasa ejus:* obtulerunt principes Israël et capita familiarum, qui erant per singulas tribus, præfectique eorum, qui numerati fuerant, munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bobus. Unum plaustrum obtulere duo duces, et unum bovem singuli, obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi. Ait autem Dominus ad Moysen: Suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi, et trades ea Levitis juxta ordinem ministerii sui. Itaque cum suscepisset Moyses plaustra et boves, tradidit eos Levitis. Duo plaustra et quatuor boves dedit filiis Gerson, juxta id quod habebant necessarium. Quatuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum, sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis. Filiis autem Caath non dedit plaustra et boves: quia in sanctuario serviunt, et onera propriis portant humeris.§ 10 Igitur obtulerunt duces in dedicationem altaris, die qua unctum est, oblationem suam ante altare.** 11 Dixitque Dominus ad Moysen: Singuli duces per singulos dies offerant munera in dedicationem altaris.†† 12 Primo die obtulit oblationem suam Nahasson filius Aminadab de tribu Juda: 13 fueruntque in ea acetabulum argenteum pondo centum triginta siclorum, phiala argentea habens septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:‡‡ 14 mortariolum ex decem siclis aureis plenum incenso: 15 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 16 hircumque pro peccato: 17 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Nahasson filii Aminadab. 18 Secundo die obtulit Nathanaël filius Suar, dux de tribu Issachar, 19 acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, juxta pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificium:§§ 20 mortariolum aureum habens decem siclos plenum incenso:*** 21 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:††† 22 hircumque pro peccato: 23 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Nathanaël filii Suar. 24 Tertio die princeps filiorum Zabulon, Eliab filius Helon, 25 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum similia conspersa oleo in sacrificium: 26 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 27 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 28 hircumque pro peccato: 29 et in sacrificio pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc est oblatio Eliab filii Helon. 30 Die quarto princeps filiorum Ruben, Elisur filius Sedeur, 31 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 32 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 33 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 34 hircumque pro peccato: 35 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisur filii Sedeur. 36 Die quinto princeps filiorum Simeon, Salamiel filius Surisaddai, 37 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 38 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 39 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 40 hircumque pro peccato: 41 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Salamiel filii Surisaddai. 42 Die sexto princeps filiorum Gad, Eliasaph filius Duel, 43 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 44 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 45 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 46 hircumque pro peccato: 47 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Eliasaph filii Duel. 48 Die septimo princeps filiorum Ephraim, Elisama filius Ammiud, 49 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 50 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 51 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 52 hircumque pro peccato: 53 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Elisama filii Ammiud. 54 Die octavo, princeps filiorum Manasse, Gamaliel filius Phadassur, 55 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 56 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 57 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 58 hircumque pro peccato: 59 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Gamaliel filii Phadassur. 60 Die nono princeps filiorum Benjamin, Abidan filius Gedeonis, 61 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 62 et mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 63 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 64 hircumque pro peccato: 65 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Abidan filii Gedeonis. 66 Die decimo princeps filiorum Dan, Ahiezer filius Ammisaddai, 67 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 68 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 69 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 70 hircumque pro peccato: 71 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahiezer filii Ammisaddai. 72 Die undecimo princeps filiorum Aser, Phegiel filius Ochran, 73 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila conspersa oleo in sacrificum: 74 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 75 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 76 hircumque pro peccato: 77 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Phegiel filii Ochran. 78 Die duodecimo princeps filiorum Nephthali, Ahira filius Enan, 79 obtulit acetabulum argenteum appendens centum triginta siclos, phialam argenteam habentem septuaginta siclos, ad pondus sanctuarii, utrumque plenum simila oleo conspersa in sacrificum: 80 mortariolum aureum appendens decem siclos, plenum incenso: 81 bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum: 82 hircumque pro peccato: 83 et in hostias pacificorum boves duos, arietes quinque, hircos quinque, agnos anniculos quinque. Hæc fuit oblatio Ahira filii Enan. 84 Hæc in dedicatione altaris oblata sunt a principibus Israël, in die qua consecratum est: acetabula argentea duodecim: phialæ argenteæ duodecim: mortariola aurea duodecim: 85 ita ut centum triginta siclos argenti haberet unum acetabulum, et septuaginta siclos haberet una phiala: id est, in commune vasorum omnium ex argento sicli duo millia quadringenti, pondere sanctuarii:‡‡‡ 86 mortariola aurea duodecim plena incenso, denos siclos appendentia pondere sanctuarii: id est, simul auri sicli centum viginti:§§§ 87 boves de armento in holocaustum duodecim, arietes duodecim, agni anniculi duodecim, et libamenta eorum: hirci duodecim pro peccato.* 88 In hostias pacificorum, boves viginti quatuor, arietes sexaginta, hirci sexaginta, agni anniculi sexaginta. Hæc oblata sunt in dedicatione altaris, quando unctum est. 89 Cumque ingrederetur Moyses tabernaculum fœderis, ut consuleret oraculum, audiebat vocem loquentis ad se de propitiatorio quod erat super arcam testimonii inter duos cherubim, unde et loquebatur ei.
* 7:1 Factum est autem, etc., tabernaculum. RAB. in Num., tom. 2. Ecclesiam vel perfectos, in quibus aromata virtutum et orationum adolentur, vel humanitatem Christi: in qua hostiam nostræ redemptionis Patri exhibuit. Ipse enim sacerdos, ipse hostia, et altare; quia in potestate mortem tenens propria voluntate suscepit. Unde: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam, et iterum sumo eam Joan. 10.. 7:2 Principes Isræl et capita, etc. RAB. in Num. Patriarchæ, prophetæ et apostoli, etc., usque ad fiet illis a Patre meo. 7:3 Sex plaustra. RAB. Plaustra quæ filii Isræl Levitis ad subvectionem tabernaculi obtulerunt, temporalia solatia significant, quæ devoti populi prædicatoribus compensant, ut sine cura et impedimento divino vacent obsequio. Ut et qui Evangelium annuntiant, de Evangelio vivant: Si enim seminant spiritualia, non est magnum si metunt temporalia I Cor. 9.. Plaustra recte fide et misericordiæ affectu ornata ut Deo sint accepta, duodecim sunt boves: qui enim in obsequio sanctorum laborant sub jugo apostolicæ doctrinæ omnia honeste et ordinate faciunt. Vel boves, doctores accipimus, qui in agro Domini digne operantur. De quibus dicitur: Non alligabis os bovis triturantis Deut. XXV; I Tim. 5.. Qui enim apostolicam normam vivendo et prædicando conservant dupli honore honorandi sunt. Unum bovem, etc. ID. Quia unitas fidei, etc., usque ad tabernaculum Dei cum debito obsequio properare debere. § 7:9 Filiis aut. Cat. RAB. Superius scriptum est, etc., usque ad nec ipsi qui habere aliquid exercitii et eruditionis videntur. ** 7:10 Obtulerunt duces in dedicationem altaris die qua. Unusquisque pro posse suo, fidem, doctrinam, et operationem bonam ad profectum et honorem Ecclesiæ debet offerre. Unctum est, oblationem suam ante altare. Tempore incarnationis, quando post resurrectionem et ascensionem susceperunt discipuli Spiritus sancti effusionem Act. 2.. †† 7:11 Duces per singulos dies offerant munera. Prædicatores recti itineris duces, qui licet eamdem fidei doctrinam, et boni operis eadem exempla offerant, pro diversitate tamen loci et temporis oblationes distribuunt. ‡‡ 7:13 Acetabulum argenteum. Hæc habent os angustum, et angustiam litteræ legis, et obscuritatem prophetarum significant. Varia vasa ad offerenda libamina facta, variæ sunt distinctiones verbi pro varia capacitate auditorum. Aliter enim sapientes, aliter insipientes; aliter divites, aliter pauperes; aliter sani, aliter infirmi docendi sunt; aliter rudis populus Judæorum sub umbra legis, aliter Christianus in veritate Evangelii legis mysteria explanata conspiciens, in virum perfectum nutriendus est. §§ 7:19 Phialam argenteam habens septuaginta siclos, etc. Spiritualis scientia in lege et in Evangelio est, quæ spirituali gratia ministrante ad salutem hominum scripta et prolata est, hinc rite sacrificium fit, quia nihil tam acceptum Deo, quam meditatio legis cum exsecutione operis. RAB., in Num., tom. 2. Phiala prius de vitro facta, etc., usque ad in Novo Testamento manifestius datus est. *** 7:20 Mortariolum. RAB. Cor electorum divina sapientia plenum, continens aromata virtutum, unde dicitur: Quia multitudinis credentium erat cor unum et anima una Act. 4.. Ex decem siclis, etc. ID. Quia cum impletione decem mandatorum odorem doctrinæ et orationis emittunt, ut denarium æternæ vitæ accipere mereantur. ††† 7:21 Bovem de armento, etc. ID. Hæc diversas personas, etc., usque ad nostram vitam semper in meliora reformare certaremus. Bovem offert, qui utilem in Ecclesia Dei proximis laborem impendit; arietem, qui se et alios in via justitiæ dirigit; agnum anniculum, qui simplex est et innocens. Hæc omnia in holocaustum pro solius Dei amore et desiderio æternæ vitæ. Hircum pro peccato offert, qui pro peccatis suis pœnitere et orare non desistit. In sacrificium pacificorum offert duos boves, qui cum bonis operibus implet duo præcepta charitatis, Dei scilicet dilectionem, custodiendo mandata ejus; et proximi consulendo necessitatibus, in quibus tota lex pendet et prophetæ. Offert autem arietes quinque hircos quinque, agnos anniculos quinque, quia quinque sensus corporis in via veritatis fortiter ducit, et a peccatis compescit, et simplicitatis exemplar proponit. ‡‡‡ 7:85 Duo millia, etc. RAB. In vasis argenteis, etc., usque ad illuc non pervenitur. §§§ 7:86 Mortariola aurea duodecim. ID. Quorum singula denos siclos habent, et simul omnia auri centum viginti siclos, corda electorum significant scientiam legis in omnibus servare secundum apostolicam doctrinam. Duodecies enim deni centum viginti faciunt, quo numero primitiva Ecclesia in Jerusalem Spiritum paracletum accipit Act. 2.. Unde subditur: Pondere, etc. ID. Sanctuarium enim Ecclesia est, cujus regulam fidei et intelligentiæ sequentes, omnia quæ in lege et prophetis scripta sunt nobis salubria esse credimus. Quidquid autem extra Ecclesiæ unitatem sentitur et intelligitur aut servatur, animæ damnationem parit. * 7:87 Boves, etc. ID. Boves, arietes et agni duodenario numero comprehensi, illos significant, qui vel in officio doctoris, vel in principatu alicujus honoris, vel simpliciter viventes, omnia secundum doctrinam apostolicam et propheticam agere student. Hirci, etc. ID. Hi sunt qui pœnitentiam student secundum regulam apostolicæ fidei perficere. 7:88 Boves, etc. ID. In his spiritualis scientia cum bonorum operum perfectione significatur, quia viginti quatuor horis cursus diei peragitur: lumen scientiæ et fidei omni Christiano necessarium esse significant. Sexaginta. Sexagenarius, id est, sexties denarius perfectionem mandatorum monstrat. Necesse est enim ut prælati, subditi, et pœnitentes omnia secundum Ecclesiæ doctrinam faciant, quatenus oblatio eorum ritum et ordinem teneat pacificorum, ut Dei gratiam mereantur, non offensam. 7:89 Cumque, etc. GREG., lib. XXXIII Moral., cap. 21, tom. 2. Quid est quod Moyses, etc., usque ad et quomodo benigne descendit ad infima, valenter recurrit ad summa. De propitiatorio. Quia per gratiam divinæ propitiationis post culpam prævaricationis aperuit nobis Deus viam veritatis. Inter duos cherubin. Quia per angelicam visionem, non in sua substantia apparuit Deus Moysi; unde: Lex ordinata per angelos in manu mediatoris Gal. 3.. Vel quia per utrumque Testamentum consona voce ad fidem veritatis nos erudit; vel, quia per Filium, qui in medio duorum Testamentorum in carne apparuit, locutus est Pater humano generi.