3
Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut etsi qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant: considerantes in timore castam conversationem vestram. Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:* sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples. Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris. Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem. Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hæreditate possideatis. 10 Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coërceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum. 11 Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam: 12 quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala. 13 Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?§ 14 Sed et si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.** 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.†† 16 Sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.‡‡ 17 Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.§§ 18 Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.*** 19 In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:††† 20 qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam.‡‡‡ 21 Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Jesu Christi.§§§ 22 Qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ hæredes efficeremur: profectus in cælum subjectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.*
* 3:3 Quarum non sit. Ordo verborum est iste: quarum cultus non sit capillatura, aut aurum circumdans, aut non sit cultus vestimentorum indumenti, id est, non sint festiva vestimenta quibus induantur. Sed sit vobis ornatus homo cordis interior soli Deo notus, incorruptibilitate spiritus: spiritus dico quieti ab impugnatione vitiorum et modesti, ne superbiat, qui talis spiritus, etsi hominibus non patet, tamen in conspectu Dei est dives. 3:7 Viri. Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ. 3:9 Non reddentes. Non solum cessetis reddere malum pro malo, sed etiam pro maledicto date benedictionem. Quia in hoc. BEDA. Quia prohibuerat malum pro malo reddere, etc., usque ad nos quoque pro ipsorum salute (quam precabamur) coronam accepturos. Ut benedictionem. Dicente judice: Venite, benedicti Patris mei, possidere regnum Matth. 25.. Vel intelligitur benedictio, qua sancti in futura vita benedicent Deum. Quod ergo quisque in futuro venire desiderat, hoc in præsenti meditari et agere satagat, conditorem et fratrem benedicat, et se dignum fraterna benedictione reddat. § 3:13 Et quis est. BEDA. Ideo debitis a malo declinare et facere bonum, quia nemo potest vos retrahere a bono, nec a corona, si persistere volueritis, imo prosunt dum nocere volunt. ** 3:14 Timorem autem. In futuro eritis beati, in præsenti autem ne timueritis timorem eorum, id est illa quæ in eis possunt videri timenda, ut est regia potestas, et hujusmodi. †† 3:15 Dominum autem. Sanctitatem Christi; quam sit incomprehensibilis gloriæ, intimo cordis affectu intuemini, et sic ipsum Christum sanctificate in vobis, ut non a memoria, non ab amore recedat. Qui hanc sanctitatem non considerat, deficit ad insidias hostis. Omni poscenti. Volenti mutuo accipere rationabiles pecunias, non negemus. Unde Paulus: In sapientia ambulate propter eos qui foris sunt, scientes quomodo oporteat singulis responderi. Foris enim exsistentes, id est nondum fideles volunt aliquid cognoscere de spe quæ in vobis est. Qui ergo ecclesiastico præest magisterio, doceat patientes, obstruat resultantes. ‡‡ 3:16 Sed cum modestiæ. In ipsa doctrinæ scientia qualitatem docendi monet observari, ut humilitas et vivendo et loquendo monstretur. §§ 3:17 Melius est. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur. *** 3:18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur. ††† 3:19 In carcere. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum. ‡‡‡ 3:20 Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ. Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam. §§§ 3:21 Quod et vos similis formæ. Baptisma facit salvos, baptisma dico similis formæ, id est per omnia assimilatum illi arcæ, quia quidquid ibi carnaliter, hic spiritualiter geritur. Non carnis depositio, etc. Non dico illum baptisma salvare, ubi tantum est depositio sordium carnis, id est ubi caro tantum abluitur exterius (quod hæretici habuerunt), sed ubi est interrogatio puræ conscientiæ, id est, ubi interrogatur et exigitur a baptista bona conscientia baptizandi: quia tale baptisma salvat, aliud occidit; interrogatio facta est tendens in Deum, ut per bonam conscientiam unum efficiatur cum Deo. * 3:22 Deglutiens mortem. BEDA. Quod deglutimus, agimus ut in corporibus nostris assumptum nusquam pareat: Dominus sic mortem funditus consumpsit, ut nihil contra se valeret, et manente specie veri corporis, abesset labes priscæ fragilitatis. Quod etiam nobis promittitur, unde addit, ut et nos vitæ æternæ hæredes efficeremur. Subjectis sibi angelis. Semper angelos subjectos fuisse Filio Dei non dubitamus, sed hic ideo subjectionis meminit, ut assumptam humanitatem ita in resurrectione sublimatam monstraret, quod omni angelicæ dignitatis potentiæ præferatur. Unde, omnia subjecisti sub pedibus ejus Psal. 8..