5
Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:* pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo. Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam. Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:§ omnem sollicitudinem vestram projicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis. Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:** cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei quæ in mundo est vestræ fraternitati fieri.†† 10 Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Jesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque. 11 Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum. Amen. 12 Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.‡‡ 13 Salutat vos ecclesia quæ est in Babylone coëlecta, et Marcus filius meus.§§ 14 Salutate invicem in osculo sancto. Gratia vobis omnibus qui estis in Christo Jesu. Amen.
* 5:1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes. 5:2 Non coacte. Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernæ mercedis. 5:5 Similiter adolescentes. BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo. § 5:6 Humiliamini. BEDA. Quæ sit gratia quam Deus confert humilibus, etc., usque ad sequitur congrua merces exaltationis. ** 5:8 Tanquam leo rugiens, etc. Sicut rugitus leonis impedit aures, ne alium sonum excipiant, sic diabolus fidelium mentes terrendo, et illicita suggerendo, a via veritatis, ne vocem Christi audiant, avertit. †† 5:9 Scientes. BEDA. Tanto majorem habete fiduciam, etc., usque ad pudeat vos solos præ omnibus non posse pati. ‡‡ 5:12 Scripsi. Vobis, inquit, scripsi non ut imperans, sed obsecrans et contestans auctoritate Scripturarum hanc esse veram gratiam quam scribendo prædico, quia non est in alio aliquo salus, in quo oportet vos salvos fieri. Vel, obsecrans vos, ut hanc gratiam in qua statis, et qua imbuti estis, esse faciatis veram gratiam vestram et teneatis ut proficientem vobis. Qui gratiam spernit non gratiam minuit, sed hanc non suam, id est non sibi utilem reddit. §§ 5:13 In Babylone. BED. Romam vocat Babylonem propter confusionem multiplicis idololatriæ, etc., usque ad pressura diaboli non potest esse immunis.